Page images
PDF
EPUB

natae. Quia converti quis potest exterius sine contritione, prima distinctio loquitur de conversione. Item quia conversio inutilis est sine contritione in peccatore'), secundum locum tenet2) distinctio contritionis. Item quia contritio in se arescit, nisi subsequatur confessio oris 3), recte ei subiungitur distinctio confessionis. Item quia confessio raro sufficit ad delendam*) peccati poenam 5), bene ei continuatur satisfactionis distinctio, quam tentationem esse probavi. Item quia daemones tentationum auctores sunt sive incentores, sequens de) eis distinctio subiungitur. Item quia simplicitas magnum est antidotum contra tentationem, distinctioni daemonum distinctio subnectitur simplicitatis. Sex istae distinctiones pertinent ad meritum, reliquae sex ad praemium. Ut autem sic ordinentur, etiam ratio numeri requirit'). Sicut unitas radix est omnium numerorum, ita et conversio signum est3) omnium iustificationum. Binario congruit contritio, quae duplex est, cordis per dolorem, et corporis per afflictionem. Ternario confessio, quae triplex est, laudis, fidei, criminis 9). Quaternario tentatio, quia quatuor sunt quae nos tentant, Deus, diabolus, caro et mundus 10). Quinarius congruit diabolo, eo quod numerus sit apostaticus. Senarius qui perfectus est, simplicitati, quae totum corpus lucidum reddit"). In principiis vero distinctionum, tam de istis, quam de 12) ceteris quae sequuntur distinctionibus, ratio ordinationis plenius assignata est. Quia Christi benedictione collecta fragmenta in tantum multiplicata sunt, ut panibus integris in quantitate 13) compa

1) in peccatore om C. 4) D delendum.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

5) B culpam; mox C continuatur ei.

-6) de om C, qui paulo post coniungitur.

[ocr errors]

7) B numeri

ratio requirit, omisso etiam, C ratio numeri etiam ex

[blocks in formation]

rentur, ad instar duodecim panum propositionis 1), in duobus codicibus illa posui, sex distinctionibus in uno et sex in altero ordinatis.

1) librariorum errorem, propositionum, emendavi ex Dialogi locis VIII, 55. IX, 65. Conf. etiam Homil. I. p. 127. IV. p. 177.

1

DISTINCTIO PRIMA

DE CONVERSIONE.

[ocr errors]

CAPITULUM I.

De institutione ordinis Cisterciensis.

[ocr errors]

CUPIENS loqui de conversione, illius gratiam') invoco, qui loquitur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor 2). Efus est scribenda inspirare, calamum gubernare, mercedem laboris recompensare 3). Ab ipso enim salutaris est conversio, quia quos potenter convertit, ab his misericorditer iram suam avertit. NOVICIUS: Videtur mihi necessarium, ut priusquam tractes de virtute conversionis, summatim perstringas, quo in loco, a quibus personis, qua necessitate ordo noster sit institutus, ut sic posito fundamento superaedifices parietes spirituales ex lapidibus vivis, politis, pretiosis, qui volvuntur super terram. MONACHUS: In Episcopatu Lingonensi 4) situm est coenobium, nomine Molismus, fama celeberrimum, religione perspicuum, viris illustribus nobilitatum, possessionibus amplum, virtutibus clarum. Et quia divitiis virtutibusque diuturna non potest esse societas, viri nimirum sapientes et virtutum amatores, altius intelligentes, licet honeste in praefato coenobio viverent, minus tamen ipsam quam professi fuerant regulam, quia observarent considerantes, habito inter se communi) consilio, viginti et unus monachi una cum patre suo, nomine 6) Roberto, unanimi assensu, eodem spiritu, venerunt in locum horroris et vastae solitudinis, nomine Cistercium, ibi vivere cupientes de opere manuum suarum

[ocr errors]

1) B gratiam illius, C gratiam eius.
3) P compensare. 4) B Lugdunensi.
om BC. — 6) nomine om P.

-

[blocks in formation]

