Page images
PDF
EPUB

illis). NOVICIUS: Videtur mihi ex supradictis), quod quandoque homo diabolo materiam det tentandi. Hoc verum esse, uno tibi ostendam exemplo.

CAPITULUM LI. 1

MONACHUS:

De monacho a labore caulium recedente, et a diabolo per speciem mulieris mox tentato.

Stabat aliquando conventus de Hemmenrode in horto, plantaria caulium terrae infigens. Stabat et monachus unus cum ceteris, Thomas nomine, cui talis coepit cogitatio suboriri: Si modo esses in domo patris tui, ancilla tua non dignaretur tam vilissimum3) opus facere. Exivit ergo de medio fratrum cum indignatione, illuc eum ducente spiritu*) superbiae, ubi fortius eum posset impugnare. Cum ergo in silva solus esset, tentator affuit, et quem 5) prius sola cogitatione pulsaverat, nunc aperta impugnatione et visibiliter aggreditur. In specie namque mulieris apparens, coepit alloqui eum. At ille digitum superponens ori suo, signavit sibi non licere loqui). Sed mendaciorum omnium caput et pater, ilico per mulierem illam phantasticam, quam effigiaverat ad deceptionem'), respondit: Quid hoc sit, inquit ), nescio. Ego venio de conventu, et Prior dedit mihi licentiam ut loquerer tecum. Credidit ille, et locutus est. Tunc illa asseruit, parentes ipsius misisse pro eo, et oportere eum Treverim ire secum ad emendum equum, et sic transire in terram suam. Praecedendo igitur misera, miserum ducebat, ipsa quidem frutectorum omnium condensa sine impedimento transiens, ille vero cum magna difficultate sequebatur. Tandem asperitate itineris et laboris turbatus, in nomine, inquit, Patris, quomodo sic imus? Quo dicto, maligna illa mulier citius 9) evanuit. Et cum coeli esset serenitas, magna eadem hora circa eum facta est tempestas et pluvia, ipsumque madefactum exterius, interius confusum remisit ad Confessus est postea "), quia quamdiu cum muliere illa deambulabat, maximam carnis titillationem habuerit ''). 1) Psal. 48, 13. 2) B praedictis. 3) B tam vile. deducente spiritu, D ducebat spiritus. 5) ACDP qui. – 6) C significavit non licere sibi loqui, ADP significavit non licere loqui sibi. 7) B decipiendum. 8) CD nescio, inquit. 9) C citius maligna illa mulier, B citius illa maligna mulier. est. 11) ACDP habuerat.

conventum.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

4) A

10) AP postea

NOVICIUS: Puto quod fuerit spiritus fornicationis. MONACHUS: Juste moveris. Saepe enim peccatum peccato punitur, et per lapsum carnis superbia mentis in multis) humiliatur. Inde habes exempla plurima in Vitaspatrum. NOVICIUS: Potest diabolus laedere aliquem 2) prout vult? MONACHUS: Nequaquam sine Dei permissione, et hoc in corpore, sicut Job. Nunquam vero in anima hominem laedere potest, id est, ut eum peccare cogat, nisi mente consentiat.

CAPITULUM LII.

Quod diabolus similis sit leoni ad stipitem ligato.

Diabolus similis est urso sive leoni ad stipitem ligato, qui licet in catena sua rugiat circuiens, neminem tamen laedit, nisi quem infra suum circulum rapuerit. Diaboli potestas catena divinae cohibitionis sic artata est, ut neminem cogere possit ad peccandum, nisi ad eum ingrediatur per peccati consensum. Secundum Apostolum Petrum, tanquam leo rugiens circuit in sua catena, quaerens quem devoret 3). Saepe sanctos viros terret et impedit, sed nocere non potest.

CAPITULUM LIII.

De canonico Bonnensi ab eo tentato.

In Bonnensi ecclesia, sicut audivi ab eius concanonicis, vir quidam exstitit castus multumque religiosus, cui diabolus ita erat infestus, ut saepe noctibus cum lecturus esset lectionem ad matutinas, literam tegeret vel folium verteret, et quandoque lumen exsufflaret. Hoc ideo egit, ut virum sanctum coram fratribus confunderet, et confundendo ad impatientiam provocaret. Cuius nequitia tanta est, ut cum religiosos irritare vel impedire non valet 4), saltem eos irrideat et $) subsannet.

1) B in illis. 2) BC aliquem laedere.

3) Petr. I, 5, 8.

4) B valeat. 5) irrideat et om D; ceteri libri omnes habent impediat et.

CAPITULUM LIV.

Quod conventum Montis sanctae Walburgis irrisit.

Retulit mihi quaedam religiosa sanctimonialis ordinis nostri, Petrissa nomine, quod cum staret in quadam sollemnitate ad matutinas a ceteris sororibus semota, et aliis valide psallentibus, in gratiarum actionem erumperet dicens: Benedictus sis, Domine, quod iste dilectus conventus tam devote te laudat, tu illis retribuas; mox audivit strepitum horridum 1), quasi alicuius de retro ad conventum properantis, claraque voce dicentis: Hoc fiet pro Deo, orationem eius subsannans. Et inhorruerunt continuo omnes capilli 2) capitis eius. NOVICIUS: Saepe subitus horror invadit me, tam in choro quam in reliquis locis. Quae tibi videtur huius horripilationis esse ratio? MONACHUS: Ex praesentia daemonum est. Natura canis, qui lupum insequi consuevit, talis est, ut eum ex quadam vi naturae iuxta se sentiat, cum tamen oculis illum non videat. Et quia inter eos odium naturale est 3), statim turbatur et latrat. Sic est inter hominem et diabolum. Inimicitias posuit inter eos Dominus. Unde vae homini, qui cum illo pacificatur. Semper calcaneo eius diabolus insidiatur 4). Et licet eum homo exterior non videat, interior 5), id est, spiritus, spiritus) illius maligni iuxta se praesentiam bene sentit. Quid ergo mirum si tunc turbatur, si horrorem patitur? Hoc verum esse, sub exemplo tibi demonstrabo.

1

CAPITULUM LV.

De sacerdote, quem cum gladio euntem ad ecclesiam diabolus terruit.

Juxta Coloniam sacerdos quidam fuit Mychael nomine, satis religiosus in genere suo. Hic) duarum villarum ecclesias rexit, ex quibus una Burge 8), altera Rode vocatur. Tempore quodam in 9) Parascheve, cum in una ecclesia sero matutinas dixisset, et ante diem, servo suo absente, solus ad alteram properaret, timore viae gladium secum portavit. Qui 1) BC horrendum. 2) C pili. 3) D est odium naturale, BC naturale est odium. 4) Genes. 3, 15. interior tamen. - 8) B Berge.

6) spiritus om BC. 9) in abest a libris.

[ocr errors]

5) C

7) Hic add C.

cum ad quoddam nemus venisset, tantus timor et horror eum invasit, ut omnes pili capitis eius, sicut dici solet, sursum erigerentur, et gelido sudore omnes eius artus') perfunderentur. Quem tamen 2) tanti horroris causa latere non potuit, quia mox ut oculos ad nemus vertit, hominem teterrimum iuxta arborem satis altam stare conspexit. Qui eo intuente in momento adeo crescendo ascendit, ut eidem arbori aequaretur; circa quem fragor arborum et nimii fremitus ventorum excitabantur. Territus supra modum sacerdos, fugit 3), quem diabolus cum turbine a tergo insequens, usque ad villam Rode non deseruit. Postea cum idem sacerdos visionem simul et timorem converso coenobii Veteris Montis, Richardo nomine, recitaret *), ille, sicut vir erat 5) religiosus, religiosum ei verbum respondit: Domine, inquit, ecclesiastice, si ad divina eundo ) psalmum in os vestrum assumsissetis 1), non vobis haec in via evenissent. Terror ille poena peccati fuit. Diabolus revera timet psalmum, non gladium. Corpus eius, ut ait Job, imo Dominus ab Job, quasi scuta fusilia, squamis) se comprimentibus. Deputabit) quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes. Non est super terram potestas, quae comparetur ei 10). NOVICIUS: Sicut colligo ex his verbis sancti Job, si diaboli virtus ligata et limitata non esset, nullus hominum subsistere posset "). MONACHUS: Quod autem hominem laedere non possit, nisi quantum a Deo fuerit permissus, in fine huius distinctionis satis manifesto tibi pandam exemplo.

