Page images
PDF
EPUB

ut satis ille miraretur. Nunquam equum suum ascendit, nunquam descendit, quin ille praeparatus') esset, et genu flexo strepam teneret. Discretum, providum et hilarem semper se exhibuit. Die quadam cum simul equitarent, et venissent ad flumen quoddam 2) magnum, miles respiciens, et plures ex inimicis suis mortalibus post se venire considerans, ait servo: Mortui sumus. Ecce inimici mei post me festinant, fluvius ex opposito est, nullus superest locus refugii. Aut occident me, aut capient. Tunc ille: Ne timeas, domine, vadum fluminis huius bene novi, sequere tantum me, bene evademus. Respondente milite, nunquam homo fluvium istum in hoc loco 3) transvadavit, spe tamen evasionis servum ducem secutus sine periculo pervenit 4) ad litus. Et ecce eis transpositis, hostes ex opposito litore consistentes, mirati sunt dicentes: Quis unquam audivit vadum in flumine isto? Non alius nisi diabolus illum transvexit. Timentesque reversi sunt. Processu vero temporis accidit, ut militis uxor 5) infirmaretur usque ad mortem. In qua dum omnes medicorum artes defecissent, ait iterum daemon domino suo: Si domina mea inungeretur lacte leonino, statim sanaretur. Dicente milite, unde haberetur lac tale? respondit ille: Ego afferam. Qui vadens, et post spatium unius horae rediens, vas plenum secum attulit. A quo cum fuisset peruncta, mox meliorata, pristinum recuperavit vigorem. Cui cum diceret miles, habuisti tam cito 6) lac istud? respondit: De montibus attuli Arabiae. Recedens a te in Arabiam ivi1), leaenae speluncam intravi, catulos abegi, et ipsam mulsi, sicque reversus sum ad te. Stupente milite ad verba ista, et dicente, quis ergo es tu? respondit ille: Non solliciteris de hoc, servus enim tuus sum ego. Instante milite, tandem confessus est dicens: Daemon ego sum, unus ex illis qui cum Lucifero ceciderunt. Tunc magis milite stupente, subiunxit: Si natura diabolus es, quid est quod tam fideliter servis homini? Respondit daemon: Magna est mihi consolatio esse cum filiis hominum. Dicente milite, non audeo de cetero uti servitio tuo; iterum ille respondit: Hoc pro certo scias, quia si me tenueris, nunquam a me vel propter me aliquid mali tibi 3) eveniet. Non audeo, 1) BC paratus. 2 AD fluvium quoddam, CP fluvium quendam. 3) BC hoc in loco. 4) ABDP venit. 5) BC uxor militis. 6) BC tam cito habuisti.

7) B fui.

[ocr errors]

8) BC tibi mali.

inquit; sed quicquid pro mercede tua postulaveris, licet dimidium bonorum meorum, libens tradam tibi. Nunquam homo homini servivit tam fideliter et tam utiliter. Per tuam providentiam iuxta fluvium mortem evasi, per te uxor mea recepit sanitatem. Tunc daemon: Ex quo tecum esse non potero, nil pro servitio meo, nisi quinque solidos requiro. Quos cum recepisset, militi illos reddidit dicens: Peto ut ex eis nolam compares, et super tectum pauperis illius ecclesiae ac desolatae suspendas, ut per eam saltem Dominicis diebus fideles ad divinum convocentur officium. Sicque ab oculis eius disparuit. NOVICIUS: Quis unquam tale aliquid de diabolo speraret? MONACHUS: Dicam tibi aliud, ut sie dicam, diabolicae bonitatis exemplum, quod non minus isto mireris.

CAPITULUM XXXVII.