secundum regulae praeceptum. Anno igitur') Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo octavo, venerabilis Hugonis Lugdunensis) Ecclesiae Episcopi et tunc Sedis Apostolicae legati, atque3) religiosi viri Walteri Cabilonensis Antistitis, nec non et clarissimi Principis ) Odonis Ducis Burgundiae, freti 5) consilio, auctoritate roborati, in praedicto loco abbatiam construere coeperunt. Et quia coenobium, de quo exierunt o), constructum fuerat in honore beatae Dei genitricis Mariae, tam ipsi quam eorum successores, de eodem novo monasterio propagati, omnes suas ecclesias in honore eiusdem gloriosae Virginis censuerunt esse dedicandas. Non multo post, cum instantia monachis Molismensibus Abbatem suum requirentibus, iussu secundi Urbani, consensu Walteri Cabilonensis Episcopi reducitur, et Albericus vir sanctus ac religiosus eius loco) substituitur. Cuius sollicitudine, Dei gratia cooperante, non mediocriter vallis illa) claruit, et in 10) rebus necessariis crevit. Quo defuncto, Stephanus vir aeque sanctus "), natione Anglicus, successit. Et cum adhuc essent pauci 12) numero, personis saecularibus venerantibus in eis vitae sanctitatem, sed abhorrentibus 13) austeritatem, sanctus Bernardus anno quinto decimo cum triginta ferme sociis advenit, et suavi iugo Christi ibidem collum submisit. Ex tunc coepit vinea illa Domini Sabaoth 4) crescere ac dilatari, atque palmites suos extendere a mari usque ad mare 5), et impleta est terra possessione eius. Primae eius propagines 16): Firmitas, Pontiniacum, Claravallis, Morimundus ). Istarum quatuor domorum Abbates tantae auctoritatis sunt, ut Abbatem Cisterciensem patrem suum 18) visitent simul et singillatim ab eo versa vice visitentur. NOVICIUS: Quid est visitatio? MONACHUS: Disciplinae conservatio 19). Duo enim primitivi patres instituerunt ad vitiorum correctionem et caritatis conservationem 20) videlicet generale Capitulum et singulis annis

[ocr errors]

1) igitur om C. 2) DP Lingonensis.
4) Principis om C. - 5) freti om P. -

-

[ocr errors]

3) atque om C. 6) C exierant.

- 7) D add Mariae. 8) eius loco om C.
illa habet C ante Dei.
sanctitatis, omisso vir.
add vitae.

[ocr errors]

--

9) vallis 10) in om C. 11) C aequae 12) C pauci essent. 13) C 14) C vinea Domini Sabaoth coepit. 15) Psal, 79, 12; conf. Homil. II. p. 27. 16) B ergo propagines, C propagines eius.

--

17) BDP Morimundis. 18) patrem suum om DP. 19) D observatio. — 20) Cobservationem,

visitationes domorum. Anno igitur Domini millesimo centesimo quinto decimo fundata est domus Claraevallis, cuius primus Abbas erat sanctus Bernardus; Claustrensis') vero, millesimo centesimo tricesimo quarto. Deinde anno millesimo centesimo octogesimo octavo, sexto decimo Kalendas Aprilis, conventus noster exivit de Claustro cum Abbate suo Hermanno, et undecimo Kalendas eiusdem mensis venit super montem Stromberg. Postea quarto anno descendit in vallem, quae nunc dicitur 2) Vallis sancti Petri. NOVICIUS: Cum ex his quae audivi, ordo Nigrorum 3) et noster eiusdem sint regulae, miror cur tam disparis sint disciplinae. MONACHUS: Noveris Cluniacenses et Cistercienses unius quidem esse regulae, sed dissimilis observantiae. Aiunt enim rigorem regulae a quibusdam sanctis patribus esse temperatum, ut multi in ordine possint) salvari. De habitu vero, in quo maxima videtur esse diversitas, audi quid dicatur: De colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia quas) habitant, aut quod vilius comparari potest). Haec de his dicta sufficiant. Hoc autem fixum teneas, ordinis nostri auctorem esse Spiritum sanctum, institutorem sanctum 1) Benedictum, innovatorem vero venerabilem Abbatem Robertum.

CAPITULUM II.

Quid sit conversio, unde dicatur, et de speciebus eius.

NOVICIUS: Considerans in praefatione tua ordinem propositae narrationis, miror contritioni antepositam gratiam conversionis, cum videatur prorsus superfluum, ut quis convertatur, nisi prius de peccatis suis conteratur. MONACHUS: Contritio aliquando praecedit conversionem, aliquando sequitur. NOVIČIUS: Vellem mihi hoc exemplis probari; prius tamen audire delectat, quid sit conversio, unde dicatur, quot sint eius species, seu quibus occasionibus quis convertatur.

1) D Claustrenses. Intelligit auctor Hemmenrode, Himmerode, ordinis Cisterciensis monasterium, prope Kylburg in Eiflia situm. 2) dicitur habet C post Petri. Haec vallis vocatur vulgo Heisterbach. 3) C add monachorum. Nigri, monachi sunt ordinis S. Benedicti. 4) BC possent. 5) BC in qua. 7) BC beatum.

[ocr errors]
[ocr errors]

6) verba sunt Regulae S. Benedicti cap. 55.

« PreviousContinue »