CAPITULUM LVI.

De campanario, quem diabolus transtulit in pinnam castri Ysinburg.

7) BC sumsissetis.

In villa quadam, ante paucos annos Dioecesis Coloniensis, quae Ambula 2) vocatur, campanarius 13) fuit, et forte adhuc 1) BC artus eius. 2) C etiam. 3) C transivit. 4) ACP converso nostro Richardo recitaret, B Richardo converso nostro recitaret. 5) ABCP est. 6) BC eundo ad divina. 8) R compactum squamis; mox CP sese. - 9) R reputabit. Job 41, 6. 18. 24. 11) BC subsisteret. 12) si Ambula ante paucos annos Dioecesis Coloniensis fuit, liquet eam non esse villam Amelen prope Juliacum. Forte intelligenda est villa Amblava, hodie Amel dicta, sitaque ad fluvium Ambleve prope oppidum S. Vith. 13) BC campanarius quidam.

10)

vivit, votum habens cuiusdam peregrinationis. Hic cum die quadam condixisset cum femina quadam villae suae, quod mane pariter ituri essent, illa eum rogavit, ut maturius') matutinas pulsaret, propter solis fervorem. Et promisit. Eadem nocte diabolus ad lectum eius veniens, tetigit eum et ait: Pulsa matutinas. Sicque discessit. Qui mox surgens, et lumen in ecclesia ardens respiciens 2), cum ante primum galli cantum esse deprehendisset, putans quia a praedicta femina fuisset excitatus, de ecclesia exivit, volens illi dicere ut iret dormitum, eo quod nimis mane esset. Quam cum quaereret, nec inveniret, bovem nigrum contra se stare vidit 3). Qui lingua emissa hominem tetigit; eumque super dorsum suum per illam misit, et per aerem cum illo volitans, super pinnam turris castri, quod Ysinburg dicitur, deposuit. Cui cum diceret: Timesne aliquid) modo? respondit ille: Dei permissione huc 5) ductus sum, nihil contra me poteris, nisi quantum ille permiserit. Ad quod diabolus: Fac mihi hominium, et ego te deponam, daboque tibi divitias multas. Quod si non feceris, vel fame in hoc loco morieris, vel praecipitio interibis. Cui campanarius, spem habens in Christo, respondit: Adiuro te per nomen Jesu Christi, ne me laedas, et ut me sine periculo corporis mei deponas. Mox diabolus illum tollens, in campo iuxta villam Gerinsheim 6) satis incommode deposuit ante lucem diei, in dedicatione ecclesiae eiusdem villae. Diluculo homines ad matutinarum sollemnia cum faculis properantes, cum hominem in agro in magno defectu reperissent, atque refocillassent, auditis his, quae ei contigerant, satis mirati sunt. Quarto vero die regressus in domum suam, situm tam locorum quam aedificiorum, quae nunquam ante viderat, tam plene omnibus exposuit, ut de raptu eius nihil dubitarent. NOVICIUS: Jam mihi satis fateor probatum tam sententiis quam exemplis, daemones esse, multos esse, malos esse, et infestos esse hominibus. MONACHUS: Unum) consilium meum est, ut cognitis his, non illis consentiamus, ne nos audire contingat: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius; sed re

1) DR maturius surgeret et. 2) ADP ardere conspiciens. 3) B conspexit. 4) aliquid om BC. - 5) B hic. 6) Gerresheim villa notissima iuxta Dusseldorpium. unde.

[ocr errors]

7) ADP

« PreviousContinue »