Page images
PDF
EPUB

asque post solis occasum ipsi voventes? NOVICIUS: Video et admiror. MONACHUS: Considera yconam eius in Sardanay '), quae in carnem versa oleum sine cessatione stillat. Huius rei testes innumerabiles sunt, qui de eodem loco in instanti venientes, oleum quod in oculis ipsorum de eadem sacra imagine receptum est, tam nobis 2) quam ceteris religiosis distribuerunt. In quibusdam vero ampullis te teste idem oleum incipit incarnari. Quod virtus nominis Mariae daemones fuget, praesto sunt exempla.

CAPITULUM XXV.

De converso, qui per Ave Maria ab infestatione
diaboli liberatus est.

Retulit mihi Walterus de Birbech monachus de Claustro, diabolum cuidam converso ordinis nostri ita fuisse infestum, ut non per signationem, non per aliquam orationem ab illo posset liberari. Visibiliter illi apparens, multis modis eum terruit. Suasum est ei a quodam viro religioso, ut angelicam salutationem contra occurrentem proferret. Quod cum fecisset, malignus spiritus quasi turbine impulsus clamavit: Diabolus dentes ei excutiat, qui te hoc docuit. Sicque liberatus est ab eo.

CAPITULUM XXVI.

Item de inclusa, quae eodem beneficio illusiones
diabolicas evasit.

Inclusa quaedam, sicut mihi retulit Subprior noster, qui illam novit, diu a daemone sub specie angeli illudebatur. Non ei data fuerat discretio spirituum. Diabolus saepius falsa quadam circumfusus claritate illi apparuit, et feminam simplicem familiarius alloquens, die quadam in huiusmodi verba prorupit: Nunc venio remunerare te. Requisita eodem tempore a confessore suo quomodo haberet, cum ei responderet, optime; sacerdos sicut vir prudens fiduciam responsionis eius considerans, causam inquisivit. Cui cum confiteretur, quod ab angelo Domini crebrius visitaretur, sciens ille docente Apostolo angelum tenebrarum se transfigurare in angelum

1) Sardanay videtur esse abbatia de Sarnay, ordinis Cisterciensis in Gallia. 2) C Episcopis; conf. VIII, 84.

lucis), respondit: Quando angelus denuo visitabit) te, dices: Rogo, domine mi, ut Dominam meam mihi ostendas. Quod si fecerit, visa ea, genua flectes et dices: Ave Maria, gratia plena, et cetera. Et si tunc substiterit, fictio non est; sin autem, scias tibi a diabolo illudi. Quae cum fecisset sicut fuerat edocta, ait diabolus: Ut quid desideras videre illam? Bene tibi sufficere debet praesentia mea. Illa fortiter instante, opere diabolico virgo mirae pulchritudinis se oculis eius obiecit. Qua visa, mox ad pedes eius inclusa se provolvit, et contra fantasma angelicam salutationem proferendo, in turbinem illud resolvit. Quam tamen inimicus evanescens in tantum terruit, ut amens facta, vix post annum dimidium, multorum precibus adiuta, sensum reciperet3). Vides nunc quanti sit ponderis nomen Mariae? NOVICIUS: Bene video, et non sine admiratione tam ex praesenti quam ex praedictis exemplis virtutem eius considero. MONACHUS: Invocatio huius nominis non solum corruptores mentium, id est daemones, sed et corruptores corporum, scilicet malos ac libidinosos homines, enervat.

CAPITULUM XXVII.

Item de matrona, quae per eandem salutationem angelicam liberata est ab oppressione adulterii.

Matrona quaedam cuiusdam honesti militis uxor, instinctu diaboli militem alium admisit. Quae post tempus aliquod inspiratione divina ducta poenitentia de crimine doluit, et adultero prorsus contradixit. Ille vero mariti eius absentiam observans, domum illius intravit, et cum solam reperisset, verbis solitis ad crimen solitum eam invitavit 4). Quod cum illa renueret, vi renitentem 5) opprimere nisus est. Et cum videret se illi non posse resistere, utpote femina debilis ac delicata fortissimo militi, ad totius castitatis patronam confugit) dicens: Rogo te Domina, per illud sanctum Ave Maria, quatenus in hac hora liberes me. Ad quod verbum virtus omnis in milite defecit et emarcuit, et femina se ab eius amplexibus excutiens, incorrupta evasit. Postea requisita 7)

[blocks in formation]

a milite de causa virium sibi subtractarum, respondit illi: Non mea virtute, sed gloriosi nominis Dominae nostrae hoc actum est. Quod cum audisset ille, territus est, nec amplius adulterii verbum ad illam facere praesumpsit. NOVICIUS: Benedictum sit nomen Mariae. MONACHUS: Quod vincula solvantur eius virtute, etiam ') per exemplum tibi ostendam.

CAPITULUM XXVIII.

De Theoderico milite, cuius vincula meritis sanctae
Mariae dirupta sunt.

