Page images
PDF
EPUB

CAPITULUM XL.

Item de crucibus quae visae sunt eodem tempore iuxta Coloniam in villa Hellendorp.

Retulit mihi quaedam femina religiosa hoc anno, quod modico tempore ante crucis praedicationem, in villa quae Ellendorp') dicitur, non multum distans a Colonia, post solis occasum duas cruces viderit in aere, unam maiorem, et alteram minorem, quae paulatim ab occidente movebantur ad orientem. Volens habere testes tanti miraculi, quosdam advocavit, qui et ipsi viderunt. Similes visiones memini me dixisse superius in distinctione octava capitulo decimo septimo, nec non et decimo octavo: primo de duobus conversis qui Dominum viderunt in aere pendentem in cruce; deinde de Rudolpho converso de Lucka qui Christum vidit crucifixum in aere, et quindecim cum eo. Andi adhuc miraculum de aere factum,

terribile valde.

CAPITULUM XLI.

De nube quae in Saxonia cadens multos submersit.

Hoc anno in Saxonia nubes integra de aere cadens inter duo montana, multis tam in corporibus quam in rebus fuit damnosa. Tantis enim aquis abundabat, ut monasterium in valle proxima situm pervaderet, et omnem in eo animam viventem, ab homine usque ad pecus, extingueret. Officinas evertit, supellectilem devexit, sepes destruxit 2). Quinque tantum monachi in turrim fugientes, ex omnibus salvati sunt. Vocatur autem idem monasterium Winendenburg, et est de ordine Nigrorum. Deinde idem torrens intolerabilis impetu suo civitatem vicinam invadens, cuius vocabulum est Isleve3), similia ibi operatus est mala. Omnesque ecclesias, nec non et omnia civitatis habitacula violenter intravit, homines atque iumenta submersit. Et quia Deo non est cura de bobus sed de hominibus, magnum et memoria dignum in suffocatis ostendere dignatus est miraculum. Nam omnes illi qui transacto diluvio in ecclesiis sive 4) domibus reperti sunt, niveo can

[blocks in formation]

dore nitebant. Qui autem in tentoriis sive') tabernis extincti erant, carbonibus nigriores apparebant. Tali enim caractere Deus bonos distinguebat a malis. NOVICIUS: Sicut in hac plaga considero, non casu sed Dei iudicio iusto 2) flagellamur. MONACHUS: Hoc plenius notare poteris in diluvio Frisiae, in quo amplius quam centum millia hominum simul extincta sunt, ac deinde anno tertio circa quadraginta millia. Tempus et causam eiusdem plagae satis expressi in distinctione septima capitulo tertio. NOVICIUS: Videntur mihi diluvia haec particularia celerem iudicis adventum praenunciare. MONACHUS: Verum est, quia eodem tempore impletum pro parte est, quod ipse promisit3) dicens: Erit in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore). Nam sicut mihi retulit Abbas sancti Bernardi, timor tantus erat in Frisia, ut singuli singulis momentis mortem suam exspectarent, et quasi arescerent prae exspectatione. In qua tanta facta est pressura populorum, ut multi Frisonum provincias peterent alienas. NOVICIUS: Ego ista tunc temporis intellexi. MONACHUS: Ex quo loqui coepi de aquis, ostendere tibi volo, quanta Deus miracula etiam nostris temporibus operatus est in illis.

CAPITULUM XLII.

De puero monstruoso post baptismum sanato3).

Godefridus magister noviciorum nostrorum, ante conversionem parochiam quandam regebat. Hic cum die quadam puerum baptizaret, de cuius latere pendebat caro miri horroris, mox ut infantem in nomine sanctae Trinitatis tribus vicibus immersum extraxit, monstruosum illud apostema nusquam comparuit. Quo viso hi qui aderant glorificaverunt Deun, baptismi virtutem ubique praedicantes ").

[ocr errors]

1) ACDEFP in theatris sive in. 2) B iusto Dei iudicio, P Dei iusto iudicio.. 3) AP praemisit, C permisit. - 4) B add et exspectatione, et cetera. 5) CFP de monstro in puero per baptismum fugato. vulgantes.

6) B di

raret.

CAPITULUM XLIII.

De pagano apud Babylonem baptizato et sanato.

Quando peccatis nostris exigentibus in obsidione Damiatae Christianus exercitus ex parte datus est in manus Sarracenorum, Episcopus Beluacensis') ductus est in Babylonem captivus, et cum eo multi. Cumque satis humane a Soldano tractarentur, femina quaedam pagana civis Babylonica filium sic habebat infirmum, ut nulla spes vitae esset in illo. Nocte quadam ostensum est ei in somnis, ut si praedictus Episcopus illum baptizaret, mox omnem corporis sospitatem recupeIlla sollicita de filio, mane cum 2) familia ac parentibus ad Episcopum venit; quid viderit exposuit; baptizari illum humiliter petivit et obtinuit. Sicut retulit Henricus miles de Ulmene3) qui praesens erat, baptisterium pagani circumsteterunt, et riserunt; quorum risus versus est in admirationem. Nam adolescens qui) desperatus intravit, baptizatus, sanissimus exivit. Spero quod usque hodie in fide Christi perseveret; et forte alii eius exemplo crediderunt. Sed quid baptismi virtutem in aliis commendo, cum illam mirabiliter satis expertus sim3) in memetipso?

CAPITULUM XLIV.

