Page images
PDF
EPUB

tempore ut militem suum Deus tentaret, sicut legitur de sancto Job, permisit ut domus eius incendio periret. Flammis vero sopitis, cum omnia quae incendi poterant, in cinerem fuissent redacta, particula vestis eius quam crux occupaverat, integra inter favillas est reperta. Et mirati sunt omnes, tantam sanctae crucis virtutem ubique dilatantes. Simile miraculum in alio loco contigit, sicut audivi a magistro Johanne Decano Aquensi.

CAPITULUM XXXIII.

Item de pomo combusto, zona crucis quae circumligata fuerat illaesa.

Retulit mihi et aliud de virtute crucis') miraculum. Matrona, inquit, quaedam crucem susceptam pomo circumligavit, sicque super asserem iuxta piropum 2) in quo ignis ardebat utrumque simul ponens abcessit. Casu, imo quod verius est Dei nutu, pomum cum cruce in carbones lapsum est. Post modicum femina reversa, cum repositum quaereret nec inveniret, tristis de cruce, ignem perscrutata est. Et ecce pomum vidit in carbonem redactum, zonam vero levavit intactam. Quod pro magno miraculo reputans, praedicto Johanni recitavit. NOVICIUS: Satis est mirabile quod idem elementum eodem momento sic in re diversa naturam suam mutat3). MONACHUS: Hoc fieri pro diversitate meritorum, quibusdam tibi pandam exemplis.

CAPITULUM XXXIV.

De clerico qui a meretrice infamatus incendium non sensit.

Gerungus Scholasticus Bonnensis, nuper veniens de studio Parisiensi, historiam retulit satis mirabilem, recentiori tempore illam asserens gestam. Familiam, inquit, cuiusdam viri nobilis atque potentis de Francia, meretrix) speciosa sequebatur. Cum qua cum s) multi indifferenter peccarent, clericus quidam religiosus eiusdem nobilis capellanus, de subversione familiae dolens, dominum his verbis allocutus est dicens: Omnis pene familia vestra meretricis huius contubernio) corrumpitur, quorum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

peccata omnia Deus de manu vestra requiret. Et hoc sciat nobilitas vestra, quod meo servitio carebitis, si non fuerit amota. Mox illa vocatur, verba ei sacerdotis intimantur; ad quae sic respondit: Domine ex invidia loquitur haec. Quia voluptati1) eius consentire nolui, idcirco me persequitur. Illo respondente, mentiris, vir enim castus est; illa mox subiunxit: Ego celerius faciam vos experiri veritatem. Statim accedens ad clericum, sub forma poenitentis, lacrimis perfusa, post fictam confessionem adiecit: Domine tam vehementer de persona vestra tentata sum, nisi mihi consentiendo ignem a vobis succensum extinguatis, vivere non potero. Ad quod verbum cum se vir iustus signasset, eamque illa hora verbis quibus poterat submovisset 2), sequenti die iterum venit, verba iam dicta repetivit, hoc etiam adiiciens: Si non feceritis quod postulo, ecce me ipsam interficio 3). Quo audito, cum, plurimum timeret, nec tamen aliquo modo libidini consentire proponeret, respondit: Ecce tali die, tali in loco, si volueris tecum dormiam, dummodo te non interfeceris. Sic illa laeto") animo recedente, dominum suum mox adiit, et quia capellanus suus sibi talia ac talia promisisset, verbis procacibus indicavit. Interim clericus scholari suo praecepit, ut in designato loco lectum ex lignis planis componeret, ligna arida cum stramine subiiceret, deinde lintheamen decenter superextenderet. Quod et factum est. Die vero statuto venit clericus, venit et mulier; sed clericus stipula prius succensa, lectum ascendit; illam ut simul ascenderet vocavit. Quae flammas ex omni parte cernens exsurgere, retrocessit; crebriusque vocata, ad tam horrendos) amplexus venire recusavit. Clericus vero Dei adiutus gratia, non aliter sensit illum ignem, quam ventum roris flantem, nec est adustus capillus eius 6), neque vestimenta eius in aliquo sunt laesa. Quod ut misera illa vidit, territa, et ad horam de tam grandi miraculo compuncta, tam domino suo quam ceteris publice confessa est, quod sanctum virum, sine causa ex solo rancore et invidia ob vindictam praemissae accusationis infamasset. Ipse vero vir venerabilis non ingratus Deo, ad ordinem se transtulit Praedicatorum.

[blocks in formation]

CAPITULUM XXXV.

De piscatore fornicario quem candens ferrum ob con-
fessionem non laesit, et postea recidivantem
aqua frigida combussit.

Referre solet dominus Bernardus de Lippa, quandoque Abbas, nunc Episcopus in Livonia, quoddam miraculum iam dicto miraculo prorsus contrarium. Novi, inquit, piscatorem in Episcopatu Traiectensi, qui cum quadam femina multo tempore fuerat fornicatus. Et quia eius peccatum nimis erat notorium, tempore quodam in Synodo imminenti accusari timens, dicebat intra se: Quid nunc facies miser? Si in hac Synodo de fornicatione accusatus fueris, et confessus, illam in matrimonio mox.ducere cogeris;' si autem negaveris, candenti ferro convictus amplius confunderis. Statimque ad sacerdotem veniens, magis ut post patuit timore poenae quam amore iustitiae, peccatum confessus est; consilium quaesivit et invenit. Si habes, inquit sacerdos, firmum propositum nunquam peccandi cum illa, candens ferrum secure poteris portare, ipsumque peccatum negare; spero autem quod virtus confessionis liberabit te. Quod ita factum est, cunctis stupentibus quibus fornicatio innotuerat. Ecce hic ignis Dei potentia, sicut in superioribus exemplis, contra naturam vim suam restrinxit; et sicut in sequentibus audies, mirabilius contra naturam incanduit. Quid plura? Absolvitur homo. Post dies plurimos ') cum alio quodam piscatore officii sui causa in flumine navigans, cum domum praedictae mulieris vidissent, ait alter alteri: Valde miror et multi mecum, quare te in Synodo non inusserit ferrum, cum tam manifestum fuisset tuum peccatum. Ille de gratia sibi collata indigne glorians, eo quod iam voluntatem fornicandi cum illa concepisset, manu aquam fluminis percussit, et ait: Ecce tantum mihi nocuit 2) ignis ille. Mira Dei iustitia. Qui misericorditer poenitentem custodivit, iuste et miraculose nimis punivit recidivantem. Mox ut aquam tetigit, candens ei ferrum aqua fuit. Quam 3) statim cum clamore valido retrahens, pellem dimisit in aqua; omnia circa se gesta socio referens, sera ductus est poenitentia. Non discordat ab hoc miraculo quod monachus noster Lambertus recitare solitus est.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CAPITULUM XXXVI.

De viatore incendiario quem frigidum ferrum inussit.

Rusticus quidam contra alium habens inimicitias, cuidam maligno homini de ordine viatorum, quales multi sunt, pecuniam dedit, ut domum illius incenderet. Quam sub specie religionis intravit, et tempore convenienti succendit. Immemor miserrimus hospitalitatis, postquam fuisset1) reaedificata, accepto pretio renovavit incendium. Turbatus homo de damno repetito, omnes de quibus suspicionem habuit accusavit, qui per ferrum candens 2) se, expurgaverunt. Denuo domus incensa reaedificata est, et ferrum idem in angulum eius proiectum3). Quid plura? Venit rursum pseudo viator ille, antiqua corruptus avaritia. Humane satis susceptus, cum ferrum iam dictum vidisset, et quis eius usus esset adinterrogasset'); respondit ille: Nescio quis domum hanc en altera vice succendit; et cum de quibusdam habuissem suspicionem, candens illud portaverunt, sed non sunt exusti. Tunc ille: Ad aliquos usus posset converti. Quod cum nutu Dei levasset, sic in manu adustus) est, ut cum clamore illud iactaret. Quod ubi paterfamilias vidit, incendiarium ) per vestem tenens, exclamavit: Vere tu es reus. Mox ad iudicem ductus, culpam nollet vellet est confessus), sicque poena rotali damnatus 3). Multa enim huiusmodi miracula invenies in distinctione confessionis. Unde his omissis videamus quid Deus miraculorum nostris temporibus operatus sit in aere. Quod vero ipse Dei filius Jesus visus sit in nubibus coeli, non tamen in maiestate, sed in humilitate, exemplis veris tibi potero demonstrare.

[ocr errors]

4)

1) B fuit. 2) CFP candens ferrum. 3) E add est. BCDFP interrogasset. 5) B exustus. 6) EF incendarium; sic E et in titulo. 7) FP vellet nollet confessus est. 8) E est damnatus, CF damnatus est, В condemnatus.

CAPITULUM XXXVII.*)

De crucibus quae apparuerunt in Frisia in aere
tempore praedicationis crucis.

Cum ') Oliverus Scholasticus Coloniensis 2), cuius verbis hic utor, crucem praedicaret in Frisia in Dioecesi Monasteriensi, villa Bedian 3), mense Mayo sexta feria ante Pentecosten, sicut alibi me dixisse") memini, triplex forma crucis apparuit in aere, una candida versus aquilonem; alia versus meridiem eiusdem coloris et scematis; tertia medio colore colorata, habens crucis patibulum, et figuram hominis in ea suspensam, elevatis brachiis et extensis, cum infixione clavorum in manibus et pedibus, et capite inclinato. Haec media fuit inter alias duas, in quibus non erat effigies humani corporis.

CAPITULUM XXXVIII.

Item de cruce quae apparuit in Sutherhusen iuxta solem.

Alia vice et alio loco, in villa Frisiae Sutherhusen, tempore praedictae praedicationis crucis, apparuit iuxta solem una crux caerulei coloris.

CAPITULUM XXXIX.

Item de alia cruce quae visa est in villa Docheym3) provincia Frisiae.

Tertia fuit apparitio in Dioecesi Traiectensi, in villa Docheym ubi sanctus Bonifacius coronatus fuit martyrio; ubi in die martyris eiusdem, cum multa millia accessissent ad indictam stationem, apparuit crux alba et magna, ac si trabs ex transverso trabis artificialiter composita fuisset. Hoc signum vidimus omnes: verba sunt praedicti Oliveri; movebatur autem paulatim ab aquilone ad meridiem. Huic visioni interfuerunt dominus Henricus Abbas noster, et Winandus monachus eius, qui et ipsi viderunt 6).

*) Homil. III. p. 171. Oliveri relationem C. P. Bock vir doctissimus publicavit in libro: Niederrheinisches Jahrbuch für Geschichte etc. I. p. 98. 1) BE dum. 2) Coloniensis add B. Homilia: „Scholasticus Coloniensis, nunc autem Episcopus et Cardinalis sanctae Sabinae." - 3) B Bedim. 4) B dixisse tibi, ACE tibi dixisse. 5) Dockum. ADE Dochne; mox C provinciae, FP in provincia. 6) B qui et mihi recitaverunt. Conf. IX, 48. p. 204.

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »