Page images
PDF
EPUB

rum, et totam ibidem gentem unam delevit; de qua nobis non constat, quae sit, unde veniat, vel quo tendat. De pestilentiis et fame legimus satis, non in libris, sed in pressuris nostris. Post mortem praedicti Henrici Imperatoris tanta fames erat, ut maldrum siliginis in Alemannia marca Coloniensium '), et in quibusdam provinciis decem et octo solidis venderetur, et ex magnitudine famis populus innumerabilis extingueretur. De terraemotibus per loca, nova et magna tibi

referam miracula.

CAPITULUM XLVIII.

De terraemotu in Cipro.

In anno praesenti, qui est millesimus ducentesimus vicesimus secundus ab incarnatione Domini, sicut narrant quidam de eisdem partibus venientes, duae civitates in Cipro a terraemotu corruerunt. In una vero illarum dum Episcopus in altari staret, missamque celebraret, ecclesia tremefacta cecidit, et tam ipsum quam reliquum populum extinxit.

CAPITULUM XLIX.

De terraemotu in Brixa.

In Adventu Domini haeretici Mediolanenses haereticis qui erant in Brixa2), multa plaustra cum victualibus transmiserunt. In ipsa vero die Nativitatis Domini dum3) convivarent, Dominus terram concussit, et cadentibus aedificiis plus quam duodecim millia hominum extinxit. Alii fugientes in campum cum audirent clamores morientium, non fuerunt ausi redire in civitatem ad illorum succursum. Mediolanenses vero civitatem suam deserentes, plus quam per octo dies in tentoriis habitabant, timore eiusdem terraemotus. In Pergamo, in Cumis 4), in Venetia, in Cipro, in Papho, et in aliis multis provinciis atque civitatibus eodem tempore multos terruerunt terraemotus. Nec mirum. Tot turres, tot aedificia corruerunt, ut nihil aliud, nisi finis mundi instare videretur. Quod a saeculo est inauditum, sicut in capite ieiunii magister Oliverus praedicavit Coloniae, duo montes in Papho habentes intra 5) se

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

stagnum conierunt'), ita ut efficerentur mons unus.

Domi

nus vero terrae dum per montem aquae viam praepararet, cum tanta vi erupit, ut obviantia quaeque deleret.

CAPITULUM L.

De terraemotu in Colonia.

Parvo intervallo post iam dictum terraemotum, id est tertio Idus Januarii, factus est Coloniae et circa, novus terraemotus tam validus, ut parietes aedificiorum concussi, ruinam minarentur. Eadem hora Abbas noster in Monte sanctae Walburgis, erat enim ante ortum solis missam celebrans, sic concussus est, ut ex eodem motu ecclesiam lapsuram, et altare cui astabat a terra deglutiendum esse formidaret. Deinde circa tempus duarum hebdomadarum Aquenses alium terraemotum senserunt. Venti etiam 2) tam validissimi his temporibus ut nosti fuerunt, ut non modicum terrorem nobis incuterent. In hoc eodem anno de quo nunc loquimur, contigerunt duo supradicta miracula 3), scilicet conflagratio theatri, et casus nubis, ut habes capitulo vicesimo octavo et capitulo quadragesimo primo.

CAPITULUM LI.

De igne qui visus est de coelo in terra Comitis de Monte.

In hac septimana vigiles cuiusdam castri Comitis de Monte, sicut veraciter audivi, contra coelum respicientes, viderunt coelum ipsum4) aperiri, ignemque de ipso exire. Qui ad aerem inferiorem descendens, ad diversa loca terribiliter satis ac mirabiliter movebatur, alicuius magnae rei portentum se ostendens. NOVICIUS: Satis me terret horum oratio. MONACHUS: Adhuc habeo quod tibi dicam de miraculis terrae.

CAPITULUM LII.

De homine de fodina in qua per annum iacuerat obrutus, mirabiliter liberato.

In Dioecesi Treverensi villa cuius nomen est 5) Wanebach, juxta ecclesiam eiusdem villae duo homines in argenti fodina

1) ACEFP coierunt. 2) CF autem. pradicta. 4) ipsum add ACDEF.

3) BP miracula su

5) est om B.

laborabant, unus inferius, alter vero superius in margine fossae. Interim lateribus fossae collapsis, homo qui in fundo erat molibus terrae atque petrarum obruitur; superior vero cum illis cadens, sic contritus est, ut tertia die moreretur. Uxor autem obruti putans eum defunctum, missam') pro eius anima celebrari fecit. Et quia paupercula erat, nec sufficere potuit ad celebrationes missarum, singulis diebus in ecclesia coram altari pro remedio animae eius thus incendit, tribus tantum diebus neglectis. Quod cum fecisset per annum integrum, homines lucri causa purgare coeperunt fodinam. Cumque instrumentis suis obruto propinquassent, clamavit ille: Parcite, parcite; massam sic competenter reiicite, ut non obruatis me. Illi primum putantes fantasma esse, cum vocem eius cognovissent, fecerunt ut postulaverat. Nudatus 2) autem, cum interrogatus fuisset, quomodo ibi tanto tempore vivere potuisset, respondit: Singulis diebus tali hora diei, quodam odore aromatico ita sufficienter refectus sum, ut tota illa die usque ad eandem horam neque manducare neque bibere delectarer. In toto hoc anno per tres tantum dies eodem odore carui, et tunc fame pene mortuus fui. Non tamen exprimere potuit virtutem vel causam eiusdem odoris. Uxor eius de hoc requisita, mox intellexit; quid pro anima eius fecerit, ut praedictum est omnibus exposuit. NOVICIUS: Si spiritualia animabus impensa sic prosunt corporibus, puto quod illis in poenis positis multum possint3) prodesse. MONACHUS: De hoc satis audies in sequentibus. Quantum enim prodest humilibus in sacramentis Ecclesiae fides et devotio, tantum stultis ac superbis eorundem sacramentorum obest irrisio.

