Page images
PDF
EPUB

quam homines subvenire possent, puellam extinxerat, intestina eius devorans. Sic homo ille duobus liberis privatus, cum tempore quodam guerrae uxorem cum supellectili sua in civitatem transtulisset, tertium puerum ad custodiam domus suae quoadusque reverteretur dimisit. Quem reversus non invenit, nec postea vidit; et veri simile est quod a lupo sicut ceteri fuerit raptus atque suffocatus. Ex quo loquimur de lupis, referam tibi de lupo quod nuper audivi, unde satis mirabar.

CAPITULUM LXVI.

De lupo qui puellam traxit in nemus, ut os de
gutture socii erueret.

Juxta villam cuius nomen excidit, lupus puellam adultam invasit, dentibus brachium illius tenens. Quam cum secum traheret, quotiens illa clamare coepit, clamantem durius pressit, et tacenti pepercit. Quid plura? Ducta est ab eo in silvam ad alium lupum, cuius gutturi os fuerat infixum. Qui cum nimis torqueretur, per os alterius lupi manus puellae in guttur hiantis mittitur'), a qua os quod inhaeserat extrahitur. Sanatus vero mox cum suo collega puellam ad villam propriam reduxit. NOVICIUS: Ego quendam iuvenem vidi, qui in infantia a lupis fuerat raptus, et usque ad adolescentiam educatus, ita ut more luporum supra 2) manus et pedes currere sciret, atque ululare. MONACHUS: Haec de bestiis dicta sint. Nunc vero de vermibus aliqua subiungam, sicque distinctionem concludam.

CAPITULUM LXVII.

De bufone qui persecutus est Theodericum

cognomento Cancrum.

1

In Carpania villa Dioecesis Coloniensis cuius superius *) memini, homo quidam fuerat de quo mihi non constat utrum adhuc vivat, religiosus, sed caecus, Theodericus nomine, cognomento Cancer. Hic tempore quodam iuventutis suae dum in agro tribulos aridos levasset, bufonem sub eis magnum offendit. Qui cum se contra eum in pedes suos poste1) Dimmittitur. 3) CF supra.

2) F super.

riores quasi ad pugnam erexisset, ille iratus arrepto ligno vermem occidit. Mirabile dictu. Cum Theodericus nihil minus suspicaretur, vidit bufonem extinctum sua insequi vestigia. Quem cum denuo transfodisset, et multotiens concremando incinerasset, non tamen profecit. Non fuit locus adeo remotus, adeo mundus, qui ei ad dormiendum esset tutus. Noctibus per clipeum timore illius ad trabem suspendebatur. Cum tempore quodam equitaret cum quodam venatore socio suo, eique tanta mirabilia conquerendo recitaret, ecce vermem eundem ille vidit caudae equi eius inhaerentem, celeriusque ad eum scandentem. Qui mox exclamavit: Cave cave, en diabolus equum tuum ascendit. Mox ille desiliens, occidit eum. Alio itidem tempore sedente eo cum sociis suis, conspicatur saepedictum vermem in poste proximi parietis. Ecce, inquit, ubi ') diabolus ille. Nunquam ab eo liberabor, nisi se vindicaverit. Moxque nudata coxa, sinebat vermem accedere. Quem cum momordisset, mordentem manu iactavit, ipsumque morsum celerius rasorio ad hoc praeparato abscidens2), longius proiecit. Mox mirum in modum ipsa praecisura3) ob infectionem veneni ad instar pugni intumuit, et crepuit. Sicque liberatus est a verme illo immundissimo. Postea idem Theodericus a quodam milite innocenter exoculatus, tantae effectus est religiositatis, ut semper nudipes incederet, sicque limina beatorum Apostolorum Petri et Pauli, nec non et sancti Jacobi apud Compostellam, multis vicibus frequentaret. NOVICIUS: Nunquam audivi talia. MONACHUS: Saepe per huiusmodi monstra Deus peccantes punit, ut noverint quanta sit in futuro, ubi vermis non morietur, et ignis non extinguetur 4), vanis, gulosis, nec non et luxuriosis, atque immundis poena praeparata. De vanis, ut sunt venatores, iam dictum est. De luxuriosis exemplum habes in Vita sancti Malachiae, ubi homo luxuriosus per bufonem fugatus est a femina religiosa). De gulosis memini me dixisse in distinctione quarta capitulo octogesimo sexto, ubi intestina gallinae versa sunt in bufonem. Referam tibi de hoc etiam recens exemplum.

1) Cibi. Conf. IV, 21.

scisura.

[ocr errors]

2) F abscindens.

4) Isai. 66, 24.

3) CD prae5) Vit. Malach. cap. 17. p

538: Venenatum et tumidum animal quod bufonem vocant, visum est reptans exire de inter femora mulieris."

CAPITULUM LXVIII.

Item de bufone qui in phyala bibuli sacerdotis repertus est.

In Berge villa Dioecesis Coloniensis sacerdos quidam celebrat, homo satis mirabilis, et gulae totus deditus. Nolo eum nominare; spero quod adhuc vitam suam debeat emendare. Huic consuetudo est tempore aestivo, propter incitamenta gulae, tantum in phyalis bibere, id est in scyphis vitreis. Die quadam phyalam suam vino repletam tollens, cum nescio cui illam ad potandum') porrigeret, bufo magnus fundo insedit. De qua visione valde territi, mirabantur quomodo corpus tam grande intrare potuisset, cum eidem vasi quod inferius diffundebatur, esset collum longum et exile nimis. Cumque sacerdos non posset vermem eiicere, neque vas vellet frangere, in locum unde illud 2) tulerat reposuit, et post horam reversus, nihil in eo reperit. Nimirum liquor ille miraculose conversus fuerat in vermem horridum, ut eius exemplo sacerdos abhorreret ebrietatem.