Eodem tempore quo dominus Engilbertus Coloniensis Archiepiscopus aedificavit castrum in Furstinberg contra nobilem virum Gerardum de Brubach 2), iuvenis quidam miles de eius exercitu, Theodericus nomine, facere sibi volens nomen, ante idem castrum captus est. Diu ibidem incarceratus, cum pecuniam pro sua solutione dare spopondisset, extractus de carcere, positus est in domo superiore 3). Cui addita sunt vincula, et servi ad custodiam deputati. Habebat enim circa pedes anulos ferreos, et circa brachium eiusdem generis manicam, quae annexa cathena, parieti caute satis erat infixa. Nocte quadam cum esset dormiens inter sex satellites tam se quam reliquos captivos custodientes, et Dominam nostram, nec non et alios sanctos solito invocasset, obdormivit. Et ecce in somnis vidit se transpositum in monasterium nostrum. De quo cum vellet egredi, sedens in equo more femineo necessitate vinculorum, dixerunt ei duo ex monachis nostris, Manegoldus) scilicet et Henricus cognati eius secundum carnem: Nolite egredi, sed revertimini, quia sancta Maria de Hesterbach 5) liberavit vos. Hoc etiam nomine vocatur domus nostra. Ad quod verbum ille evigilans, gavisus est. Et de visione cogitans, utrumnam vera esset 6) an fantastica scire volens, mox ut digitos admovit, pedem unum sine omni') difficultate extraxit. Simili facilitate manum a cathena liberavit. Saepius ista tentaverat, sed non profecerat. Cumque ex motu vinculorum unus servorum evigilasset, territus miles, circulum reponere voluit, nec potuit. Tunc primum intelligens, tale

1) B etiam solvantur eius virtute. 2) B Bubach. - 3) D superiori. - 4) B Wanegoldus. 5) CD Heisterbach. Mox ABDP liberabit. 6) BP esset vera. 7) omni add B.

-

[ocr errors]

miraculum Dei Genitricis meritis circa se gestum, servo rursum obdormiente, leniter surrexit, et vincula adhuc servans in uno pede, per lintheamen per fenestram se demisit '), et fugit. Quod dum servus comperisset, clamore fugam eius prodidit; sed manus humana capere non potuit quem virtus divina protexit. Multi eum 2) tubis et canibus insecuti sunt, et cum saepius in proximo sub frutectis latitaret, invenire eum non potuerunt. Qui ad nos veniens, eosdem circulos pro gratiarum actione super altare beatae Virginis obtulit, et qualiter eius meritis liberatus sit, nobis per ordinem recitavit. Acta sunt haec anno gratiae millesimo ducentesimo decimo nono. NOVICIUS: Quia eosdem circulos vidi, amplius eidem credam miraculo. MONACHUS: De hoc etiam quod timores pellat nomen Mariae, rem quam nuper audivi tibi referam.

CAPITULUM XXIX.

De sacerdote de Polege, cui sancta Maria apparens
timores tonitruorum temperavit.

In Polege) villa Dioecesis Treverensis sacerdos quidam parochiam regit, vir secundum suam possibilitatem multae hospitalitatis, atque laudandae castitatis. Adhuc enim corpore virgo est. Die quadam quendam) ex conversis nostris hospitio recipiens, ait ad illum: Ordinem vestrum plurimum diligo, quia multum boni mihi contigit per eum. Antiphonam illam gloriosam, scilicet, Salve regina misericordiae, ab illo habeo, et quid mihi propter illam contigerit, ad aedificationem vobis enarrabo. Ad omnes horas meas illam dicere consuevi. Cum die quadam campum brevem transirem, quandam visitare inclusam, iuxta ecclesiam solitariam habitantem, orta sunt tonitrua tam valida, ut ictus ictui succedens, vires ambulandi mihi adimerent 5). Veniens tandem 6) cum multo labore simul ac timore ad ecclesiam, ipsam intravi, et coram altari me prosternens, pro ipsa tempestate Dominam nostram interpellavi. Et ecce matrona virginei vultus magnique decoris de altari ad me veniens, cum admirarer quaenam esset, illa prior me allocuta est dicens: Quia antiphonam, Salve regina misericordiae, libenter ac frequenter decantas, nunquam

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

tonitrua neque fulmina, quorum timore saepius affligeris, te laedent. Sicque ad altare rediens, in oculis meis disparuit. Et statim intellexi, quia ipsa esset clemens illa, pia ac dulcis Maria. Ab illa enim hora usque hodie a timore praedicto tempestatum, quo nimis afficiebar, meritis beatae Virginis liberatus sum. NOVICIUS: Quantum ex hac visione colligo, videtur quod in sequentiis, cantilenis et hymnis aliisque cantibus in eius honore dictatis, plurimum delectetur. MONACHUS: Hoc certum est, si tamen humiliter et devote eis ') laudetur.

CAPITULUM XXX.

De beata Elizabeth de Sconavia, quae ad illum versiculum: Audi nos, et cetera, vidit sanctam Mariam flexis genibus Christum pro conventu orare.

Tempore quodam, sicut ex relatione religiosorum didici, cum conventus sanctimonialium in Sconavia 2) sequentiam: Ave praeclara maris stella, in quadam sollemnitate sanctae Dei Genitricis decantaret devotissime, venerabilis virgo Elizabeth, tunc ibidem magistra, mentis excessum passa, ad illum versiculum: Audi nos, nam te filius nihil negans honorat, vidit Dominam nostram flexis genibus pro eodem conventu preces fundentem. Ab illa enim die usque hodie ex institutione iam dictae Elizabeth idem conventus ad eundem versiculum, cum sequentia decantatur, veniam petere consuevit.

CAPITULUM XXXI.

Item de clerico, cui ad illum versiculum: Ora Virgo, sancta Maria panem in os misit.

Apud monasterium sancti Crisantii scholasticus quidam fuit nomine Daniel, pueros illic instruens 3). Huic consuetudo fuit, diebus singulis eiusdem ecclesiae criptam intrare, et coram altari flexis genibus praedictam sequentiam in eius honore decantare. Hoc cum per aliquod tempus actitasset, et ad illum versiculum: Ora Virgo nos illo pane coeli dignos effici, semper surgendo veniam peteret, die quadam beata

--

1) C cum eis, D in eis. 2) Sconavia, Schönau, coenobium monialium Dioecesis Herbipolitanae, ad fluvium Jaxt. 3) CP instituens.

« PreviousContinue »