Page images
PDF
EPUB

DISTINCTIO UNDECIMA

DE MORIENTIBU S.

num.

[ocr errors]

CAPITULUM I.

Quid sit mors, et unde dicatur; et de quatuor
generibus morientium.

Haec

UNDECIMA hora diei solem trahit ad occasum. est aetas decrepita, quae morti vicina est. Non sine mysterio in undecima distinctione de morientibus tractandum suspicor; quia undenarius') eo quod denarium in quo praecepta legis divinae consistunt, primus transcendat, transgressionem designat. Per transgressionem enim prothoplastorum, mors introivit in orbem terrarum. Unde mors a morsu nomen accepit. Mox2) ut homo pomum vetitae arboris momordit, mortem incurrit, et tam se quam totam suam posteritatem necessitati illius subiecit. Dicitur etiam mors ab amaritudine; quia ut dicitur, nulla poena in hac vita amarior est, separatione corporis et animae. Sunt autem tria genera mortis ut dicit Ysidorus, acerba, immatura, naturalis. Acerba infantum; immatura iuvenum; merita 3), id est naturalis, seEt quia de morientibus loqui proponimus, noveris quatuor esse genera hominum morientium. Quidam bene vivunt, et bene moriuntur; alii et male vivunt, et male moriuntur; alii male quidem 4) vixerunt, sed Dei gratia bene moriuntur; et sunt qui quidem bene") vixerunt, sed iusto Dei iudicio male moriuntur. Hanc diversitatem per Ezechielem Dominus satis expressit. De bene autem 6) viventibus, et bene morientibus dicit: Vir si fuerit iustus, et fecerit iudicium et iustitiam; post enumerationem multorum operum bonorum 7) ita 1) B numerus undenarius, E undenarius numerus. Homil. II. p. 117: „Undenarius transgressionis numerus est, eo quod denarium primus transcendat, et infra duodenarium deficiat. Denarius significat decalogum legis; duodenarius vero multis resultat privilegiis." 2) B mox enim. 3) P matura, ut apud Isidor. Orig. XI. p. 76: „Tria sunt autem genera mortis, acerba, immatura, naturalis. Acerba infantium; immatura iuvenum; matura. id est naturalis, senum." 4) BC quidem male. - 5) B sunt qui bene, CEF sunt quidam qui bene. 6) autem om B. 7) BCF bonorum operum.

concludit: Hic iustus est, vita vivet, scilicet aeterna, ait Dominus Deus. De male vivente, et male moriente mox subiungit dicens: Quod si genuerit latronem effundentem sanguinem; enumeratis multis operibus iniustitiae, in fine sic dicit: Numquid vivet? Non vivet. Cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur, scilicet aeterna, sanguis eius in ipso erit. De eo autem') qui male vixit, et finaliter poenitet, sic ait: Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. In iustitia sua quam operatus est vivet. NOVICIUS: Magna consolatio. MONACHUS: Non minus terribile est quod sequitur: Si autem averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem, secundum omnes abominationes suas quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur. In peccato suo quod peccavit, morietur 2). Petrus bene vixit et bene finivit. Symon Magus econtrario male vixit et male finivit. Latro in cruce male quidem 3) vixerat, sed bene consummavit. Nycholaus advena creditur prius bene vixisse, sed non bono fine conclusit. NOVICIUS: Quare boni bene, et mali male moriantur, quaestio mihi nulla est; quare autem diu bene viventes non perseverent, et diu male viventes bono fine decedant, nosse vellem. MONACHUS: Non sum Chusi consiliarius David. Quis enim novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit)? NOVICIUS: Quae est mors bona, quae est mors mala? MONACHUS: Qui in caritate decedit, per lumen eius videbit lumen aeternum. Hinc est quod foris 5) morientes lumen ardens tenent in manibus. Qui vero sine caritate moritur, mittetur in tenebras exteriores. Una enim sententia, omnis haec diversitas concluditur: Qualem, inquit, te invenero, talem te iudicabo. NOVICIUS: Satisfactum mihi fateor per sententias; nunc precor ut exempla subiungas. MONACHUS: Faciam quod hortaris, et hoc secundum ordinem praedictum. Quam pretiosa sit in conspectu Domini mors sanctorum eius, et mors peccatorum quam pessima 6), subiecta declarabunt') exempla.

