Page images
PDF
EPUB

riam excluderet, divinum apud se munus occultans, nec sanctum daret canibus. Et respondit se tantum hoc unico fratri suo carnali dixisse. Et intellexit Abbas lapsum hominis. Post dies aliquot reverso Abbate, humiliatus coram eo, coe- . lesti se carere beneficio lacrimose confessus est. Et inflicta ei gravi poenitentia, quae superbienti subtracta fuit, poenitenti restituta est gratia.

CAPITULUM VIII.

De morte fratris Hildebrandi cuius animam in specie pueri speciosi conventus candidatorum deferebat.

Cum in extremis ageret frater Hildebrandus, tabula pulsata conventus accurrit'). Quo morientem circumstante, et exequias ex more celebrante, stetit frater quidam inter alios, cui talem visionem Dominus revelare dignatus est. Vidit, et ecce alius conventus supervenit hominum albatorum, qui in loco quo moriens iacebat, speciosum valde puerum accipiens, cum gaudio magno et canticis abiit. Itaque gemina felicis huius fratris substantia, a gemino conventu delata atque deducta est, anima scilicet a conventu albatorum ad beatam requiem, corpus vero a conventu albandorum ad ecclesiam; utroque sane pro eo quod deferebant, in Dei laudes, quanquam differenter), concrepante. NOVICIUS: Quid est quod in quorundam iustorum morte tam mirifica videntur, et in aliorum qui eis in merito pares sunt, vel forte maiores, nulla ostenduntur? MONACHUS: Una causa est, ut latens sanctitas morientium viventibus manifestetur; alia, ut eorum virtutes quibus hoc meruerunt, imitentur; tertia est, ut iustorum innocentia, si male fuerint ut saepe fit infamati, demonstretur. Verbi causa.

CAPITULUM IX.

De converso mortuo circa cuis corpus frater Warnerus candelas stare vidit.

In eodem coenobio quodam fratre fautore nomine Warnero, conversum aliquem quidam ex fratribus calumniati sunt sine

1) E occurrit.

2) libri indifferenter. Conf. XII, 39.

causa, ita ut abiiceretur') ab illis. Contigit post haec2) ut frater idem moreretur, et iam dictus Warnerus interesset commendationi eius. Moris autem tunc erat, ut aliquo super mattam posito, fratres sicut sine processione occurrerunt, ita sine ordine circa morientem steterunt, ubi cuique prior 3) occursus aut devotio locum dedit, laicis fratribus hinc inde circa monachos stantibus. Corpore igitur mortui loto et allato, vidit idem Warnerus multas candelas in circuitu feretri statutas, et omnes ardentes. In parte autem qua ipse stabat, omnes candelae pariter extinctae sunt. Unde miratus simul et territus, cum corpus in ecclesiam delatum fuisset, ipse dominum Syfridum traxit in partem,. et confessionem fecit*), extinctionem candelarum suis peccatis imputans ), et innocentiae fratris manifestandae. Reversus in ecclesiam, easdem candelas invenit, et omnes ex omni parte ardentes vidit.

CAPITULUM X.

De morte Herwici Prioris.

Anno praeterito defunctus est ibidem dominus Herwicus Prior, vir quidem grandaevus, et circa disciplinam ferventissimus. Qui cum sero putaretur esse moriturus, multis qui convenerant clara voce dicebat: Non modo moriar, sed crastina die, hora nona ero ante summum iudicem, de omnibus operibus meis ibidem redditurus rationem. Eadem siquidem hora exspiravit. In cuius transitu quidam confessi sunt se angelos audivisse. Simile habes de Ulrico monacho Vilariensi in distinctione nona capitulo tricesimo primo. NOVICIUS: Quid est quaeso quod ille praedixit se iturum esse ad nuptias, iste ad iudicium? MONACHUS: Ille utpote in adolescentia conversus, pie praesumebat de custodita innocentia; istum terruerunt peccata multo tempore commissa. Senex enim venerat ad conversionem. NOVICIUS: Beati mortui qui sic in Domino moriuntur ). MONACHUS: Quanta sit in Domino morientium beatitudo, subiecta declarabunt exempla.

aut.

