Page images
PDF
EPUB

viribusque exhaustis, defecit loquens. Post modicum, instillata refocillatus aqua, resumptoque spiritu, ad loquendum se parans'), spem fecit auditoribus. Et ait: Utinam differret me Dominus usque dum plene opera Dei dominis meis2) loqui possem. Ach quam laeti nuncii baiulus essem, quam laeta, quam stupenda narrarem, quae vidi, quae audivi, et sensi, quae praeparata sunt diligentibus Deum, et in laude eius vigilantibus. Et Abbas: Frater quomodo haec vidisti? Et ille: Quater hac nocte raptus sum ante Deum. Pectus meum apertum est, et anima mea educta est, et statim fui inter choros angelorum, et vidi Dominam nostram in immensa claritate cum suis sacris virginibus, quae se mihi promisit in necessitate affuturam, et sanctum Mychaelem cum multo exercitu angelorum paratum ad opem3) mihi. Nam altari et memoriae suae honorem solebam semper) impendere; et innumerabilem multitudinem sanctorum, et quos antea non videram, statim agnovi. Rursum spiritu et viribus deficiens, loqui cessavit. Compulsus itaque de sorbitiuncula pauxillum accepit, et gustans ait: O quam dulcis est Dominus gustantibus se3). O quanta est suavitatis) eius abundantia, quam larga, quam indeficiens, et omnium deliciarum copiis affluens, quả me in hac nocte reficere dignatus est. O dulcedo illa, dulcedo gratissima, optabilis et praestantissima. O quam singularis, quam excellens et ineffabilis. Intus enim in corde utcunque teneo), verbis autem explicare non valeo. Quam sentire potui, non possum effari, rei nimietate victus. Tam felici refectione pastus, hanc superaddere superfluum duco. Haec modicum et breve nutrimentum praestat; illa in perpetuum reficit et saginat. O quam beati sunt qui illa sine fine fruituri sunt. Jubente Abbate, vocati sunt quidam novicii, viri quondam in saeculo clari, virtute militari insignes; quos ita consolatus est: Vere felices estis, qui de vana vestra conversatione vocati estis, partem in coelis cum iustis habituri. Constat enim de salute vestra, si tamen perseveraveritis. Nam dominus David indesinenter pro vobis preces ad Dominum fundit, quatenus quod salubriter inchoastis, feliciter com1) B praeparans. arans. — 2) ACEFP dum completo opere Dei, 3) ACEFP in auxilium.

dominis nostris.

[ocr errors]

4) BCF

6) E suavitas,

semper solebam. 5) se add E.
B suavis. 7) sic R; ceteri libri: Intus eram,
utrumque teneo.

in corde

pleatis. Unum autem eorum nomine exprimens, de eo dicebat, nisi portas Claustri ingressus fuisset, mortis aeternae portas non evasisset. Aderant et hospites convertendi gratia de sedibus suis evocati; sed nimio adhuc rerum temporalium amore detenti, rem arduam aggredi dubitabant. Qui fiducialiter accedentes ad virum Dei, mentisque fluctuationem confessi, quod videlicet velle adiaceret eis, perficere autem bonum non invenirent'), supplicabant ut orationibus eius adiuti mererentur in bono stabiliri. Et ille: Quamdiu mente adhaeretis saeculo, non potestis perfecte placere Deo, nec firmari in bono, habentes voluntatem fixam in malo. Quapropter recedite omnino 2) ab his quae inutiliter amatis, et non deerit vobis gratia Salvatoris. Si vidissetis quae ego vidi, omnem gloriam mundi vilem reputaretis. Deinde multi3) multa quaerebant; ille de patre, ille de fratre, ille de suo statu futuro, ille de praesenti. Sed vir Dei ita singulis responsum temperavit, ut secretorum revelator, et conscientiarum inspector esse probaretur *). Mox vocante Domino sancta 5) illa anima carne soluta est, ad dolores corporis ultra non 6) reditura, sed ut credimus, immortalitatis luce vestienda et perennium gaudiorum suavitate reficienda. Duo haec capitula, sicut et quinque reliqua quae sequuntur, a quodam reperi') notata, qui se ea quae dicta sunt vidisse et audivisse commemorat); quae perire non sum passus. Habent praeterea plures testes, qui adhuc supersunt. NOVICIUS: Prosequere obsecro residua, quia tanto sunt audientibus gratiora, quanto tuo testimonio recenter gesta, scripto sunt mandata.