[blocks in formation]

et

[blocks in formation]

CAPITULUM II.

De morte Meyneri sacerdotis de Claustro.

Eo tempore quo beatissimus David monachus Claustrensis ab hac luce migravit, facta est in eadem domo quae alio nomine Hemmenrode vocatur, mortalitas magna, Domino eligente sibi eos quos vita commendabat sanctior, ad similitudinem columbae quae melioribus granis pascitur. Erat ibi sácerdos quidam nomine Meynerus, quandoque ecclesiae sancti Symeonis in Treveri canonicus, et salutari admonitione sancti Bernardi Abbatis ad ordinem conversus. Amplius quam triginta annos in ordine fecerat, et per plurimos labores ad sublime sanctitatis culmèn pervenerat. Cumque in eadem domo ob suam probitatem ad diversa electus fuisset officia, Prioratus scilicet, cellerariae, grangiariae, magisterii ') noviciorum, gradatim tamen, omnibus irreprehensibiliter administratis, graviter infirmatus, mortem 2) adesse dolor vehemens indicavit. Cuius labores Abbas considerans, in domum secretiorem eum poni fecit, quatuor ad ministerium eius deputatis 3). Ille vero licet gauderet de solitudine, tristabatur tamen de exhibito honore, dicens Abbati: Fratres isti vigilando atque laborando sunt lassi, neque mihi sunt necessarii. Grata est mihi solitudo, neque minus solus ero, cum solus ero*). Non enim solus est cui praesul et custos Dominus adest. Si careo hominum obsequio, credo quod non deerit praesidium de coelo. Abbate recedente, et ad sermones eius minus attendente, ipse fratres abire compulit, lucernamque extinguere. Media nocte Priore iubente in eandem domum ad dicendas horas minuti conveniunt, et ignis accensus est, quia hyemps erat. Dictis matutinis visitavit eum Prior, fratribus lectum eius circumstantibus. Quibus ait: Tota nocte sollemnizabam. Si centum linguas haberem, internae iocunditatis gaudium explicare non possem. Vidi deificum lumen, audivi coelestem harmoniam, interfui choris psallentium in coelo. Ach quam ordinate, quam distincte, quam reverenter psallebant. Voces quidem erant multae et diversae; sed quemadmodum in cythara varietas cordarum uniformem reddit concentum, ita concors illa diversitas in unam conveniebat melodiam, supra humanum sensum 1) codices magisterio. 2) CF infirmatus est. 3) E eius deputans, B ei deputans.

Mortem. 4) D fuero

delectabilem. Gravibus succinentibus, puellares voces ascendebant, facientes dyapason. Cuius organi suavitatem humana infirmitas aestimare non potest. Admiranti mihi super his, astitit quidam in habitu venerabili, dicens: Quid miraris? Haec est laus Verbi Dei. Et cum haec dixisset, psallentibus adiunctus est, et tota virtute psallebat. Interea gratum occurrit spectaculum. Videbam stratam speciosam super me directam, iter e terris in coelum praebentem. Unus ex nostris subito de medio factus, hanc ingressus superna regna petebat. Laetabundus et laudans, angelorum vallatus copiis, nullumque passus omnino discrimen, coelo receptus est. Verumtamen frater ille non est mihi designatus ex nomine. Quidam autem calumniabantur fratres nostros, duo obiicientes, scilicet quod defunctis fratribus debitam pensionem negligenter solverent '), et veteres tunicas non statim cum novas reciperent, redderent. In altero me reprehensibilem doleo; propter urgentes enim causas, missas nondum persolvi quas debeo, sed quam plura psalteria dixi. Deo enim gratias ago, labia mea nunquam otiosa fuerunt a laude Dei. Haec prosecutus est, et consequenter ab hac luce subtractus, fidem fecit dictis. Aiunt de eo quod in exterioribus agens, saepe per diem duo psalteria dicere solitus esset. Perspicuum est quod frater ille qui subito de medio factus, cum honore coelesti deduci visus est, ipsum Meynerum satis eleganter expressit, evidenti declarans. indicio, quod velocius morte subveniente, sine omni discrimine transiturus esset de pressuris ad gloriam, de morte da vitam, de mundo ad Christum, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

