Page images
PDF
EPUB

cationem, vel') aliqua alia pollutione polluatur, non est ei peccatum, quia ille spiritus, qui est Deus, omnino separatus a carne, non potest peccare, et homo qui nihil est, non potest peccare, quamdiu ille spiritus, qui est Deus, est in eo 2). Ille operatur omnia in omnibus 3). Unde concedebant, quod unusquisque eorum esset Christus et Spiritus sanctus. Impletumque est in eis quod dicitur in Evangelio: Surgent pseudo Christi et pseudo prophetae, et cetera). Habebant etiam miserrimi illi argumenta sua nullius prorsus valoris, quibus suos errores confirmare nitebantur. Quorum perfidia hoc ordine detecta est. Praedictus Wilhelmus' aurifaber venit ad magistrum Rudolphum de Naumutico, dicens se esse 5) missum a Domino, et hos infidelitatis articulos ei) proposuit: Pater sub quibusdam formis operatus est in veteri testamento, scilicet legalibus; Filius similiter sub quibusdam formis, ut in sacramento altaris et baptismi, et aliis. Sicut ceciderunt formae legales in primo Christi adventu, ita nunc cadent omnes formae, quibus Filius operatus est, et cessabunt sacramenta, quia persona Spiritus sancti clare se manifestabit in quibus incarnabitur, et principaliter per septem viros loquetur, quorum unus ipse Wilhelmus erat. Item') prophetabat quod infra quinque annos istae quatuor plagae evenire deberent. Prima super populum, qui fame consumetur ); secunda erit gladius, quo se Principes interficient; tertia, in qua terra aperietur et deglutiet burgenses; in quarta descendet ignis super praelatos Ecclesiae, qui sunt membra Antichristi. Dicebat enim quia Papa esset Antichristus, et Roma Babylon; et ipse Papa 9) sedet in monte Oliveti, id est, in pinguedine potestatis. Iam enim tredecim anni elapsi sunt, et nihil horum contigit quae pseudo ille propheta futura infra quinquennium praedixerat. Et ut favorem sibi captaret Philippi Regis Franciae, etiam hoc adiecit: Regi Francorum subiicientur omnia regna et filio eius, qui erit in tempore Spiritus sancti, et non morietur, et dabuntur duo

1) ACDP et. 2) C et homo, qui in illo est, non potest peccare, quamdiu abest spiritus. Verba, et homo peccare, absunt a codice B, qui sequentia in hunc modum exhibet: Quamdiu illum spiritum, qui est Deus, habet, in eo ille operatur omnia in omnibus. 3) Cor. I, 12, 6) C ei arti

6.

- 5) esse om CD.

4) Matth. 24, 24.
culos. 7) AP ipse. 8) B conficietur.
add BC.

9) Papa

decim panes Regi Francorum, id est, scientia scripturarum et potestas. His auditis, magister Rudolphus interrogavit, si aliquos haberet socios, quibus ista fuissent revelata. Cui') cum respondisset, habeo multos, supradictos viros nominans, perpendens vir prudens imminens periculum Ecclesiae, et se solum ad investigandam 2) eorum nequitiam, eosque convincendos non posse sufficere, ex quadam simulatione dicebat, sibi esse revelatum a Spiritu sancto de quodam sacerdote, qui cum eo praedicare deberet sectam eorum. Et ut famam suam servaret illaesam, nunciavit haec omnia Abbati sancti Victoris, et magistro Roberto, et fratri Thomae, cum quibus adiit Episcopum Parisiensem, et tres magistros legentes de theologia, videlicet Decanum Salebergiensem 3), et magistrum Robertum de Kortui 4), et magistrum Stephanum, omnia haec eis insinuantes. Qui territi valde, iniunxerunt saepedicto Rudolpho in remissionem peccatorum suorum, et alteri sacerdoti, ut se fingerent esse ) de illorum consortio, donec scientias omnium audivissent, et plenius omnes articulos incredulitatis eorum explorassent. Magister vero Rudolphus et suus socius sacerdos in exsecutione huius laboris cum ipsis haereticis circuierunt Episcopatum Parisiensem, Lingonensem, Trecensem, et Archiepiscopatum Senonensem in tribus mensibus, et quam plurimos de eorum secta invenerunt. Ut itaque ipsi haeretici plene de ipso magistro Rudolpho confiderent, quandoque vultu elevato se spiritu in coelum raptum simulabat, et postea aliqua quae se vidisse dicebat, in conventiculis eorum narrabat ), et publice eorum fidem de die in diem se praedicaturum spopondit. Tandem reversi ad Episcopum, visa et audita enarraverunt. Quo audito, Episcopus praedictus") per provinciam pro eis misit, eo quod non essent in civitate, excepto uno Bernardo. Qui cum essent in custodia Episcopi, congregati sunt ad eorum examinationem vicini Episcopi et magistri theologi; proposita sunt eis supradicta capitula, quae quidam ex eis in praesentia omnium protestabantur, quidam vero cum resilire vellent, et se convinci viderent, cum ceteris stabant in eadem pertinacia, nec negabant. Tanta audita perversitate, consilio Episcoporum 1) AP qui. 2) P investigandum. 3) P Saleburgiensem 4) A Korcui. 5) esse om BC. ventibus eorum enarrabat. scopus; mox D per provincias.

6) BC in con7) BC praedictus Epi

et theologorum ducti sunt in campum, et coram universo Clero et populo degradati, et in adventu Regis, qui tunc praesens non erat, exusti. Qui mente obstinata nullum ad interrogata dabant responsum, in quibus in ipso mortis articulo nullum perpendi poterat poenitentiae indicium. Cum ducerentur ad tormenta, tanta exorta est aeris inclementia, ut nemo dubitaret quin ab eis aer fuisset concitatus, a quibus tantus error morientibus fuerat persuasus. In ipsa nocte is, qui inter eos potior habebatur, ad ostium cuiusdam inclusae pulsans, sero suum errorem confessus est, asserens se magnum hospitem esse in inferno, et aeternis incendiis deputatum. Quatuor ex eis fuerant examinati, sed non sunt combusti, videlicet magister Garinus, Ulricus sacerdos, Stephanus Diaconus, qui perpetuo reclusi sunt carcere; Petrus vero antequam caperetur, prae timore monachus effectus est. Magister Almericus), qui praedictae pravitatis magister fuerat, eiectus est de cimiterio, et in campo sepultus. Eodem tempore praeceptum est Parisiis, ne quis infra triennium legeret libros naturales. Libri magistri David, et libri Gallici de theologia, perpetuo damnati sunt et exusti. Sicque per Dei gratiam haeresis

exorta succisa est.

CAPITULUM XXIII.

De haeretico apud Trecas exusto, qui se dicebat esse Spiritum sanctum.

Vix sunt duo anni elapsi, quod quidam diabolo plenus apud Trecas 2) se esse Spiritum sanctum publice praedicabat. Cuius insaniam populi non sufferentes, in crate posuerunt, et copioso igne circumposito in carbonem redegerunt. NOVICIUS: Puto vitam illorum multum exsecrabilem esse, quorum tam foeda est doctrina. MONACHUS: Ut amplius detesteris haereticorum sectas, unum tibi de illorum vita subiungam exemplum.

CAPITULUM XXIV.

De haereticis Veronensibus.

Tempore Frederici Imperatoris cum Lucius Papa fecisset Veronae civitate Lombardiae moram, multis tam Ecclesiarum

1) B Amelricus, C Emelricus.

2) Troyes.