1) ADEP eiiceretur. 2) BC hoc. 3) B ubicunque prior 4) B partem ad confessionem. — 5) ACEF repu6) Apoc. 14, 13.

tans.

t

CAPITULUM XI.

De morte Mengozi1) conversi qui ad mandatum Gisilberti Abbatis revixit.

In saepedicto Claustro conversus quidam fuit nomine Mengoz, vir simplex et religiosus, in coquina conventus serviens. Accidit ut die quadam cum iuvene quodam monacho hebdomadario coquinae, lignum incideret. Quod 2) cum minus caute pede3) ad scindendum servaret), monachus eundem pedem divisit. Deportatus in infirmitorium, cum nimis torqueretur, inunctus est. Instante tempore eundi ad Capitulum generale, dixit ei bonae memoriae dominus Gisilbertus Abbas: Frater Mengoz, non debes mori, sed exspectabis me. Respondente illo, si in me fuerit, faciam; subiunxit Abbas: Ego praecipio tibi. Ivit ergo ad Capitulum, et moratus est diutius. Reverso eo, et veniente ad portam, pulsata est tabula et campana. Interrogavit Abbas cui pulsaretur. Dicente portario, quia fratri Mengozo "); respondit Abbas: Ego deberem ei adhuc loqui. Festinansque ad orationem, cum venisset in infirmitorium, ille exspiraverat. Et cum se inclinasset ad mortuum, alta voce dicebat: Frater Mengoz. Et non erat ibi vox neque spiritus). Cumque secundo idem nomen repetisset, respondit Prior: Nolite vos fatigare, exspiravit enim. Tunc Abbas se ad illius aurem magis inclinans, clamavit dicens: Ego tibi praeceperam, ne morereris donec venirem. Ego tibi iterum praecipio, ut respondeas mihi. Ad quod verbum ille quasi de gravi somno excitatus, oculos aperuit, et ingemuit. Och pater, inquit, quid fecisti? Bene eram; ut quid me revocasti? Ubi, inquit, eras? Respondit conversus: In paradiso. Posita mihi erat') sedes aurea secus pedes Dominae nostrae; et cum me revocares, advenit dominus Ysenbardus 3) sacrista noster, trahensque me 9) de sede eadem, dicebat: Non hic sedebis, inobedienter huc venisti; revertere ad Abbatem tuum. Sicque reversus sum. Attamen promissum est mihi, quod

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1) BCF Mengoz. 2) BDEF qui. 3) CDEFP pedem. 4) B scindendum hoc teneret. 5) BC Mengoz, F Mengozi. 6) C erat ei vox neque sensus. Vit. Bernard. II, 3. p. 819: neque vox neque halitus erat in eo, tantum circa praecordia exiguus ei supererat vapor." — 7) BCF erat mihi. 8) BCF Ysenbrandus; sic et infra. 9) me add CDEF.

-

eadem sedes mihi foret reservanda. Vidi eundem Ysenbardum in multa gloria, in cuius pede apparuit macula, eo quod nobiscum existens, invitus iret ad labores. NOVICIUS: Cum sancti sine macula sint ante thronum Dei'), quid est quod in gloria civis coelestis visa est macula? MONACHUS: Propter viventes visio eadem ostensa est, ut gloria monachis bene2) viventibus esset ad consolationem, macula vero negligentibus ad correptionem. Licet enim invitus iret cum fratribus ad laborem manuum, valde tamen sollicitus fuerat circa divinum servitium 3). Libenter mature matutinas pulsabat, libenter alte cantabat. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Testatus est idem Mengoz, se dominum David ibidem vidisse, et alios multos, qui nuper fuerant defuncti. Dicebat etiam infra triginta dies aliquos de purgatorio esse liberandos. Cumque haec et his similia recitare coepisset, advocati sunt novicii, viri in saeculo nominati, Gerardus videlicet, Marcmannus), et Karolus postea Abbas, de cuius etiam manu comedit, in signum verae resuscitationis. Post haec cum postulasset licentiam redeundi, respondit Abbas: Modo vadas in pace. Et benedixit ei. Ad quod verbum