CAPITULUM LXIX.

De bufone qui repertus est super altare Judaeorum cum celebrarent cenophegia 3).

Non est diu quod per huiusmodi vermem Deus Judaeos qui corpore et cultu omnino immundi sunt, miraculose satis confudit. In villa proxima quae Wintere nominatur, tempore quodam Judaei illic commorantes, in domo cuiusdam militis quam conduxerant, quasdam sollemnitates celebrabant. Cumque altare pannis multis ac mundis operuissent, tempore sacrificii vespertini simul intrantes, sacerdos ad altare accedens, postquam pannos revolvit, sub eis circa medium altaris maximum bufonem invenit. Qui cum ex nimio horrore clamasset, accurrere Judaei, accurrerunt et Christiani; nec potuit latere visio tam monstruosa. Plures enim milites, et eorum uxores ad spectaculum confluxerant, qui in risum resoluti, Judaeorum confusionem augmentaverunt. Per quos etiam recitatum est tunc temporis domino Gevardo Abbati nostro, a quo ego audivi. NOVICI

[ocr errors]

1) DP ad potandum illam, F ad potandum. illum, D ipsum. 3) scenopegiam.

[ocr errors][merged small]

US: Satis delector in huiusmodi miraculis, quae sunt destructiva erroris atque vitiorum, et quaedam incentiva fidei atque virtutum. MONACHUS: Noveris etiam vermes venenatos, aliquas habere virtutes naturales.

CAPITULUM LXX.

De serpente qui vulnus satellitis suxit et sanavit.

Retulit nobis Henricus de Foresto, miles honestus et verax, rem de serpente satis mirabilem. Satelles inquit quidam iuxta nos anno praeterito vulneratus in latere et male sanatus, erumpente sanie amplius torquebatur. Die quadam cum nudato latere super truncum succisae arboris se reclinasset, ut sanies efflueret, obdormivit. Interim serpens advenit, et vulnus suxit. Expergefactus ille, serpentem excussit. Et licet territus fuisset propter venenum, magnum tamen mox sensit remedium. Suasum est ei ut denuo in eodem loco, praedicto modo colubro copiam sugendi daret; forte sanitatem omnino reciperet. Quod ita factum est. Sanissimus vero effectus, in tantum a serpente coepit diligi, ut vix in aliquo loco dormire posset, quin ad eius lectum veniret. Cuius consortium homo abhorrens, provinciam mutavit; interimque per annum fere dimidium illum non vidit. Reversum denuo serpens sequitur; et cum non posset intrare ubi ille cubabat, mane ante ostium repertus est. Suasum est ei ut monstrum occideret. Respondente illo, curatorem meum non occidam, tandem importunitate serpentis exasperatus, occidit illum. Sicque ab eo liberatus est. NOVICIUS: Melior erat serpens iste illo serpente de quo dictum est in distinctione sexta capitulo vicesimo secundo. MONACHUS: Ille peccatum maximum punivit; ad hoc enim creatus fuerat. Quantum serpentes hominibus parcant, duobus tibi pandam miraculis.

CAPITULUM LXXI.

De matrona Flandriensi quae serpentem in orbita bibit, et in partu eundem effudit.

Matrona quaedam in Flandria, sicut nuper audivi a Wigero monacho Vilariensi, cum infantem peperisset, circa illius corpusculum serpens maximus se complicaverat. De quo cum

disputatum fuisset, quomodo foret sine periculo infantis abstrahendus, consilio cuiusdam gladius super eum positus est. Ad cuius frigiditatem coluber territus, se erexit, et ab infante cecidit. Qui baptizatus, paucos supervixit dies. In orbita eundem serpentem matrona fertur bibisse.

CAPITULUM LXXII.

Item de muliere cui dormienti serpens per os ingressus est, et per partum egressus.

Simile pene contigit in Dioecesi Traiectensi in villa Dulre. Nutrix Allardi novicii nostri, sicut ipse mihi retulit, cum quadam die iuxta alveola apum dormiret, ingens serpens per os ventrem illius intravit. Adveniente eius marito ut dormientem excitaret, vidit caudam ad mensuram digiti eiusdem serpentis adhuc superesse). Quem cum retrahere 2) non posset, illa evigilavit dicens: Valde incommode soporata sum. Et noluit ei maritus indicare quod acciderat, ne ex ipso timore moreretur. Erat enim vicina partui. Cui a matre consilio viri3) lac et dulcia quaeque ministrabantur, ut serpens eisdem potatus, quiesceret. In hora vero partus mulier cum infante serpentem effudit. Quem cum vir extracto gladio exspectasset, et ille sicut est naturaliter prudens, ad feminam rediret, praeoccupatis eius itineribus occisus est. Adhuc eadem mulier vivit. Si omnia recitare vellem quae meis temporibus miraculose, id est contra solitum cursum naturae facta sunt, ante me tempus deficeret, quam copia dicendorum. Interim ista teneas, in his delecteris; quia ad ea quae magis utiliora sunt festino. Quia scriptum est de Deo: Mementote mirabilium eius quae fecit), horum quae dicta sunt recordemur, dicentes cum Propheta: Tu es Deus qui facis mirabilia solus 5). Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 6). Nomen Patris Christus est, per quem facta sunt omnia. Cui cum eodem Patre et Spiritu sancto honor sit et imperium, per omnia saecula saeculorum. Amen.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »