Page images
PDF
EPUB

de hac quaestione nihil certi diffinire possum. NOVICIUS: Si qua sunt residua de morientibus praedictae domus, precor ut mihi edisseras. MONACHUS: Hoc ut fiat, oportet me ordinem mutare propositum, ita ut interscalari modo loquar, nunc de bene viventibus et bene morientibus, nunc de male viventibus et bene morientibus, nunc revertendo ad illos. NOVICIUS: Dummodo loquaris aedificatoria, de ordine modica mihi cura est. MONACHUS: Audi ergo quanta sit misericordia Dei.

CAPITULUM XIII.

De finali contritione sacerdotis quandoque nigri monachi existentis.

Ante aliquot annos in Claustro sacerdos quidam defunctus est, cuius vita talis erat. In ordine quidem nigro factus fuerat monachus et sacerdos, in quo tantum profecerat, ut Prioratus officium adipisceretur. Sed faciente invidia diaboli, et propria temeritate, desertis castitatis et innocentiae castris, abiit in regionem dissimilitudinis, pactum facere cum delectationibus suis. Aliquando autem poenitentia ductus, Praemonstratensis ordinis regularis effectus est. Rursuinque circumventus a Sathana, in pristinos cecidit errores. Dehinc ad nostrum ordinem se contulit. Iterumque factus apostata vilis, voluptatibus frena laxavit, non erubescens domesticam uxoris cohabitationem. Novissime diebus istis respectus a Deo Patre luminum), saeculum cum concupiscentiis deseruit, veniensque Hemmenrode, ingressum petivit et obtinuit. Mox ad arma poenitentiae convolans, confessionibus assiduis, lacrimis, oratione et ieiuniis, omnibus vere poenitendi formam praebuit et exemplum. Decurso brevi tempore, anno scilicet necdum dimidiato, tactus molestia carnis, lecto decubuit; non tamen indulgentius circa 2) sè agens, coeptum viriliter consummabat agonem, modo pşallens, modo orans, modo sanctam Dei Genitricem salutans. Habebat enim quasdam ipsius salutationes, sine quibus nec vigilans, nec dormiens inveniri poterat, quas ante horam exitus sui collo suo ipse circumligavit, in testimonium grandis3) fiduciae et bonae spei suae. Rogabat autem assistere sibi do

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

minum Abbatem cum paucis fratribus, quibus sic prolocutus est: Reverende pater et domini, peccator ego et poenitens, testes vos mihi apud Deum esse cupio sincerae confessionis et verae poenitentiae. Paratus enim sum ad omnem satisfactionem, quaelibet tormenta, quoslibet subire labores, si Deus vitam mihi donaverit. Nihil durum, nihil difficile, nil erit') impossibile amanti et vere poenitenti. Sic vere compunctus et vere poenitens, benedictiones et gratiarum actiones adhuc in ore habens, Deo felicem reddidit spiritum. In cuius transitu cuidam monacho talis visio revelata est. Videbat angelos in infirmitorio epulis et gaudiis multis laetantes, medium autem sedere Salomonem, tam sollemnis laetitiae participem. Dicebatur enim Salomon. Supervenerunt et alii angeli, secum adducentes sex de fratribus nostris, qui eo tempore decesserant, sacerdotes in albis pretiosis, luce clarius fulgentes. Qui et dixerunt: His sex dimissa sunt peccata sua, et huic septimo, digito demonstrantes Salomonem. Interim pulsata 2) tabula, frater qui haec viderat evigilavit, et veniens invenit eum in eodem loco exhalantem spiritum3), quo viderat eum participasse conviviis angelorum. NOVIČIUS: Puto quod hi qui sunt in fruitione*) saepe pro suis fratribus adhuc peregrinantibus Deum exorent. MONACHUS: Hoc sermo sequens declarabit.

CAPITULUM XIV.

De Rudingero monacho cui beatus David finem suum

praedixit.