CAPITULUM IV.

De morte Sigeri monachi.

MONACHUS: Fuit in eadem domo monachus sacerdos nomine Sigerus 9), aetate iuvenis, et amator ordinis, sui corporis severus castigator, qui inter cetera virtutum opera sanctam Dei Genitricem ardenter diligebat, et quibus poterat modis alios ad amorem eius accendebat. Cum autem accersionis suae hora imminebat, eo quod infirmaretur et languor 1) Rom. 7, 18. 2) omnino om BCF. 3) multi add B. 5) B felix. 6) CE corporis

4) C comprobaretur.

non, B corporis nunquam. 7) E recepi. — 8) C me9) B Sigerus nomine.

morat.

[ocr errors]

esset fortissimus, quidam conversus magna Dei gratia praeditus, quem Dominus secretis consolationibus suis frequenter consolari dignatur '), huiusmodi visionem vidit. Visa est ei tabula defunctorum pulsari, et ire coepit ad muniendum fratris exitum. Et forte transitum habens per palatium operis mirifici, invenit residentem in eo matronam reverendae dignitatis, cuius facies angelicam praeferebat gratiam, et niveum indumenta candorem. Haerebat igitur defixis in eam luminibus, certus tam desiderabili personae divinum numen inesse. Denique tantae divinitatis praesentia ausum praebente, propius accedit, non metuens offensae periculum, et familiariter verba conserit dicens: Amantissima domina, quid causae habes ingredi ad nos, cum hoc non sit licitum matronis? Et illa: Speciali inquit iure fungor in domo ista, et venio visitare. familiares et domesticos meos. Et ille, piam pro fratribus gerens sollicitudinem, ait: Ecce fratres nostri viritim2) decedunt, iuvenes, et senes, et mediocres, et non est personarum acceptio. Quid inde nobis faciendum est? Et illa: Debetis decantare Te Deum laudamus 3). Cum plura responderet, haec tantum verba retinuit, vir simplex et sine litteris. Interim vere) pulsata est tabula, et cessavit visio figurativa. Credimus piam Dei Genitricem, utpote matrem misericordiae, fideli suo in morte non defuisse, et tale indicium adventus sui dedisse.

CAPITULUM V.

De morte adolescentis laici cum quo angeli cum
moreretur loquebantur.

Ea tempestate venit ad conversionem adolescens laicus, mundi corruptelam incorruptus evadens, carnis integritate servata, quod est magnum 5) divinae miserationis beneficium. Hic cum se Capitulo praesentasset, consequenter languore correptus inunctus est. Quo inuncto, alius defunctus est. Cuius exequiis cum universi interessent, infirmis interim sine custode relictis, audivit adolescens ille choros angelorum, obsequia funeris agentium, et suavitate 6) psallentium magnifice") delectatus est. Insuper quidam ex ipsis praesentialiter astite1) B dignabatur, CF dignatus est. -2) CEF vicissim. 3) B debetis de tanta re Deum laudare. BCDFP vero. 5) ACE magnae. 6) B et in suavitate - 7) B mirifice, D nimis.

4)

runt ei, et allocuti sunt dicentes: Amice tu quid dicis? Placetne tibi hac vice venire ad nos? Et ille: Vehementer cupio dissolvi, et esse cum Christo'). Et angeli: Esto paratus, expletis praesentibus exequiis, statim nobiscum ibis. Ille promissi haud dubius superni, futurorum gaudiorum primitias 2) iam corde praesentiens, laetus et hilaris redeunti infirmario rem pandit per ordinem. Et adiecit: Sternite mattam, et pulsate tabulam, et quae paranda sunt parate celerius, iam enim iturus sum ad Dominum. Quod ita factum est. Porro quidam infirmus proximus iacebat ei, et quasi contiguus, tenui tantum pariete divisus ab ipso, qui audivit angelos cum eo loquentes, qui adhuc superest testis fidelis, cuius testimonio fidem facit vita laudabilis.

