Page images
PDF
EPUB

CAPITULUM LXXXIX.

De Florino Praeposito, cui morsellus carnium
gutturi infixus est.

Magister Absalon vir honestus et literatus, in ecclesia sancti Victoris Parisiis canonicus, ante hos annos in Sprenkirsbach') Abbas est electus. Est enim idem monasterium in Episcopatu Treverensi. Antequam idem Absalon in locum electionis suae veniret, unus ex fratribus in visu noctis vidit, quod candela ardens praefatum monasterium intraret, quae suo lumine omnium fratrum candelas exstinctas 2), quas in manu tenebant, reaccenderet. Interpretatio visus talis 3) erat, quia is adveniret, qui disciplinam dissolutam repararet. Factus vero Abbas, honestas consuetudines, quas in suo monasterio didicerat, induxit, inter cetera praecipiens, ut tam suae congregationis fratres quam subiectae sorores, nec non et Praepositi earum, ab escis carnium omnes 4) abstinerent. Contigit post haec 3) quandam saecularem matronam religionis habitum in Insula sancti Nycholai) suscipere. Pertinet autem idem monasterium ad Sprenkirsbach. In die reclusionis supradictae feminae, amicis eius cum Praeposito sanctimonialium 7), nomine Florino, viro pinguissimo, et bene mihi noto, convivantibus), cum ipsi carnibus vescerentur, et ipse piscibus propter mandatum Abbatis sui Absalonis, videns in scutella clerici iuxta se) sedentis carnium assaturam, concupivit, immissaque manu morsellum rapuit, et cum quadam iocunditate in os suum misit. Mox iusto Dei iudicio idem morsellus in guttur inobedientis integer descendit, ita ut meatum eius obstruens, nullo conatu posset in os revocari vel deglutiri 10). Quem de mensa trahentes, cum iam eversis oculis putaretur esse suffocandus, Henricus monachus et camerarius noster, tunc Decanus Monasteriensis "), sicut ex eius ore audivi, 1) hodie Springirsbach, prope Wittlich. 2) exstinctas om AD. 3) D talis visionis. 4) BC omnes ab esu carnium. 5) P hoc. - 6) monasterium sanctimonialium, vulgo Stupa dictum. Vide infra V, 14. 7) D monialium. 8) Homil. IV. p. 157: „forte exemplo huius convivii (Matth. 9, 10) usque hodie mos inolevit in diversis ordinibus Ecclesiae tam feminarum quam virorum, ut hi qui habere possunt, in die conversionis, suis cognatis et amicis adductis, conventui copiose ministrent." se add BC. 10) vel deglutiri add BC. Monasterium Mayenfeldiae. Conf. etiam I, 23.

9)

11) intelligit

pugno tam valide collum illius') percussit, ut morsellus infixus exsiliret. Et cognoverunt omnes, quod dolor ille atque confusio, poena peccati foret inobedienti Praeposito. Et hoc pro certo scias, quod sicut diabolus plures, ut dictum est, tentat desiderio carnium, ita et vini.

CAPITULUM XC.

De cellerario, qui post completorium sitiens, inclinando liberatus est.

Monachus quidam ordinis nostri, officio cellerarius, die quadam post completorium, opere, ut post patuit 2), diaboli, intolerabiliter sitire coepit. Tentatus igitur tam valide, cum fluctuaret et cogitaret, utrum sibi contra regulam esset bibendum, vel cum periculo vitae abstinendum, tandem victus, proposuit cellarium intrare 3), et bibere. Interim intrans oratorium, cum ante altare quoddam transiret, et multum tepide, de potu cogitans, inclinaret, in se, cum paululum processisset, erubescens, ad idem altare rediit, stetit, et cum multa reverentia inclinavit. Levans autem caput, daemonem in specie monachi nigerrimi iuxta se stare conspicatur, huiusmodi verba proferentem: Pro certo tibi dico, si non fuisses reversus ad inclinationem, ego tibi talem potum in cellario propinassem, quem digerere vix") posses, quamdiu viveres. Hora eadem diabolus disparuit, et omnis tentatio immissae sitis cessavit. Haec mihi retulit dominus Eustachius Abbas de Hemmenrode, asserens ante annos septem contigisse. NOVICIUS: De cetero studiosior ero ad inclinandum profunde. MONACHUS: Diabolus omnem odit humiliationem, illam maxime, per quam homo Deum agnoscit 5) suum creatorem, se creaturam. Quando hoc videt hominem devote exhibere Deo, quod ipse facere contemsit, volens illi similis esse, sustinere non potest, fugitque confusus. Unde Abbas Philippus de Ottirburg, cuius supra memini, vir prudens et literatus, sorores de Insula sancti Nycholai, sicut mihi retulerunt, docuit dicens: Quando tentat vos) diabolus, profunde inclinate in locis debitis, et statim fugiet. a vobis. Loca inclinationi debita sunt altaria,

1) BC eius.