mox oculos clausit, et exspiravit. Haec mihi recitata sunt a senioribus nostris, et a iam dicto Marcmanno, qui tanto miraculo interfuerat). Cumque praefatus Ysenbardus esset moriturus, et Gerardus cognomento Waschart ad pedes illius resideret, prophetico spiritu ad stabilitatem illum hortatus est dicens: O Gerarde, vide ne exeas ordinem, quia multa millia daemonum ante portam exspectant te. Quid postea de eodem Gerardo actum sit, novimus omnes.

CAPITULUM XII.

Item de morte Gozberti conversi qui reviviscens visa
recitavit.

Simile miraculum contigit in eadem domo. Cum esset ibidem novicius dominus Hermannus, nunc Abbas Loci sanctae Mariae, sicut ipse mihi retulit, venit ad eum die quadam aliquis de senioribus dicens: Venite mecum, ego faciam vos

1) Apoc. 14, 5.

[ocr errors]

2) bene add C. 3) BCF officium. ABFP Marcinannus, E Marcianus; sic et paulo post. F interfuit, B interfuerunt.

[ocr errors]

6) que om B.

[blocks in formation]

audire in continenti, quae libenter audietis. Et duxit eum ad quendam conversum Gozbertum nomine, qui mortuus fuerat et revixit. Quem conversi nescio quot sunt secuti, sperantes quod novi aliquid essent audituri. Ad quos ille: Vos domini numeratis annos conversionis vestrae, alius quadraginta, alius viginti '), alius decem. Ego vobis dico, quod beatus est monachus ille sive conversus, qui bene uno anno, vel mense, vel quod minus est una hebdomada, in ordine conversatus est. Quibus cum amplius dicere nollet, recesserunt. Ad quem novicius: Rogo vos bone frater, ut aliquid mihi referatis quod me aedificet. Respondit ille: Ego cum nuper infirmarer, et essem in doloribus maximis, venit ad lectum meum nescio quid. Cumque primo tetigisset pedes meos, gradatim ascendendo, tetigit ventrem meum, ac deinde pectus, nec tamen ex eodem tactu aliquid mali sensi. Tacto vero capite meo, mox exspiravi, ductusque sum in locum amoenissimum, et nimis deliciosum, in quo diversi generis arbores, ac multi coloris flores aspexi. Occurrerunt mihi et iuvenes speciosissimi, a quibus officiosissime sum salutatus, et ante Dominam nostram coeli Reginam cum multa alacritate deductus. Posita est mihi sedes secus pedes eius. In qua cum sederem in2) multa cordis mei iocunditate, iussus sum redire ad corpus. De quo cum plurimum dolerem, consolati sunt me dicentes: Ne tristeris 3), quia sedes haec tibi reservabitur, et post dies paucos redibis ad eam. Quos cum iturus adinterrogassem*) de statu futuro domus nostrae, responderunt: Bonus est status eius praesens sub Abbate hoc Gisilberto; neque plus ab eis obtinere potui. Circa tertium vero diem rursum exspiravit idem Gozbertus. NOVICIUS: Cum in primo capitulo hujus distinctionis dictum sit, nullam poenam in hac vita morte esse amariorem, quid est quod neuter istorum conversorum de illius amaritudine conqueritur? MONACHUS: Puto tantum de illis esse intelligendum, quorum anima separatur a corpore non reversura, nisi ad diem iudicii. Lego Lazarum cum adolescente ac puella suscitatos, Tabytam) etiam et Maternum, nec non et multos alios, quorum nullus de hac re aliquid conqueritur. Quosdam etiam tam placide videmus mori, ac si in somnum resolvantur.

Unde

2) BCP cum. 3) B contristeris.

4)

5) Johan. 11. Luc. 7. 8. Act. 9.

1) EP triginta.
CFP interrogassem.

« PreviousContinue »