De daemone, qui Everhardum militem transtulit Jerusalem. Eodem anno quo Rex Philippus primum ascendit contra Ottonem postea Imperatorem, miles quidam honestus Everhardus nomine, de villa quae Ambula vocatur natus, graviter infirmabatur. Cui cum rapta fuisset materia in1) cerebrum, ita coepit furere, ut propriam coniugem ante infirmitatem multum dilectam in tantum haberet exosam, ut illam neque videre neque audire posset. Die quadam diabolus in forma hominis infirmo apparens, ait: Everharde, vis ab uxore tua separari? Respondente illo: Hoc omnibus modis desidero; subiunxit diabolus: Ego te in equo meo ducam Romam, bene obtinebimus a Papa), ut divortium faciat inter te et illam. Quid plura? Visum est militi ut equum invitantis ascenderet, ut Romam cum illo post tergum eius sedens pergeret, ut illo pro se allegante, Papa eum ab uxore coram Cardinalibus sollemniter separaret, ipsumque divortium literis pontificalibus atque bullatis confirmaret. Mira res. Ab eadem3) hora qua sic mirabiliter infirmi spiritus a diabolo raptus est, ita corpus iacebat exsangue, ut tantum modicum caloris in eius pectore sentiretur. Propter quod a sepultura dilatus est. Milite, ut sibi videbatur, nimis gaudente divortii causa, ait diabolus: Vis modo ut ducam te Hierosolymam, ubi Dominus tuus crucifixus est atque sepultus, nec non et ad reliqua sacra 1) Cad. VIII, 77: „cui cum materia rapta esset in cerebrum." Conf. IX, 43. XI, 42. 2) D apud Papam. 3) B ea, Cilla.

[ocr errors]

loca, quae Christiani videre desiderant? Ex his verbis maxime postea intellexit illum daemonem fuisse. Respondente illo, volo et desidero; spiritus spiritum repente per mare transtulit, et in basilica Dominici sepulchri deposuit. Deinde ostendit ei loca reliqua: in quibus orationes suas fecit. Ad quem iterum ait: Vis etiam videre Sephadinum inimicum vestrum eiusque exercitum? Cui cum diceret, volo; ductus est in momento ad loca castrorum, viditque illo demonstrante Regem et Principes eius, milites, arma, vexilla,, tentoria atque exercitum universum. Post haec ait daemon: Vis modo redire ad patriam tuam? Et ille: Tempus est ut revertar. Quem statim spiritus levavit, et in Lombardiam ') transtulit. Qui ait: Vides hoc nemus? Jam homo quidam de villa tua mercimonia sua ad has 2) provincias in azino venalia portans ipsum intrabit, et a latronibus interficietur. Vis ipsum3) praemunire? Respondente eo, libenter, statim homini occurrit, et quia latrones in nemore essent praedixit. Quem sicut suum parochianum sibique *) notissimum hilariter resalutavit, et gratias agens alia via divertit. Venientibus eis Franckinvord, rursum ait daemon: Cognoscis Walerammum filium Ducis de Limburg? Bene, inquit, illum novi, et frequenter cum illo ") militavi. Dicente daemone, vis nunc eum videre? et miles responderet), in partibus est transmarinis; ille subiecit: Nequaquam, sed iam in tali loco Regi Philippo confoederatur, et per ipsum terra vestra rapinis et incendiis vastabitur. Hoc impletum vidimus, quando ipso duce Andernachum, Remage, Bonna, aliaeque villae plurimae exustae sunt. Respondente milite, de hoc satis doleo; postquam Regem cum Principibus et Walerammo viderat, ad lectum et ad corpus sine omni laesione spiritus eius reductus est. Mox incipiens spirare et convalescere, uxorem ante raptum exosam amore pristino dilexit; et non sine multorum admiratione, quae viderat vel audierat saepius recitavit. Quicquid enim viderat Romae et in Hierosolyma, in Lombardia et in Alemannia, tam in locis quam in personis plenius utique vidit, melius visa cognoscere et retinere) potuit, quam si oculis corporeis

3) CP 6) C vide

7) sic

1) BP Longobardiam; sic et infra. 2) Distas.
eum. 4) ABDP valdeque. 5) AP eo.
re? miles respondit. Sed vide IV, 55. V, 8. 29.
legendum, non ut libri exhibent, recitare.

illa prospexisset. Structuram urbis Romae, nec non et effigiem domini Innocentii tunc Papae, Cardinalium et ecclesiarum, et in partibus Hierosolymitanis formam Sephadini et exercitus eius, similiter montes, flumina, castra universaque loca per quae transierat, tam proprie in suis formis atque nominibus expressit, ut hi qui oculis corporeis illa viderant, quid') contradicerent, non invenirent. Interim rusticus cum mercibus suis de Lombardia rediit, et quia illum ibidem vidisset, atque per eius cautelam latronum periculum evasisset, coram multis testificatus est. NOVICIUS: Audivi quod quidam daemones talis naturae sint, ut bene a se obsessos torqueant, sed eosdem criminaliter peccare non sinant. MONACHUS: De hoc satis evidens audivisse me recordor exemplum.

