Page images
PDF
EPUB

nobiscum in cellarium dimittere cervisiam conventui; illa habens eas suspectas, tum propter tempus intempestivum, tum propter fractum silentium, horrere coepit, operimento caput involvens, nihilque respondens. Statim') unus spirituum malignorum propius accedens, et manum pectori eius imponens, ita illud compressit, ut sanguis concitatus per os et nares eius largiter efflueret. Sicque daemones illi formas caninas assumentes, de fenestra exsilierunt. Sorores ad matutinas surgentes, cum illam in defectu cernerent, utpote pallidam et exsanguem, causam per signa sciscitatae sunt. Quam cum ex eius relatione cognovissent, satis turbatae sunt tam de daemonum crudelitate quam de virginis vexatione. Ante hoc biennium, cum conventui novum factum fuisset dormitorium, et lecti in eo dispositi2), vidit eadem sanctimonialis daemonem in specie homuncionis deformis satis et inveterati, omne dormitorium circuire, et lectos singulos tangere, quasi diceret: Loca singula diligenter notabo, quia non erunt absque visitatione mea. NOVICIUS: Quid est quod pius Dominus puellas tam teneras et tam mundas, a duris et immundis spiritibus tam crudeliter vexari sinit? MONACHUS: Amaro poculo ut nosti praelibato, dulce plus dulcescit; et colore nigro substrato, albus amplius clarescit. Lege Visiones Witini, Godescalci, et aliorum, quibus concessum est videre poenas malorum et gloriam electorum, pene ubique visio poenalis praecedit. Volens Dominus sponsae suae secreta deliciarum suarum ostendere, bene eam prius permisit aliquibus visionibus horrendis 3) tentari, ut postmodum amplius mereretur laetificari, sciretque distantiam inter dulce et amarum, lucem et tenebras 4).

CAPITULUM XLV.

De infestationibus Elizabeth sanctimonialis a diabolo.

In eodem monasterio, quod Hovene") vocatur, sanctimonialis quaedam est Elizabeth nomine, quam saepe diabolus infestat. Die quadam in dormitorio illum videns, et quia ipse esset non ignorans, alapham illi dedit. Cui cum diceret:

[blocks in formation]

Ut quid tam dure me caedis? respondit illa: Quia saepe me turbas. Ad quod diabolus: Multo amplius hesterna die turbavi sororem tuam cantricem, non tamen me percussit. Satis quidem illa die turbata fuerat. Ex quo colligitur, quod ira, rancor, impatientia et alia huiusmodi vitia saepe ex immissione sint diaboli. Alia vice cum eadem Elizabeth, matutinis nimis tardatis, opere ut post apparuit diaboli, ad campanam festinaret, candelamque ardentem in manu portaret, iam intratura fores oratorii, daemonem in specie viri, tunica indutum cultellata '), contra se stare conspexit. Putans aliquem intrasse virorum, territa retrorsum per gradus dormitorii cecidit, ita ut per aliquot dies tam ex repentino terrore quam ex lapsu langueret. Nam et Abbatissa ex eodem casu stupefacta infirmitatem concepit. Quae dum causam illius lapsus atque clamoris ab ea sciscitata fuisset, et illa visionem exposuisset, adiecit: Si scivissem quod diabolus fuisset, et non homo, bonam illi alapham dedissem. Jam enim accinxerat fortitudine lumbos suos, et contra diabolum roboraverat brachium suum 2).

CAPITULUM XLVI.

De inclusa, quae per Benedicite liberata est a daemone.

Alteri cuidam feminae propter Christum inclusae ita infestus fuit diabolus, ut etiam lectum illius violenter et impudenter ascenderet. A quo cum nullo posset remedio spirituali liberari, non oratione, non confessione, non signo crucis, diaboli importunitatem, propriamque vexationem cuidam viro religioso conquesta est. Cui ille tale consilium dedit. Cum tibi, inquit 3), propius accesserit, dicas, Benedicite. Quod cum illa fecisset, malignus spiritus quasi turbine impulsus, se in saltus dedit, nec ulterius ad illam accedere ausus fuit. NOVICIUS: Gaudeo quod tantam virtutem 4) audio in verbo nostrae salutationis. MONACHUS: Tanta est daemonum malitia, ut quos terroribus seducere vel frangere 5) non praevalent, phantasticis visionibus seducant. Verbi gratia:

1) C cucullata, B cultello.

[ocr errors]

2) Proverb. 31, 17.

[ocr errors]

3) BC

cum, inquit, tibi. 4) C tantum virtutis. 5) B frangere vel seducere.

CAPITULUM XLVII.*)

De Bertrade inclusa.

[ocr errors]

