Page images
PDF
EPUB

statim cum multa alacritate rediit ad dominam; et ille rapinae suae poenam luens, mortuus cecidit in terram. NOVICIUS: Quid est quod sanctus succurrit periclitanti aviculae, et non aegrotanti famulae? MONACHUS: Quia illa aliam vitam non habebat, quam ista per fidem exspectabat. Voluit etiam ei ostendere quod dilatio curationis eius non foret ex impotentia, sed ex providentia; quia virtus in infirmitate perficitur'). Audi aliud miraculum.

CAPITULUM LVII.

De columbis quibus miles licentiam dedit avolandi.

Miles quidam Anselmus nomine de villa Lisere, columbas plurimas nutrire solebat. Dictum est ei quia graviter nutriendo illas peccaret, eo quod sata et granaria laederent proximorum. Die quadam eis ad comedendum annonam proiiciens, cum omnes essent in unum coram eo congregatae, clara voce cunctis qui aderant audientibus dicebat: Vos columbae, si Dei voluntas est, ut penes me habitetis, manete; sin autem, praecipio vobis in eius nomine, ut statim recedatis. Ad quod verbum mox omnes columbae simul se levantes, simul avolaverunt, neque ultra reversae sunt ad illa domicilia. NOVICIUS: Quomodo ibi manere potuerunt contra voluntatem divinam? MONACHUS: Non fuit Dei voluntas, ut miles easdem columbas nutriret; non tamen contra Dei voluntatem ibi esse poterant. Voluntas Dei potentia eius est. Unde in Psalmo: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, et cetera 2). Putas Deo placere, cum nisi, accipitres, grues, et ceterae huiusmodi aves ad levitates nutriuntur? Absit. Possunt tamen aliquae, utputa cyconiae, ad necessitates a religiosis nutriri, sive hospitari; de quibus propter occasionem miraculum tibi recitabo.

CAPITULUM LVIII.

De cyconiis quibus Prior Cisterciensis benedictionem dedit. Apud Cistercium, ubi caput est ordinis nostri, plurimae nidificant cyconiae. Quod ideo a fratribus religiosis permittitur, quia per illas non solum monasterium, sed omnia in 1) Cor. II, 12, 9. 2) Psal. 113, 11.

ne

circuitu loca ab immundis vermibus mundantur. Hyeme appropinquante recedunt, et tempore certo redeunt. Die quadam cum acies suas ordinassent ad peregrinandum, hospitalitatis concessae immemores esse viderentur, conventum qui eadem hora in agro laborabat petentes, eumque crebrius grutillando') circumvolantes, omnes in admirationem verterunt, ignorantibus 2) quid peterent. Ad quos Prior: Puto quod licentiam petant3) recedendi. Elevansque manum benedixit eis. Mox mirum in modum cum multa alacritate simul avolantes, monachis exeuntibus in viam qui regularem benedictionem accipere sive exspectare parvipendunt, magnam verecundiam incusserunt. NOVICIUS: Quid dicturi sunt homines rationales Dei donis ingrati, cum audierint columbas obedire, cyconias regratiari? MONACHUS: Hoc est quod Dominus per Jeremiam Prophetam populo suo Israel improperat dicens: Turtur et hyrundo et cyconia custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non cognovit iudicium Domini Dei sui*). NOVICIUS: Ubi habitant aves istae in hyeme? MONACHUS: In locis utique calidis.

CAPITULUM LIX.

Quod hyrundines semper solita repetant habitacula.

Sicut mihi retulit quidam sacerdos, pater aliquis familias") plurimos habens nidos hyrundinum in domo sua, et hoc ipsum de quo tu quaeris, discere desiderans, unam ex eis cepit, cartulamque verba haec continentem: O hyrundo ubi habitas in hyeme? pedi eius alligans, abire permisit. Sciebat enim experimento, quia semper loca, nec non et habitacula solita repeterent. Illa cum ceteris in Asiam veniens, in domo cuiusdam Petri nidificavit. In cuius pede cum propter ingressus vel exitus quotidianos praedictam cartulam contemplaretur, scire volens quid esset, avem cepit, cartulam legit et amovit, alteramque annectens, tali modo interrogationi respondit: In Asia in domo Petri. Quod cum supradictus paterfamilias in reversione hyrundinis suae didicisset, historiam hanc pro miraculo multis recitavit. De cyconiis vero multa admiratione

1) CF guttillando. — 2) FP ignorantes. - 3) C petunt. 4) Jer. 8, 7.5) E aliquis paterfamilias.

cant.

digna tibi recitare possem, si non ad utiliora festinarem. Masculi suas feminas valde zelant, adulteria gravissime vindiHabent tamen feminae unum remedium satis miraculosum. Si ante adventum sui comparis aquis se immergere potuerit, culpam adulterii ille minime cognoscit, sicque poenam mortis evadit.

CAPITULUM LX.

De cyconia propter adulterium occisa.