CAPITULUM LIII.

De homine qui sacramentum cinerum irridens pulvere suffocatus est.

Retulit nobis Theodericus monachus noster quondam Comes in Wiede, rem satis mirabilem. Novi, inquit, in Confluentia carnificem quendam, hominem in officio suo probum satis, nomen illius exprimens. Hic cum tempore quodam tertia feria ante Cineres, totam pene noctem in comessationibus ex

1) C missas. 2) destitutus. - 3) FP possunt.

pendisset, mane quasi ad abluendas carnes cum quodam suo collega tabernam intravit. Cumque ad officium missae pulsaretur, et fideles ad ecclesiam confluerent, nec non ex eadem taberna, iamque soli hi duo illic remanentes potarent, ait alter carnifici: Certe modo nimis diu exspectamus; eamus ergo ad ecclesiam propter sacros cineres. Cui ille mysterium cinerum irridendo, respondit: Sede, ego tibi dabo cineres, et tu mihi. Tollensque cineres de lare, iactavit super caput eius. Et ecce mox poena irrisionis subsecuta est. Nam statim circa caput et faciem tantum sensit pulverem, ac si follibus ei insufflaretur. Cumque territus exclamaret, tantum ore cineris hausit, ut pene suffocatus fuisset. Accurrerunt multi, plagam tam mirabilem videntes. Ductus est in proximam insulam, in qua non pulvis sed gramen erat; sed nihil illi) profuit. In Rheno, in pomerio, in solario, neque in aliquo loco a turbine cinerum se defendere potuit; a quibus tandem suffocatus, poenam irrisionis luit. poenam irrisionis luit. Ecce homo de quo supra dictum est, devotionis gratia etiam sub terra vivere potuit; hunc in acre iam dicta culpa suffocavit. Duo nunc subiiciam miracula; primum meruit virtus humilitatis, sequens virtus castitatis.

CAPITULUM LIV.

De converso subulco et arbore eius meritis scissa.

Liffardus cuius memini in distinctione quarta capitulo quarto, conversus fuit in Hemmenrode. Hic cum esset homo bene natus, ut per humilitatem amplius mereretur, porcos monasterii pascere non despexit, imo precibus idem officium obtinuit. Die quadam cum iuxta nemus gregem porcorum pavisset, vidit ibi duas arbores quae de uno trunco processerant. Cui cum una placuisset, dixissetque in corde suo, Deus quam idonea esset haec arbor ad alveolos porcorum, mox cecidit, ac si securi succisa fuisset. Ecce non oranti sed cogitanti lignum obedivit. Haec de humilitate. Audi aliud miraculum de castitate.

1) BDP nihil ei, F nihil.

CAPITULUM LV.

De puella et silice in signum stabilitatis eius scisso. Allardus novicius noster, sicut ipse mihi retulit, habet') materteram nomine Juttam, quae ante conversionem licet corpore fuisset casta, gestibus tamen nimis ostendebatur levis ac lasciva. Erat enim nubilis. Haec cum die quadam cum sororibus luderet, germanus eius magnae gravitatis clericus affuit. Qui dolens de sororis levitate, silicem solidissimum de flumine tulit, et ait: Prius scindetur lapis iste in manu mea, quam soror mea Jutta stabilis fiat, ac monialis. Deus vero ut ostenderet hominem non esse iudicandum secundum faciem, mox silicem in manu eius scidit. Quod ubi illa comperit, tum verbo fratris, tum miraculo lapidis compuncta, nuptiis ac saeculo valedixit, et in claustro sanctimonialium cui vocabulum est Bethbure), religionis habitum suscepit, eundem lapidem usque hodie in testimonium castitatis atque conversionis suae reservans. Haec dicta sint de elementis. Placet nunc audire aliquid miraculosi de his quae in illis moventur, avibus scilicet, piscibus, animalibus ac3) reptilibus? NOVICIUS: Placet. MONACHUS: Quod dicturus sum, utrum scriptum sit an non, ignoro; ego enim illud non didici ex lectione, sed ex cuiusdam religiosi viri) relatione.

CAPITULUM LVI.

De avicula meritis sancti Thomae Episcopi a milvo liberata.

Matrona quaedam beatum Thomam Cantuariensem plurimum diligens, assiduis infirmitatibus laborabat; et cum doloribus angeretur 5), eundem martyrem his verbis invocabat: Sancte inquit Thoma adiuva me. Habebat autem) nescio cuius generis aviculam, quae ex assiduitate audiendi, eandem absolute satis proferre didicerat orationem. Die quadam milvus extra domunculam eam videns, rapuit, et avolavit. In ipso raptu dum unguibus illius avis premeretur, cunctis qui aderant audientibus clamavit de aere: Sancte Thoma adiuva me. Ut autem mirabilis Deus martyris sui merita pretiosa demonstraret, milvo ut aviculam dimitteret praecepit. Quae 1) B habuit. 2) Bedbur, iuxta oppidulum Calcar. - 4) EP viri religiosi. — 5) AP ageretur.

[ocr errors]

-

[ocr errors]

3) EF et. 6) C enim.

« PreviousContinue »