Item de auctore huius Dialogi, qui beneficio
baptismi convaluit.

Cum adhuc scholaris parvulus tempore quodam in acutis laborarem, et semel ac secundo post chrisim) recidivassem, contigit ut puella quaedam pagana, quam matertera mea pecunia comparaverat, baptizaretur. Habebat enim circa decem annos aetatis. Suasum est matri meae ut eodem lintheamine quo1) illa de baptismo exierat, adhuc madido me involveret; et sciret gratiam sanitatis celerius secuturam. Quod cum factum fuisset, 1) Bellovacum, Beauvais. - 2) B add filio. 3) CF de Olmene miles. Oliverus Scholasticus apud Gelen. Vit. Eng. p. 335: „Capti sunt in illa defensione electus Beluacensis, et frater eius Camerarius Franciae, et filius eius, frater Andegauensis Episcopi, cum Joanne Darcies viro nobili et valde strenuo, Henricus de Ulma, et alii multi“. 4) B qui quasi. 5) BCF sum. — 6) BCEFP crisim. Homil. III. p. 28: „iam chrisim fecisse eos.“

cum quo.

- 7) CF

attactu') illius aquae sacratissimae mox in sudorem erupi, et convalui. Licet enim baptismus medicina sit animae, multi tamen illius virtute sanitatem corporum consecuti sunt, sicut legitur de Tarquilinio 2), et Cromatio Urbis praefecto. NOVICIUS: Vellem aliquod audire miraculum in aquis simplicibus factum, quibus nec consecratio nec sacri chrismatis infusio tribuit virtutem. MONACHUS: Prius tibi adhuc unum referam de baptismo, cuius virtutem amplius etiam in re adversa3) cognosces.

CAPITULUM XLV.

De cane qui a scholaribus baptizatus, in rabiem versus est.

Tempore quodam quidam scholares*), sacerdotum morem imitantes, in quodam flumine canem sub invocatione trini nominis baptizaverunt. Canis vero virtutem tanti nominis sustinere non valens, mox illis videntibus versus est in rabiem. Pueris vero, eo quod genus illud insanissimum sit, pepercit Dominus), sciens non malitia, sed ex stultitia sacramento factam iniuriam. De aquis vero simplicibus habes exemplum superius capitulo tricesimo quinto, de piscatore quem aqua exussit. Habes etiam exemplum aliud in distinctione tertia capitulo vicesimo primo, de homine peccatore, ob cuius vitia mare intumuit, et post confessionem tranquillum factum est. Simile tibi nunc recitabo de quo satis miraberis.

CAPITULUM XLVI.

De Richardo Rege Angliae et periculo eius in mari.

In prima expeditione Jerosolymitana Richardus Rex Anglorum cum multitudine peregrinorum copiisque maximis transfretavit. Die quadam circa crepusculum orta est in mari tempestas validissima, ita ut naves procellis concussae, et vi ventorum impulsae, mortem omnibus intentarent. Rex vero sicut et ceteri mortem ante oculos habens, tota illa nocte clamavit: O quando erit tempus, in quoo) grisei monachi surgere solent ad laudandum Deum? Tanta enim bona 1) B attractu. 2) CF Tarquilino, A Tranquilinio, BEP Tranquilino. 3) B in re adversa etiam, D in re etiam adversa. 4) BC scholares quidam. 5) Dominus. add B. 6) CF quando.

[ocr errors]

illis feci, ut non dubitem quin mox ut coeperint pro me orare, Dominus nos respicere debeat. Mira fides Regis. Dominus vero qui dicit: Si habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis huic monti, transi hinc, et transiet1), evidenti miraculo fidem iam dicti Regis remuneravit. Nam circa octavam horam noctis tempore matutinali, monachorum surgentium Dominus orationibus excitatus, et ipse per potentiam consurgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna, ita ut omnes de tam subita maris immutatione mirarentur. Reversus vero idem Rex, gratia eiusdem miraculi amplius ordinem honoravit, quasdam domus eleemosynis ditando, de novo alias exstruendo 2). Haec de miraculis aquarum dicta 3) sufficiant, quia ad miracula terrae festino.

CAPITULUM XLVII.

De pressuris quae facta sunt nostris temporibus. Videtur nostris temporibus impletum quod Dominus in Evangelio dicit: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de coelo, et signa magna. Licet de his aliqua dixerim exempla, superaddam nunc plura. Nostris temporibus gens Sarracenorum duce Salatino Rege Syriae surrexit contra gentem Christianorum, a quo capta est Jerusalem cum terra sancta. Contra quam gentem perfidam tres vidimus expeditiones maximas fidelium. Prima fuit sub Frederico Imperatore; secunda sub Henrico filio eius; tertia sub Frederico qui hodie imperat. Nostris inquam temporibus gens Latinorum surrexit contra Graecos, illorum perfidia provocata, cepitque Constantinopolim et magnam partem Graeciae. Circa eadem tempora manifestari coeperunt haereses Albiensium. Unde zelo fidei conturbatae sunt gentes catholicorum,et inclinata sunt regna *), utputa 5) Franciae et Hispaniae, ad illius destructionem; sed nondum est finis. Ut enim taceam de regnist gentium infidelium, quanta fuerint bella inter regna fidelia), uti regna1) Francorum adversus regnum Anglorum, inter regnum Alemanniae contra Gallorum3) regnum, novimus omnes. Quaedam etiam gens anno praeterito intravit regna Ruteno

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »