Page images
PDF
EPUB

conscribi, coepitque in vitio proprietatis delectari. Cumque huiusmodi') studium eidem converso ad hoc nimis converso prohiberetur, amore discendi apostasiam incurrit. Modicum tamen propter aetatem profecit. Deinde ad monasterium poenitentia ductus rediens, et hoc usque tertio actitans, nunc ad scholas saeculares exeundo, nunc revertendo, diabolo copiosam in se praebuit materiam decipiendi. Visibiliter enim illi apparens in specie angeli, ait: Disce fortiter, quia futurum est, et a Deo diffinitum, ut Halberstadensis fias Episcopus. Stultus ille diaboli dolos non observans, sperabat in se antiqua renovanda fore miracula. Quid plura? Die quadam seductor converso se ingerens, clara voce et hilari facie 2) dicebat: Hodie Episcopus Halberstadensis defunctus est, festina venire ad civitatem, cui a Deo Antistes destinatus 3) es. Ipsius enim consilium mutari non potest. Statim miser de monasterio silenter exiens, nocte eadem in domo cuiusdam honesti sacerdotis iuxta opidum Xantense hospitatus est. Ut autem gloriose ad sedem suam veniret, nocte ante lucem surgens, equum hospitis valde bonum stravit, cappam eiusdem induit, ascendit et abiit. Mane familia domus, damno cognito, apostatam insequens apprehendit, a qua ad iudicium saeculare cum furto tractus, et per sententiam damnatus, non cathedram ut Episcopus, sed sicut fur patibulum ascendit. Vides ad quem finem promissio diaboli tendat? Alium conversum, etsi non tam manifeste, non minùs tamen, periculose decepit.

CAPITULUM XVII.

Item de converso, qui voce cuculi deceptus in apostasia

mortuus est.

Narravit nobis anno praeterito beatae memoriae Theobaldus Abbas Eberbacensis, quod quidam conversus, cum nescio quo tenderet, et avem, quae cuculus dicitur, a voce nomen habens, crebrius cantantem audiret, vices interruptionis enumeravit), et viginti duas inveniens, easque quasi pro omine accipiens, pro annis totidem vices easdem sibi computavit. Eia, inquit, certe viginti duobus annis adhuc vivam. Ut quid tanto tempore mortificem me in ordine? Redibo ad saeculum, 1) D eiusmodi. 2) B vultu. 3) D donatus.

numeravit.

[ocr errors]

-

4) BC

et saeculo deditus, viginti annis fruar deliciis eius'), duobus annis, qui supersunt, poenitebor Haud dubium, quin diabolus qui supradictum conversum, ut Episcopus fieret, ad credendum induxerat aperto sermone, et huic suaserit, ut tali augurio fidem adhiberet, occulta suggestione. Sed Dominus, qui omne 2) augurium odit, aliter, quam ille ordinaverat, disposuit. Nam duos quos poenitentiae deputaverat annos, eum in saeculo vivere permisit, et annos viginti deliciis ordinatos, iusto suo iudicio subtraxit. Ecce tales sunt promissiones diabolicae. Quod autem nonnullos, imo plurimos, per ministros suos in fide subvertat, sequentia declarabunt.

CAPITULUM XVIII.*)

De duobus haereticis, qui apud Bizunzium miraculis phantasticis multis deceptis, ibidem exusti sunt.

Duo homines, non mente, sed habitu simplices, non oves, sed lupi rapaces, Bizunzium3) venerunt, summam simulantes religiositatem. Erant autem pallidi et macilenti, nudis pedibus incedentes, et quotidie ieiunantes; matutinis sollemnibus ecclesiae maioris nulla nocte) defuerunt, nec aliquid ab aliquo praeter victum tenuem receperunt 5). Cumque tali hypocrisi totius populi in se provocassent affectum, tunc primum coeperunt latens virus evomere ), et novas atque inauditas haereses rudibus praedicare. Ut autem eorum doctrinae populus crederet, farinam in pavimento cribrari') iusserunt, et sine vestigii impressione super illam ambulaverunt 8). Similiter super aquas gradientes non poterant mergi; tuguria etiam super se facientes incendi), postquam in cinerem sunt redacta, egressi sunt illaesi. Post haec dixerunt turbis: Si non creditis verbis nostris, credite miraculis. Audiens talia Episcopus et Clerus, turbati sunt valde. Et cum eis vellent resistere, haereticos et deceptores diabolique ministros illos affirmantes, vix evaserunt, ut non a populo lapidarentur. Erat enim ") idem Episcopus vir bonus et literatus, atque de nostra pro

2) omne

1) BC et saeculi deliciis viginti annis fruar. add BC. - *) Homil. III. p. 58. 3) Besançon. 4) B nullo tempore, C nunquam. 5) BC accipere voluerunt. 6) B emittere. 7) CP et pr A cribari. bulaverunt.

8) D deam

9) C incendi facientes, B incendi fe

[blocks in formation]

vincia natus. Bene illum novit senex monachus noster Conradus '), qui mihi ista retulit, et qui eodem tempore in eadem civitate fuit. Videns Episcopus nihil se verbis proficere, et per ministros diaboli populum sibi commissum in fide subverti, clericum quendam sibi notum, et in nigromantia peritissimum ad se vocans ait: Sic et sic per tales homines actum est in civitate mea. Rogo te ut investiges a diabolo per artem tuam, qui sint, unde veniant, vel qua virtute tanta ac tam 2) stupenda operentur miracula. Impossibile est enim, ut signa faciant virtute divina, quorum doctrina Deo nimis est contraria. Dicente clerico: Domine, diu est quod arti huic renunciavi3); respondit Episcopus: Bene cernis quantum arter. Vel oportebit me doctrinae illorum*) consentire, vel a populo lapidari. Iniungo ergo tibi in remissionem peccatorum) tuorum, ut mihi in hac parte acquiescas. Obediens clericus Episcopo, diabolum vocavit, causam suae vocationis sciscitanti respondit: Poenitet me recessisse a te. Et quia de cetero magis obsequiosus tibi esse desidero, quam fuerim, rogo ut dicas mihi, qui sint homines isti, quae doctrina eorum, vel qua virtute tanta operentur mirabilia. Respondit diabolus: Mei sunt, et a me missi, et quae in ore illorum posui, illa praedicant. Respondit clericus: Quid est quod laedi non possunt, nec in aquis mergi, neque igne comburi? Respondit iterum daemon: Cyrographa mea, in quibus hominia mihi ab eis facta, sunt conscripta, sub ascellis) suis inter pellem et carnem consuta conservant, quorum beneficio talia operantur, nec ab aliquo laedi poterunt. Tunc clericus: Quid si ab eis tollerentur? Respondit diabolus): Tunc infirmi essent sicut ceteri homines. Audiens ista clericus, regratiabatur daemoni dicens: Modo recede, et cum vocatus fueris a me, iterum venias. Reversus ad Episcopum, haec ei per ordinem recitavit. Qui magno repletus gaudio, totius civitatis populum in locum ad hoc idoneum convocavit, dicens: Ego pastor vester sum, VOS oves. Si homines isti, ut dicitis, doctrinam suam signis confirmant, volo illos vobiscum imitari; sin autem, dignum est ut illis punitis, vos ad fidem patrum vestrorum mecum poenitentes revertamini. Respondit populus:

2) tam add BR. 4) BC eorum.

1) Conradus add BC; conf. I, 34. V, 4. 3) BC abrenunciavi; conf. I, 34. p. 41. 5) ADP omnium peccatorum. 6) B acellis, Casellis. 7) diabolus om ABD; P habet daemon.

Nos plurima ab eis signa vidimus. Quibus Episcopus: Sed ego illa non vidi. Quid multa? Placuit populo consilium. Vocati sunt haeretici.. Affuit Episcopus. Accensus est focus in medio civitatis. Prius tamen quam intrarent, ad Episcopum secreto) vocati sunt. Quibus ipse ait: Volo videre si aliqua circa vos habeatis maleficia. Quo audito, mox exspoliantes se), cum magna securitate dixerunt: Quaerite diligenter tam in corporibus quam in vestimentis nostris. Milites vero, sicut ab Episcopo fuerant praemoniti, brachia eis levantes, et sub ascellis cicatrices obductas notantes, cultellis illas ruperunt, chartulas insutas inde extrahentes. Quibus acceptis, Episcopus cum haereticis ad populum exiens, facto silentio clamavit valide: Modo prophetae vestri ingrediantur ignem, et si laesi non fuerint, credam eis. Miseris trepidantibus, et dicentibus, non possumus modo intrare, Episcopo recitante, malitia eorum detecta est populo, et ostensa cyrographa. Tunc universi furentes, diaboli ministros, cum diabolo in ignibus aeternis cruciandos, in ignem praeparatum proiecerunt. Sicque per Dei gratiam et Episcopi industriam haeresis invalescens est exstincta, et plebs seducta atque corrupta, per poenitentiam mundata.

CAPITULUM XIX.

De haereticis Coloniae combustis.

Circa illa tempora sub Archiepiscopo Reynaldo Coloniae plures haeretici sunt comprehensi3), qui a literatis viris examinati et victi, per4) iudicium saeculare damnati sunt. Data vero sententia, cum ducendi essent ad ignem, unus illorum Arnoldus nomine, quem ceteri magistrum suum fatebantur, sicut narraverunt qui interfuerunt, panem et pelvim cum aqua sibi dari petivit. Quibusdam volentibus ut hoc fieret, viri prudentes dissuaserunt dicentes: Aliquid hinc 5) fieri posset opere diabolico, quod infirmis esset in scandalum et in ruinam. NOVICIUS: Miror quid de pane et de 6) aqua facere voluerit. MONACHUS: Sicut coniicio ex verbis cuiusdam alterius haeretici, qui ante hoc triennium a Rege Hispaniae comprehen3) B compre

[ocr errors]

1) B secrete. 2) BC se exspoliantes. hensi sunt haeretici, P sunt haeretici comprehensi. 4) B examinati victi sunt et per.

6) de om BC.

[ocr errors]

5) ACDP hic.

sus est et combustus, sacrilegam ex eis facere volebat communionem, ut suis viaticum fieret') ad aeternam damnationem. Nam quidam Abbas Hispanus ordinis nostri per nos transiens, qui cum Episcopo et Ecclesiarum praelatis eiusdem haeretici errores damnavit, eum dixisse referebat, quod rusticus quilibet in mensa sua, et de pane suo quo vesceretur, conficere posset corpus Christi. Erat enim idem maledictus faber ferrarius. NOVICIUS: Quid ergo actum est de haereticis Coloniensibus? MONACHUS: Ducti sunt extra civitatem, et iuxta cimiterium Judaeorum simul in ignem missi. Qui cum fortiter arderent, multis videntibus et audientibus, Arnoldus semiustis 2) discipulorum capitibus manum imponens, ait: Constantes estote in fide vestra, quia hodie eritis cum Laurentio; cum tamen nimis discordarent a fide Laurentii. Cum esset inter eos virgo quaedam speciosa, sed haeretica, et quorundam compassione ab igne subtracta, promittentium 3), quia vel eam viro traderent, vel si hoc magis placeret, in monasterio virginum locarent, cum verbo tenus consensisset, iam exstinctis haereticis, tenentibus se dixit: Dicite mihi, ubi iacet seductor ille? Cumque ei demonstrassent magistrum Arnoldum, ex manibus illorum elapsa, facie veste tecta, super exstincti corpus ruit, et cum illo in infernum perpetuo arsura descendit.

CAPITULUM XX*).

De haeresi Valdosiana in civitate Metensi.

Paucis annis elapsis, sub Episcopo Bertrammo, viro valde literato, orta est haeresis Valdosiana in civitate Metensi“), hoc modo. Cum idem Antistes in festivitate quadam populo in ecclesia 5) praedicasset, duos homines ministros diaboli in turba stare conspiciens, ait: Video inter vos nuncios diaboli. Ecce illi sunt, digito eos ostendens), qui me praesente in Monte Pessulano) propter haereses damnati sunt et eiecti. Qui Episcopo durius responderunt, habentes in comitatu suo scholarem, qui more canino contra eum latrabat, iniuriis eum lascesciens). Egressi vero de ecclesia, multitudinem populi

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

tentibus. *) Homil. I. p. 138.
lia addit, sancti Stephani.

[ocr errors]

4) Metz.

[blocks in formation]

6) B demonstrans.

7)

Montpellier. 8) Placesciens, Clacessiens, B lacescens.

« PreviousContinue »