In curia cuiusdam militis, sicut a quodam religioso viro veraciter audivi, nidus erat cyconiarum, maris scilicet et feminae. Illa absente masculo adulterium admittens, frequenter paludi quae domui proxima erat se immersit. Quod cum miles notasset, causam scire volens, fossam sepibus operiri praecepit. Quid plura? Cum illa admisso scelere, solitam aquam peteret, nec ei ingressus pateret, interim mas venit, crimen agnovit, adulteram rostro impetivit. Ad cuius interfectionem cum solus non sufficeret, cum furore avolans, et post horam rediens, multis ') cyconiis sibi associatis, in oculis omnium qui in curia aderant, miseram interfecit. NOVICIUS: Puto istam zelotypiam aliquid in se continere sacramenti. MONACHUS: Bene putas. Saepe enim in scripturis Deus avibus se comparat. Cuius sponsa, anima fidelis est. Adulterium vero, omne peccatum mortale, quod ab illo2) separat, et diabolo coniungit. Aqua baptismus est vel poenitentia, quae semper reiteratur, et culpam abluit, ne Deus illam videat vel cognoscat ad vindictam. His dictis pro exemplo, etiam de piscibus qui de eodem elemento, id est aqua facti sunt, unde aves, aliquid tibi miraculosi recitabo.

CAPITULUM LXI.

De anulo Conradi Praepositi in esoce reperto.

Conradus Praepositus sancti Severini in Colonia, etiam Praepositus erat Xantensis. Hic cum tempore quodam ad idem opidum navigaret, et manus extra navim3) in flumine lavaret, anulus aureus bonus valde ex eius digito labens, ce

1) E cum multis.
3) C navem.

2) D quod a Deo, E quod nos a Deo.

cidit in Rhenum. Anno vero sequenti cum ad iam dictum opidum iterum iret navigio, circa eundem locum in quo anulum perdiderat, piscatores obvios') habuit, a quibus si aliquos haberent pisces captos, inquiri praecepit. Responderunt illi: Habemus esocem unum qui Praeposito Xantensi debetur, quem vendere non audemus. Quibus cum dicerent, ecce Praepositus praesens est, piscem ei obtulerunt. Quem cum cocus exenterasset, anulus praefatus in eius visceribus est repertus. Quem cum celare non posset nec vellet, Praeposito eum ostendit. Quem ille mox agnovit, et non absque magno miraculo recepit.

CAPITULUM LXII.

De aquis in sanguinem versis et piscibus earum.

Sacerdos quidam et monachus de ordine nigro, anno praeterito retulit mihi de aquis et piscibus rem valde miraculosam. In provincia inquit nostra, sicut hodie multi sunt testes, tempore quodam omnes paludes et fluenta in sanguinem versa sunt.

Quorum amaritudinem cum pisces sustinere non possent, relictis aquis aridam petiverunt. Anguillae vero sepes ascendentes, illisque inhaerentes, sic inventae sunt. Multitudo autem piscium in aquis mortua est, ad instar unius plagae Aegypti. Aliquid nunc subiiciam de animalibus et bestiis quae in terris gradiuntur, quod miraculosum sit.

CAPITULUM LXIII.

De bubalis qui custodem suum interfecerunt.

Cum Wilhelmus novicius noster in 2) prima expeditione Jerosolymitana rediret Romam, casum ibi tunc recentem audivit, unde multi mirabantur. Bubulcus quidam bubalos3) iuxta urbem paverat viginti annis et amplius. Die quadam cum non procul a pascentibus in agro dormiret, quatuor ex eis convenientes, frontes quasi ad colloquium coniungebant, et post horam ad*) suum custodem currentes, tum pedibus calcando, tum ) cornibus ventilando, eum in frusta dividentes interfecerunt.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAPITULUM LXIV.

De lupa quae scholarem interfecit in Carpania.

Retulit nobis Abbas Daniel de lupa rem satis mirabilem. In Carpania '), inquit, ubi Scholasticus eram, scholaribus die quadam licentiatum fuerat ire ad silvas. Qui in nemore lupae antrum reperientes, catulos omnes eiecerunt. Quorum pedes unus bipenni sua amputavit. Quibus recedentibus lupa rediit, et ut catulorum pedes praescisos 2) vidit, recedentes insecuta, solummodo eum qui hoc egerat, nimium furens impetivit. Ille vero timens, arborem ascendit. Quem cum insequi non posset, coepit unguibus circa radices fodere. Et cum sic non proficeret, alios lupos advocavit. Interim nunciantibus scholaribus, homines de villa cum gladiis, cuspitibus 3) et baculis ei in auxilium venientes, lupos abegerunt, in medio sui illum ducentes. Lupis invitatis ad horam sequentibus et redeuntibus, illa sola perseveravit, vindicare se tentans multis conatibus. Et cum essent proximi villae, lupa se periculo dans in ultionem catulorum, armatorum custodias irrupit, et scholaris gulae insiliens, protinus extinxit. Quae statim occisa est. NOVICIUS: Satis miror quod scholarem illum prae ceteris cognoscere potuit. MONACHUS: Multa huiusmodi fiunt Dei iudicio, ex quibus unum est quod sequitur.

CAPITULUM LXV.

De homine cuius omnes liberos lupi suffocaverunt. Homo quidam iuxta Aquisgrani tres habuit liberos. Eo vero tempore quo Philippus ibidem coronatus est, multi in provincia lupi videbantur. Ex quibus unus iam dicti hominis infantem extra domum reperiens, rapuit, quem collo suo iniiciens, silvas petivit. Miles quidam casu per viam equitans, misertus infantis, post lupum cursitavit, eumque vivum et incolumem ex dentibus illius excussit. Non multo post idem puer nescio quo Dei iudicio a lupo rapitur, praefocatur *) et comeditur. Habebat idem infans sororem maiorem se; quae cum die quadam missa fuisset in agrum ad hauriendam aquam de fonte, lupus multis videntibus ad illam cucurrit, et ante1) Kerpen, prope Bergheim. -2) AFP praecisos. — 3) sic codices. 4) D suffocatur.

« PreviousContinue »