CAPITULUM VI.

De Oberto converso qui moriens coelestem audivit harmoniam.

Erat in eadem domo, Claustro scilicet, laicus conversus nomine Obertus, vir moribus ornatus, et actione circumspectus, a primis adolescentiae 3) annis deserviens in ordine, ad omne iubentis imperium hilaris et promptus. Hic annis*) circiter triginta cum fratribus infirmis tam devotum quam sedulum exhibuisset obsequium, ipse quoque diversa corporis inaequalitate correptus est, et in magnis laboribus supervivens 5), annis quasi viginti, longum trahebat martyrium. Verumtamen licet corpore invalidus, animi providentia non deerat fratrum necessitatibus, prudenter disponens omnia. Tandem obortae mortalitatis urgente procella, et languore invalescente, diem suum functus, vita simul et doloribus ereptus est. Nocte beati Stephani, quae proxima est Natali Domini, pulsata est tabula defunctorum pro eo, et surgentes festinanter, advenerunt fratres, orationibus munientes fratris exitum. Jacebat autem ut moris est positus super mattam, extremum trahens spiritum. Dicta letania cum adhuc aliquid spiramenti superesse videretur, incepti sunt septem Psalmi. Inter dicendum, tanquam de levi somno excitatus, revixit, circumferens oculos, et iubente Abbate repositus est in lectum suum, et reversi sumus. Quidam autem rei novitate perculsi°), manserunt circa eum, exspectantes donec convalesceret spiritus eius, cupientes audire 1) Philipp. 1, 23. 2) B delicias. 3) CF add sua e. 4) Bannos. 5) BF semper vivens.

-

6) C percussi.

ab eo quid hoc esset miraculi. Postquam autem sibi redditus est, ita dicere exorsus est: Hic ego quid facio? Certe hic esse nolo '). Modo eram inter angelos, coelestis harmoniae suavitate demulcebar, deputatus eram beato prothomartyri, gloriae ipsius consors et collega futurus. Hic ego2) quid facio? Certe redire volo. Post modicum iterum tabula pulsata est, et feliciter obdormiens in Domino, ut credimus non est fraudatus a desiderio suo 3), partem habiturus in sorte sanctorum. Quod autem praeostensa sibi gloria reversus ad horam caruit, in hoc pusillanimitati nostrae consultum esse non ambigimus, videlicet ut minus sollicitos devotos faceret, et proficientes studiis melioribus accenderet.

CAPITULUM VII.

De converso caeco qui audivit angelos officia
exequiarum complere.

In eadem domo caecus quidam conversus fuit, cui Deus interioris hominis lumen contulit, damna corporis coelesti munere commutans. Dedit enim ei divinas videre visiones, aliquando gloriam sanctorum, frequenter poenas malorum, assidue ipsum daemonem, flammivomos ignium globos eructuantem. Mira sunt haec, et munera Dei. Frequenter autem patitur daemonum incursus et congressus, ita ut ipsi impingant in eum, et ipse vel pugno vel baculo affligat eos. Hos assultus pati solet in quolibet loco, magis in ecclesia, maxime cum pro defunctis orat. Ea tempestate coepit iste in exequiis defunctorum audire choros angelorum psallentium, modo cum monachis, modo divisim. Cum autem efferebantur corpora praecedente conventu, manebant angeli in choro, exequiarum officia complentes. Inter Sanctus autem et Pater noster ineffabiles solebat audire iubilos, et supra humanam aestimationem dulces. Haec coelestis modulatio post depositionem*) domini David dulcior et magis intelligibilis audiebatur. tigit aliquando, dominum Abbatem aedificationis causa venire ad hunc caecum, qui inter cetera acceptae gratiae beneficium") confessus est et hoc. Diligenter antem praemonitus est ab Abbate ut divinae gratiae gratus existens, omnem humanam glo

Con

2) CFP ergo. 3) Psal. 77, 30. 5) BCF beneficia.

1) B add Redire volo.
4) depositio corporis, mors.

-

« PreviousContinue »