[ocr errors]

2) B ut postea patuit, P ut patuit postea. 3) ADP intrare cellarium. 4) BD vix digerere. 5) libri cognoscit. 6) BC vos tentat.

[ocr errors]

et ubicunque ex opposito 1) est imago crucifixi, et reliquiae sanctorum. Ad Gloria Patri etiam inclinamus, nec non et Abbati, aliisque in multis locis, in quibus ordo hoc praecipit2). Vis nunc audire de quodam, quem gula, et maxime appetitus vini3), de ordine traxit? NOVICIUS: Volo, quia multi vini desiderio afficiuntur. Vinum apostatare facit etiam sapientes*). MONACHUS: Dicam tibi visionem terribilem, quam ab eius ore audivi, cui datum est illam videre.

CAPITULUM XCI.

De Henrico cognomento Fikere").

Quidam ex senioribus nostris, Hermannus nomine, cantor officio, vir bonus et disciplinatus, ante paucos annos defunctus est. Iste 6) plures habuit visiones, ex quibus unam praesenti loco exempli causa inseram. Cum nuper monachus factus fuisset in Hemmenrode, alium quendam monachum, tam in choro quam in refectorio proximum habebat. Ante huius ora quandoque in choro infra psalmodiam amphoras cum vino vidit. Amphoras, ut dixi, oculis vigilantibus vidit, vini odorem sensit, sed manus tenentes videre non potuit. In quibus ille cogitando delectabatur, haec ante eius oculos opere diaboli formabantur. Vidit etiam et1) ursum cum dormitaret nocte quadam ante illum erectum stantem, brachia) super pectus eius ponentem, cuius os dormitantis auri coniungebatur. Non multo post, secundum quod ei suasum fuerat a diabolo, apostatavit. Neque sine causa diabolus illum per ursum 9) extraxit. Ursus dicitur quasi orsus, eo quod ore fetum suum formet 10). Et diabolus ita ") informavit illum scurrilitate verborum, ut ob loquacitatem oris sui tam Regibus quam Principibus multum sit acceptus. Vocatur enim Henricus cognomento Fig. Susceptus a domino Gisilberto Abbate in novicium, mox ut eum per confessionem cognoverat nigrum monachum fuisse 12), cappam illi mutavit in cucullam. Fertur etiam fuisse in ordine Praemonstratensi. Prius

1) ADP exposita.

2) B praecepit.

tus. 1

4) Eccli. 19, 2.

3) BC vini appeti5) CP Fig. 6) ADP ipse. 7) et om DR; conf. IV, 96. V, 1. Vit. S. Malach. 6. p. 516. 8) B et brachia. 9) C per ursum illum. 10) C format. 11) ita om BD. 12) B nigrum fuisse monachum, C fuisse nigrum monachum.

[ocr errors]

tamen, ut audivi, se feminam simulans '), pro femina in claustro quodam sanctimonialium susceptus, quasdam corrupit, et nonnullas impraegnavit. Nam usque hodie histrionis officio fungitur, et forte his peiora operatur. Haec de gula sufficiant, quia ad vitium luxuriae festino.

CAPITULUM CXII.

De luxuria et filiabus eius.