CAPITULUM III.

De morte Ysenbardi sacristae eiusdem coenobii.

Aegrotabat in eodem coenobio sacerdos Ysenbardus 2) nomine, custos ecclesiae, plus quam tricesimum annum agens in ordine, et ad extrema perductus est. Media nocte cum3) super eum ministrorum vigilaret diligentia, audierunt eum levi") suşurrio verba sonare. Timentesque ne morti proximus aliena loqueretur, ori loquentis aure adhibita, intellexerunt verba subli

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

et

mia, aedificationis plena, de gloria coelestium et inenarrabili laetitia sanctorum. Dignum ergo iudicantes testem his idoneum adhiberi, nunciaverunt haec Abbati, qui et ipse gravi laborabat infirmitate. Vocatus Abbas affuit. Interim cecidit horologium '), et occasione sumpta, sic fari coepit: Ach quam suavem noctem exegi; quam delectabili horologio temperando operam dedi; quam dulces et quam suaves concentus audivi, choris in coelo psallentium interfui. Ach quam concorditer, quam delectabiliter psallebant. In nostro cantu solet esse dissonantia, taedium, lassitudo; ibi longe aliter est. In unam omnes conveniunt melodiam, super omne quod delectat dulciorem. Infatigabiles laudare non cessant, et quanto plus laudant, tanto plus crescit amor laudandi, et mirabili atque ineffabili modo hoc provenit in usum gratissimae 2) quietis, quod nunquam vacant a laude Creatoris. Ibi vidi homines nostri ordinis, super alios 3) eminere dignitate, et gratia praecellere. Qui enim magis hic humiliati sunt, mediocribus pro Christo contenti, eo gloriosius ibi exultant, abundantiorem accipientes consolationem, facie splendidissimi, statura celsi, veste gloriosi. Cum his familiariter conversatus sum, amico refectus colloquio. Apparuerunt etiam mihi fratres nostri, dominus Warnerus Prior, et dominus Mychael, et dominus Arnoldus, et dominus Kono, et dominus David honore celsior, candidissimis induti cucullis, quarum nitor oculis meis tam erat impenetrabilis, quam radius fulguris choruscantis. Tanta) gloria vestium delectatus, sollicite quaerebam, si talem ego habiturus essem. Et dixerunt: Qui vivit irreprehensibiliter, talem vestem sperare potest. Si vero vitium latuerit in conversatione, macula apparebit in veste. Culpa enim vitae, maculam facit in veste. Immaculatam ergo merebitur habere vestem, qui se a maculis servat immunem. Et dixi: Quae sunt istae") maculae? Et illi: Murmuratio, detractio, invidia, negligentia, et quicquid sinceritatem cordis maculat et confundit. Qui talia agunt, in gloria vestis maculam ponunt. Tu vero pro multis laboribus, et vitae honestate similem sortieris vestem. His dictis faucibus arefactis, 1) horologium temperare, pondera vel momenta librare, vel sursum evehere; quae cum in imum delapsa sunt, tum horologium cecidisse dicitur. 2) B mansuetissimae. — 3) CF omnes, P homines alios. 4) B in tanta. — 5) istae add B.

6) B ordinis.

[ocr errors]

-

« PreviousContinue »