Juxta castrum Volmuntsteine, quod situm est in Westfalia, quaedam habitat inclusa, Bertradis nomine, femina sancta et religiosa, et propter revelationes Dei, quibus illustratur, notissima. Haec multo tempore, quia minus circumspecta fuit, sicut audivi, pro angelo lucis angelum tenebrarum suscepit. Solebat enim diabolus phantastica circumfusus claritate, per quandam cellulae fenestram intrare ad illam, futura praedicere, et de interrogatis instruere. Ad quam si venisset quis), volens cognoscere statum alicuius amici sui defuncti, sive de alia re occulta certitudinem, illa inducias usque in crastinum petivit, angelum suum consuluit, a quo saepius decepta, falsa pro veris respondit. Quod cum comperisset frater Hermannus inclusus de Arnisberg, cuius in superiori distinctione capitulo octogesimo septimo memini, daemonum nequitias non ignorans, iam dictae inclusae mandavit in hunc modum: Cauta esto, soror, quia saepe angelus Satanae in angelum lucis se transfigurans, multos seducit, et viris sanctissimis nonnunquam illudit. Sic ergo facias. Crucem de cera benedicta fenestrae, per quam intrare consuevit, imprime, et si intrans illam non vitaverit, angelus Domini est; sin autem, angelus tenebrarum. Quod cum illa fecisset, et diabolus nocturno tempore cum solito fulgore venisset ad fenestram, et lumine immisso non intraret, ait femina: Quare non intras? Respondente illo: Non possum intrare, nisi ceram de fenestra proiicias; illa diu se deceptam intelligens, contra eum spuit, in contumelias erupit, et ne de cetero talia praesumeret, sub invocatione summae Trinitatis illum adiuravit. Vides nunc qualiter Deus omnipotens contra diversas daemonum infestationes diversas creaverit medicinas? Alios a nobis compescit antidoto confessionis, alios verbis) Dominicae annunciationis, scilicet, Ave Maria, quosdam per verbum Benedicite, multos per signum crucis. De his omnibus exempla habes in superioribus. NOVICIUS: Peccavitne inclusa haec, angelum tenebrarum pro angelo lucis recipiendo 3)? MONACHUS: Legi in scripturis maiorum, quod homo sic a diabolo

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

deceptus') ei credendo mereatur, et hoc quamdiu bona ei suadet 2). Non enim omnibus data est discretio 3) spirituum. Unde Apostolus dicit 4): Probate spiritus si a Deo sint 5). Nec hoc silendum, quod ipse angelus Satanae non solum in claritate, quam assumit, transfigurat se in angelum lucis, sed et in vili effigie quibusdam solet apparere. Nam modo in specie porci vel canis, modo in forma ursi, catti vel cuiuslibet alterius animalis se hominibus ad deceptionem solet exhibere.

CAPITULUM XLVIII.

De converso, qui vidit daemonem phantasmata minare in chorum.

Visus est tempore quodam in Hemmenrode diabolus 6), quasi gregem porcorum in ecclesiam minare, et eadem via, qua intraverat, denuo exire. Alio tempore conversus quidam, qui nomen suum vult supprimi, daemonem vidit in forma Prioris; et gestabat in collo quasi factum de stramine leguminis circulum. Praecedebat eum) unus de complicibus eius ), eumque eodem circulo quasi canem ducens. Interea 9) cum in tali phantasia chorum transiret, accidit ut Prior eundem chorum ingrederetur, conversos, si quos dormientes invenisset, excitaturus. Quo intrante, visio illa phantastica ab oculis conversi mox subtracta est.

CAPITULUM XLIX.

De visionibus Hermanni cantoris.

Tempore quodam bonae memoriae Hermannus cantor noster, stans in choro, cum tempore aestivo laudes die clara decantarentur 10), et oculos ex lassitudine clausos aperiret, posteriora quasi ursi de choro exeuntis conspexit. De qua visione cum satis miraretur, eundem ursum vidit redire, et stare ante

1) B a diabolo sic deceptus homo. det, D bona suadet.

[ocr errors]

2) BC ei bona sua3) C gratia discretionis. Homil. I. p. 115: „non omnibus data est discretio spirituum." Conf. Cor. I, 12, 10. 4) dicit add BC. 5) Johan. I, 4, 1. — 6) diabolus add D. 7) B enim. 8) C suis. Mox omnes libri habent: eumque. Conf. VIII, 52. 9) C praeterea. conf. similem locum IV, 32. p. 203.

10)

presbyterium, in loco ubi monachi in viam exeuntes et redeuntes solent prosterni. Qui dum caput retorqueret, et hac illacque) circumspiceret, in vocem humanam erupit dicens: Non curetis 2). Licet modo sint firmi, ego egrediar, et iterum post modicum revertar. Sicque eo intuente egressus est. Huius visionis frater Richardus testis est, qui eam ab eius ore audivit. Iste est Hermannus, qui vidit coram Henrico Ficone) amphoras cum vino, et ursum, sicut dictum est in distinctione quarta capitulo nonagesimo primo. NOVICIUS: Cum diabolus huiusmodi bestiarum formas ad nostram infestationem assumat, puto quod turpiter consentientibus illudat. MONACHUS: Hoc est certum.

CAPITULUM L.

De inclusa, quae daemones vidit super scapulas monachorum de Porceto.

[ocr errors]

Inclusa quaedam admodum religiosa Aquisgrani manet, satis mihi nota, cuius nomen supprimo, ne ei causa fiam persecutionis. Haec ante reclusionem, cum adhuc esset in aetate puellari, et in habitu saeculari, religiosa tamen, in humeris et in scapulis monachorum de Porceto deambulantium in oratorio daemones in formis symearum *) atque cattorum residere conspexit. Et quia 5) quosdam ex illis iam per consensus vitiorum captivos tenebant, ad quemcunque locum sive personam phantasmata respiciebant, monachorum oculi sequebantur, et secundum levitates illorum gestus istorum formabantur. Vidit adhuc quod horribilius erat 6). Quosdam ex illis canes magni et tetri antecedebant, ita ut catenae, quae in eorum collis videbantur, etiam colla monachorum ambirent, quibus ad sua ludibria illos trahebant. NOVICIUS: Heu quod homines ad imaginem et similitudinem Dei creati, et dignitate ordinis etiam hominibus maiores effecti, qui spiritibus immundis imperare debuerant, ab ipsis propter malam vitam tam viliter illuduntur. MONACHUS: Hoc est quod Psalmista conqueritur dicens: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est 1) ACDP huc illucque. Mox ACDPKR conspiceret, B aspiceret. 2) conf. infra VII, 7. 3) C Fig. 4) simiarum. 5) quia om B. - 6) B est, ut Homil. I. p. 144: „suadet adhuc quod periculosius est."

« PreviousContinue »