praelatis quam regni Principibus ibidem congregatis, et esset ibi Godescalcus monachus noster, tunc maioris ecclesiae in Colonia canonicus, cum fratre suo Everhardo canonico sancti Gereonis, hospes illorum pene singulis noctibus cum uxore et filia de domo propria egressus est. Quod cum considerasset Everhardus, interrogavit nescio quem illorum, quo irent, vel quid agerent? Cui cum responsum esset, veni et vide, secutus est illos in domum quandam subterraneam, amplam satis, in qua multis ex utroque sexu congregatis, quidam haeresiarches sermonem blasphemiis plenum cunctis tacentibus fecit, per quem vitam et mores illorum instituit. Deinde exstincta candela, unusquisque sibi proximam invasit, nullam habentes differentiam inter legitimam et absolutam '), inter viduam et virginem, inter dominam et ancillam, et, quod horribilius erat, inter sororem et filiam. Everhardus vero haec videns, utpote iuvenis luxuriosus atque vagus 2), simulans se discipulum, hospitis sui filiae, vel alteri cuilibet puellae in sermone se coniunxit, cum qua exstincta candela peccavit. Cumque hoc3) actitasset pene annum dimidium, magister cunctis audientibus ait: Juvenis iste tam studiose frequentat auditorium nostrum, cito habilis erit ad docendum alios. Hoc verbo audito, amplius intravit. Et, sicut mihi retulit praedictus Godescalcus, cum illum de hoc argueret, respondit: Sciatis, frater, me non frequentare conventicula haereticorum propter haereses, sed propter puellas. Ecce talis est vita et lex) haereticorum. Nec mirum, quia non credunt resurrectionem vel gehennam, sive poenam malorum; impune enim 5) transire putant quaecunque agunt. NOVICIUS: Audivi quod multi haeretici sint in Lombardia. MONACHUS: Hoc mirum non est, habent enim suos magistros in diversis civitatibus, aperte legentes, et sacram paginam perverse exponentes.

CAPITULUM. XXV.*)

non

De haeretico, qui diabolum dicebat esse principem huius mundi, eo quod mundum creasset.

Eo tempore quo Otto Rex profectus est Romam coronari

1) XII, 5: „nullam habens differentiam inter matrem et filiam, legitimam et absolutam." 2) libri vanus. Conf. XI, 59. 3) AP haec; paulo post C annum et dimidium. et vita. 5) enim om BC.

[ocr errors]

-

*) Homil. III. p. 7.

inter

4) BC lex

in Imperatorem, et issent cum eo Johannes Episcopus Cameracensis, Henricus Scholasticus sancti Gereonis, magister Hermannus canonicus Bonnensis, simul ingressi sunt scholas cuiusdam haeresiarchae. Locus quem tunc legebat, is erat: Jam iudicium mundi venit; iam princeps mundi huius eiicietur foras). Quem locum ita glossavit: Ecce Christus diabolum principem huius mundi vocavit, quia hunc mundum creavit. Cum quo praedictus Hermannus satis dure disputavit, et, sicut mihi retulit, quod Deus creasset omnia tantum verbo 2), visibilia et invisibilia, corporalia et spiritualia, non solum ex scripturis, sed etiam3) ex ratione demonstravit. Haec dicta sint de haereticis, qui membra sunt diaboli. Hoc enim noveris, quod multo intensius suam diabolus exerceat malitiam 4) in haereticis, quam in energuminis. NOVICIUS: Possunt energumini, id est, obsessi a diabolo, habere caritatem? MONACHUS: Etiam; sicut superius 5) dictum est, non in animabus, sed in corporibus est.

CAPITULUM XXVI.

De puella, quam diabolus intravit cum esset quinquennis.

Mulier quaedam in Briseke satis crudeliter hoc angore 6) vexabatur. Hanc diabolus cum esset quinquennis, hoc ordine intravit. Die quadam cum lac manducaret, pater eius iratus dixit: Diabolum comedas in ventrem tuum. Mox puellula 7) sensit eius ingressum, et usque ad maturam aetatem ab illo vexata, hoc anno primum meritis Apostolorum Petri et Pauli, quorum limina visitavit, liberata est. Quis dicere audeat, quinque annorum infantulam baptizatam non habere caritatem? De qua idem daemon dicebat: Me egresso, nunquam aliud post hanc vitam sentiet purgatorium. Obsessi peccata sua confitentur, orant et communicant. Quod diabolus quosdam Dei permissione in corporibus suis laedat, quibusdam tibi ostendam exemplis.

2) tantum verbo add C.

1) Johan. 12, 31. 3) etiam add C; paulo post ADP monstravit. 4) D exercet malitiam, 5) BC in superioribus.

BP malitiam exerceat.

6) hoc angore om C; ceteri libri omnes habent hoc anno. 7) BD puella, C puella illa.

« PreviousContinue »