CAPITULUM XXXVIII.

De daemone, qui non permisit hominem a se obsessum de rapina in quinta generatione gustare.

Dives quidam sub typo eleemosynae pauperibus convivium fecit. Inter quos cum quidam obsessus esset, et ceteris manducantibus, carnes quidem 2) ori applicaret, sed eisdem vesci non posset, ex circumstantibus hoc videntes dixerunt: Inique, cur non sinis hominem manducare? Quibus ille respondit: Nolo ut peccet, eo quod eleemosyna ista de rapina sit. Dicentibus eis: Mentiris, quia is qui fecit eam, homo bonus est; respondit: Nequaquam mentior. Vitulus iste qui in pauperes3) divisus est, in quinta generatione fuit ab illa vacca, quae per rapinam habebatur. Et satis mirati sunt qui aderant. NOVICIUS: Si daemones quintam generationem iudicant rapinam, puto quia multum acriter in poenis vindicabunt primam. MONACHUS: De hoc non dubites. Recordare vaccae illius, per quam et in qua punitus est Helias miles, sicut dictum est in distinctione secunda capitulo septimo. Revocat mihi etiam ad memoriam vacca haec verbum obsessae mulieris illius in Briseke, cuius superius mentionem feci capitulo vicesimo sexto. Haec cum die quadam Johannem burgravium de Rinecken vidisset, sicut mihi retulit qui audivit, multis praesentibus contraeum clamavit dicens: Vitulum illum, quem tali viduae abstu1) ABCP quod 2) ADP manducantibus carnes, ipse quidem.—3) AD qui hic pauperibus, P qui his pauperibus.

listi, flammis infernalibus a nobis liquatum guttatim mittemus in oculos tuos, et per omne corpus stillabimus pinguedinem eius. Vinum vero quod sub banno tuo in hac villa venditur, fervens in os tuum fundemus. Quibus verbis miles territus, tabernam amovit, et vitulum mulieri restituit. NOVICIUS: Satis mihi probatum iam ') fateor, quod daemones sint, quod multi sint, et quod mali sint; nunc quam infesti nobis sint, aliquid sub exemplis audire delectat. MONACHUS: Ita infesti sunt hominibus, ut inter amicos discordias faciant, et inimicos reconciliari non sinant. Pro Christo et pro \peccatis suis peregrinari volentes retrahunt, converti desiderantes avertunt, conversos multis modis turbant et impediunt. Ecce exempla.

CAPITULUM XXXIX.

De diabolo, qui visus est seminare discordiam inter duos peregrinos amicos.

Duo cives Colonienses, viri divites et honesti, et speciales ad invicem amici, ex quibus unus vocabatur Sistappus, alter vero Godefridus, ad sanctum Jacobum Apostolum 2) simul profecti sunt. Die quadam cum 3) soli equitarent, ceteris fratribus praecedentibus, diabolus invidens amicitiae et concordiae illorum 4), in ingressu cuiusdam nemoris, baculum Godefridi in dorso ipsius pendentem 5), satisque fortem, in duas partes fregit. Qui cum neminem adesse conspiceret, turbatus clamavit ad socium: Eia, frater, quare fregisti baculum meum? Illo negante etiam cum iuramento, sicut mihi iam dictus Godefridus retulit, ita in eum exarsit, ut vix manus ab eius laesione cohiberet. Tandem gratia Dei et meritis beati Apostoli ad mentem reductus, apud socium unice dilectum poenitentiam egit, et totius discordiae caput diabolus confusus) aufugit.

1) BC iam probatum.

dum.

cordiae.
dentem.

2) Apostolum om B.

3) B

4) C et concordiae eorum, B eorum et con5) BC baculum in dorso Godefridi pen6) confusus om BC.

« PreviousContinue »