Fuit in eodem Claustro monachus quidam Rudingerus nomine, secundum nomen suum rudis satis in conversatione. In ordine siquidem minus ordinate vixerat, et quod deterius erat, saepius apostatando, tempus poenitentiae sibi concessum 3) inutiliter consumpserat. Circa finem vitae suae reversus, et receptus, ydropisi morbo percussus est. Qui cum die quadam ante lectum suum sederet et orationes aliquas diceret, beatus David, ante annos decem defunctus, in effigie nota ingrediens cum duobus aeque defunctis, ait: Frater Rudingere quid agis, aut quomodo habes? Respondit ille: Sicut homo pauper et infirmus. Corpus per tumorem distenditur, et quod me plus 1) P nil, ACDEF nihil, omisso erit. 2) ACEFP pulsante. 3) ACP exultantem spiritu. 4) E add Dei. — 5) ACDFP concessa e. Conf. V, 8.

anget), multorum criminum mole conscientia gravatur. Quem sanctus consolans dixit: Diu quidem male vixisti: sed hodie scias te2) moriturum. Ego Dominam nostram sanctam Dei Genitricem et reliquos sanctos pro te rogavi, et duros eos inveni, et nisi exauditus fuero, totum coelestem exercitum movebo. Sicque disparuit. Quod cum ille domino Hermanno, Abbati, quandoque sanctorum Apostolorum Decano, et tunc in Claustro Priori, recitasset, respondit ille: Bone domine Rudingere, vos estis vir provectae aetatis, et infirmus, et cito moriemini, nolite dicere nisi veritatem. Bene noverat vitam eius. Respondit infirmus: Si non fuero mortuus hodie, hora nona diei, falsa sunt quae dixi. Quid plura? Hora praedicta monachus moritur, et de visione Prior certificatur. NOVICIUS: Puto daemones multum fremere, cum 3) tales eis subtrahuntur. MONACHUS: Sicut sancti angeli morientium animas deducere nituntur in coelum, sic angeli mali eas detrudere conantur in infernum.

CAPITULUM XV.

De morte Gerungi quem homines nigri et vultures
morientem observabant.

Mortuus est in eadem domo quidam conversus nomine Gerungus. Iste ante conversionem quorundam Episcoporum Treverensium, successive tamen, fuerat dispensator et durus pauperum exactor. Tandem quorundam admonitione persuasus, Hemmenrode venit, ubi in habitu saeculari tempore aliquanto de proprio vixit. Tactus gravi infirmitate, magis timore gehennae quam amore patriae habitum induens, in infirmitorium conversorum deportatus est. Qui cum ad extrema devenisset, et in lectulo) suo solus iaceret, aspiciente quodam converso nomine Ludone, vultures advolantes, in pertica lecti eius resederunt, cum quibus homines tetri, magni atque deformes intrantes, eundem circumsteterunt. Jam dictus Ludo de visione primum admirans, et post paululum quod daemones essent, qui morientium animas quasi escam praestolantur, recogitans, alta voce clamavit: Quid statis ibi vos domini? Egredimini. Qui dum minime obedirent, secundo clamavit: Ego vobis praecipio in nomine Domini ut 1) DFP angit. Simile est illud deget supra II, 25. p. 97. — 2) C te esse. 3) B quando. - 4) DP lecto.

exeatis. Ad quod verbum mox viri egredientes et vultures avolantes, nusquam comparuerunt. Jacebat autem idem Ludo infirmus in lecto opposito, vir senex et religiosus, corpore virgo. Visio haec sicut et subsequens relata mihi est a domino Hermanno Abbate, tunc ibidem Priore. Quantum vero agonizantibus fratrum praesentium oratio prosit'), eadem visione declarabitur.

CAPITULUM XVI.

De morte conversi super quem residebant corvi cum agonizaret, qui a columba expulsi sunt.