Luxuria est ex immundis descendens desideriis lubrica et effrenata mentis et carnis prostitutio. Huius filiae sunt, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror vel desperatio futuri, praecipitatio, inconstantia, inconsideratio, caecitas mentis. Gradus luxuriae sunt, fornicatio, stuprum, adulterium, incestus, vitium 2) contra naturam. Luxuria, sicut et gula, mala plurima operata est in mundo. Luxuria diluvii permaxima causa fuit3). Ipsa Pentapolim sulphure et igne consumsit"). Luxuria Joseph sanctum incarceravit 5). Ipsa multos filiorum) Israel in deserto prostravit. Hoc factum est, quando peccantes cum Madianitis initiati sunt Beelphegor '). Luxuria Sampsonem fortissimum ligavit, infirmavit, exoculavit). Ipsa et filios Hely gloria sacerdotii simulque vita privavit. Dormiebant enim cum mulieribus, quae cubabant ad ostium tabernaculi 9). Luxuria David Domini electum adulterum fecit et homicidam 10). Ipsa Salomonem sapientissimum infatuans perduxit ad idolatriam "). Luxuria Susannam condemnavit 12). Johannem Baptistam decollavit 13). De luxuria dicit Dominus per Ozee: Omnes nequitiae eorum in Galgal, id est, in voluptatibus; ibi exosos habui eos 14). Dicit et Johel de illa: Computruerunt iumenta in stercore suo 15), id est, in foetore luxuriae. Behemoth, secundum Job, dormit in locis humentibus 1), id est, in luxuriosis. In Evangelio duobus se excusantibus, is qui uxorem duxit, superbe respondit, dicens: Uxorem duxi, venire non possum "). NOVICIUS: Quid est quod Dominus in Evangelio aperte prohibet gulam, et figu

1) BP feminam se simulans, AC feminam simulans.

vitium add C.
6) ADP filios.
Reg. 1, 2, 22.
Dani. 13.

[blocks in formation]
[ocr errors]

3) Genes. 6.

[ocr errors]

- 4) Gen. 19.

[ocr errors]

7) Numer. 25.

10) Reg. II, 11.

13) Matth. 14.

16) Job 40, 16.

[ocr errors]

2)

5) Gen. 39. 9)

8) Judic. 16.

11) Reg. III, 11.

12)

14) Ose. 9, 15. 15) Joel 1, 17) Luc. 14, 20.

rative luxuriam?

De illa dicit: Videte ne corda vestra graventur in crapula et ebrietate 1). De ista vero: Sint lumbi vestri praecincti2). MONACHUS: Noverat Creator totius naturae, de gula luxuriam oriri, illiusque fomentis nutriri. Genitalia 3) ventri coniunguntur. Ac si diceret Dominus:

Ne fias luxuriosus, gulae indulge parcius). Sine Cerere et Bacho friget Venus 5). Tria sunt quae fomitem luxuriae inflammant, victus immoderatus, vestitus pretiosus, otiositas. Haec tria Propheta fuisse dicit iniquitatem Sodomae, videlicet saturitatem panis, id est, gulam; superbiam vitae, scilicet superfluitatem vestium: per quae ) libido provocatur; et otium ipsius et filiorum et filiarum eius 1). Multa mala, ut dicit Salomon, docuit otiositas. David propter otium peccavit cum Bersabee ). Unde quidam ait:

Otia si tollas, periere Cupidinis artes9).

Mala bestia est luxuria, castitatis impatiens, nulli sexui parcit, vix aliquem quiescere sinit. Excitat dormientes, concitat 10) vigilantes, nunc per motus naturales, nunc per cogitationes, nunc per formas oculis subiectas. Tentat incipientes, tentat proficientes, tentat perfectos. NOVICIUS: Satis audivi luxuriae pericula, audivi ") et contra illam medicamenta; nunc precor ut subiungas exempla. MONACHUS: Non de illis dicere volo, qui luxuriae consentientes ceciderunt, sed qui ab ea tentati et conquassati, Dei gratia conservati sunt.

CAPITULUM XCIII.

De milite converso, quem uxor tempore probationis 12) repetivit.

Miles quidam dives et honestus, more ecclesiastico ab uxore sua separatus, ad quandam domum ordinis nostri gratia conversionis venit. Cui omnia sua contulit, tali pacto, ut domus eadem uxori, quoad viveret, certam assignaret pensionem, quae in loco religioso vitam promiserat ducere ") reli1) Luc. 21, 34. —2) Luc. 12, 35. — 3) C genitalia enim. Isidor. Sentent. de Summo Bon. II, 42, 4: „in ordine namque membrorum genitalia ventri iunguntur." 4) Hieronym. in cap. I. ad

Titum. 5) Terent. Eunuch. IV, 5, 6. 6) P quam.

Ezech. 16, 49.

[ocr errors]

8) Reg. II, 11.

[ocr errors]

7)

9) CP arcus. Versus est

Ovidii Remed. Amor. 139. 10) B concitat et. 11) audi▼i om B. — 12) ADP tentationis.

[ocr errors]

13) BC ducere promi

serat.

« PreviousContinue »