Circa idem tempus alius quidam conversus illic moriebatur, homo quidem ponderosus et tardus, et ideo ceteris despectus. Qui cum positus fuisset super mattam, finisque eius adesset, duo corvi advolantes inopinate, gyraverunt circa illum, tandem in trabe quae capiti eius imminebat residentes. Quos ut vidit frater Henricus cuius saepe in superioribus mentio facta est, daemones illos esse suspicans, quidnam fa'cturi essent exspectavit. Interim pulsata est tabula, et accurrit conventus. Cumque crux introferretur, columba nivea illam praecedens, ostium infirmitorii prior intravit, et super iam dictam trabem volitans, inter eosdem corvos media resedit. Cumque cum illis decertaret, hinc inde alis eos verberans, tandem adepta victoria, et de domo eliminatis, ipsa in loco corvorum tamdiu erat residens, donec conversus exspirasset, et donec lotus et feretro impositus, eodem 2) loco restitutus fuisset. Quem cum in oratorium fratres deportarent, columba eadem avolans crucem praecedebat; sicque nusquam comparuit. NOVICIUS: Quid videtur tibi fuisse columba illa? MONACHUS: Angelica aliqua persona3), quae fratrum orationibus adiuta, pro anima morientis cum daemonibus dimicavit, atque triumphavit. Quantus) illic sit daemonum concursus, ubi hi moriuntur qui eis servierunt, sermo sequens ostendet ").

1) BDF prosit oratio. 2) B eidem. 3) ABEP angelicam aliquam personam. 4) ACDEFP quantum. - 5) BP

ostendit.

CAPITULUM XVII.

De morte Kononis de Malebech') monachi in Claustro.

Kono magnus dominus castri de Malberg 2), vir potens et dives in saeculo, tam valens in militia ne dicam in malitia, quam vigens) in prudentia saeculari, ante finem vitae in saepefato Claustro habitum suscepit regularem. Et quia temporis longinquitate non poterat, morum probitate dies suos dimidiare satagebat. Ubi adeo profecit, quod consummatus in brevi explevit tempora multa"); placita enim erat Deo anima illius. Unde et qui vocaverat eum ad suum servitium, non solum ei praestitit veniam delictorum, sed et tali ordine praecognitum ei fecit finem suum. Habebat conventus protholarium pulcherrimum, quem equitiae suae propter fetum nobilem deputaverat. Quem cum vir nobilis Henricus de Ysenburg) concupisceret, neque 6) pretio habere posset, hoc actum est ut absconse subtractus ei transmitteretur. Quem cum minime redderet, missus est praedictus Kono qui eidem Henrico fuerat in saeculo amicissimus. Et cum nihil proficeret, videns hominem obstinatum, irruente in se ut post patuit spiritu Dei, ad divinum eum iudicium appellavit, diem ei praefigens. Quid plura? Henricus appellationem contempsit, et Kono domum rediens, omnibus modis quibus potuit, ad eundem diem se praeparavit. Dicebat igitur Abbati: Domine sexta feria crucem accepi, sexta feria transfretavi, sexta feria in capella mea me vobis tradidi, sexta feria habitum indui regularem; Deus sexta feria laborum meorum mihi restituet mercedem. Expletis vero iam tribus annis in sancta conversatione, febre correptus est. Visitatus ab amicis, se dixit tertia die") moriIlli autem recedere volebant, eo quod levis esset eius infirmitas, et nulla adhuc signa mortis") apparerent; sed ipse rogabat ne sollemnitati suae9) deessent. Et factum est ut moreretur die tertio 10), hoc est in vigilia sancti Jacobi, sicut ipse praedixerat. Eo sane tempore erat mulier obsessa in villa Meyne, quae hora mortis eiusdem Kononis liberata est,

turum.

1) D Malebergh, E Malburg.2) D Malberch, ABEFP Malburg. 3) C ingens. 4) Sapient. 4, 13. 5) ACD 7) ACF die tertia. 8) B ad

[ocr errors]

Ysenberg. 6) B nec.

-

[ocr errors]

huc in eo signa mortis, AE adhuc signa mortis in eo.

- 9) BC eius.

[ocr errors]

10) C tertia.

« PreviousContinue »