Page images
PDF
EPUB

Confluentiam comparavit, quibus satis sufficienter usque ad') messem pauperes sustentavit.

CAPITULUM LXVII.

Item de claustro Westfaliae, cui Deus expensas pauperibus exhibitas duplo restituit.

Retulit mihi frater Godescalcus de Volmuntsteine2), monachus noster, post eadem cara tempora cellerarium quendam ordinis nostri de Westfalia occurrisse sibi. Quem cum interrogasset, quo festinaret, respondit ille: Ad concambium. Ante messem ob necessitatem pauperum pecora nostra occidimus, calices et libros nostros impignoravimus. Modo Dominus misit nobis hominem, qui tantum nobis auri dedit, ut eius quantitas in duplo erogatis respondeat. Unde vado illud cambire pro argento, ut ex eo possim pignora nostra3) redimere, et greges reparare. Tria haec exempla dicta sint contra illos, qui viros claustrales iudicant de avaritia. NOVICIUS: Nunc primum intelligo quid sit, Date, et dabitur vobis. MONACHUS: Non intelliges perfecte nisi in futura vita, quando pro terrena substantia, quam pro Christo dimisisti, sive pauperibus in illius nomine dedisti, recipies regnum, quod paratum est electis a constitutione*) mundi. In illa die filius hominis tibi cum ceteris electis tuum enumerabit datum, et tu eius recipies 5) promissum. Quid enim dicet? Esurivi, et dedistis mihi manducare, et cetera quae ibi sequuntur 6). Viri tamen perfecti cum Domino iudicabunt. NOVICIUS: Si tanta bona sequuntur eleemosynam, vae illis, qui in hoc brevi tempore sectantur avaritiam. MONACHUS: Duo illa verba Domini, scilicet Date, et dabitur vobis, revocant memoriae meae rem gestam, his qui hospitalitatem exercent pro exemplo satis necessariam.

1) ad om AD.
pignora nostra possim.

3) P

2) conf. Gelen. de Magn. Colon. p. 162.
4) ADP ante constitutio-

nem, iuxta Ephes. 1, 4. Sed vide etiam Matth. 25, 34. — 5) BC recipies eius. 6) Matth. 25, 35.

CAPITULUM LXVIII.*)

De claustro ob Abbatis avaritiam depauperato et ob
receptionem duorum fratrum, scilicet Date
et Dabitur, rursum ditato.

Abbas quidam, ut puto de ordine nigro, sicut ex relatione cuiusdam Abbatis ordinis nostri didici, hospitalis erat valde, et circa pauperes multum misericors. Et quia in operibus misericordiae fervens fuit, tales dispensatores domui suae ordinare studuit, qui non eius fervorem impedirent, sed magis incenderent). Quanto plures hospites suscepit, quanto plus caritatis pauperibus exhibuit, tanto illi et domui eius Dominus amplius benedixit. Post cuius mortem, successor eius stimulatus avaritia, pietatis officialibus amotis, et eis quos tenaciores noverat institutis, ait: Praedecessor meus nimis erat dapsilis et indiscretus, officiales eius) nimis prodigi. Sic ordinare debemus expensas monasterii atque temperare, ut si forte seges nostra grandinata fuerit, et tempora cara emerserint, habeamus unde pauperibus subveniamus. Huiusmodi verbis avaritiam suam pallians, hospitalitatem prorsus exclusit, et consueta beneficia pauperibus subtraxit. Caritate subtracta, proficere non potuit monasterii substantia, imo in brevi ad tantam devenit3) paupertatem, ut vix haberent fratres quod*) manducarent. Die quadam vir quidam venerandae canitiei venit ad portarium, quaesivit hospitium. Quem ille quidem clanculo et cum timore collegit, atque hospitalitatis officia pro posse et tempore illi exhibens, adiecit: Non te scandalizare debet, bone vir, quod tam negligenter te procuro, quia necessitas in causa est. Aliquando vidi talem 5) statum huius monasterii, ut si venisset Episcopus, cum magna caritate et abundantia fuisset susceptus. Respondit ille: Duo fratres, expulsi sunt de monasterio isto; nisi illi duo fuerint reversi, nunquam bonus erit status eius. Unus eorum vocatur Date, alter vero Dabitur 6). Sicque ab oculis eius recessit. Puto

Homil. III. p. 41. 1) AB intenderent.
ciales eius, P eius officiales.

2) B et offi3) B pervenit, ceteri

libri devenerunt. 4) P quod fratres.

5) BC talem

vidi. 6) B alter Dabitur, P et Dabitur vobis alter, A et Dabitur vobis vocatur alter, D et Dabitur vobis alter vocatur.

aliquam fuisse personam angelicam, per quam Dominus primam fratrum illorum revocare voluit caritatem'). Portarius, cum esset laicus, nomina eadem retinuit, Abbati et fratribus audita recitavit. Resumta est hospitalitas, et coepit eis mox Dominus benedicere ut prius. NOVICIUS: Quid sentiendum est de illis, qui hospites colligunt et eleemosynas tantum faciunt propter gloriam inanem? MONACHUS: Tales dando sua peccant, et nihil aliud recipiunt, nisi quod quaerunt, scilicet laudem humanam. Alii sua Christo dant tantum propter vitam aeternam, et hos Dominus non deserit in praesenti. Quidam vero propter utrumque, videlicet ut in praesenti ditiores fiant, et in futuro habeant vitam aeternam. Et istos Dominus saepe duplici mercede remunerat, hic per bona temporalia, in futuro per bona aeterna. Nonnulli vero sunt, qui etiam pauperes, sua Christo largiuntur, et dum coeperint ab ipso ditari, tunc ex diabolica tentatione amplius tentati, manum suam retrahunt, egestatem timentes. NOVICIUS: De hoc dicas exemplum.

CAPITULUM LXIX.

De femina, quae hospitalitatem Abbatibus Cisterciensis ordinis exhibuit, et ditata est, et eadem exclusa, pauperata.

MONACHUS: Non est diu, quod femina quaedam, adhuc forte vivens, et in quadam civitate manens, in qua Abbates nostri, euntes ad generale Capitulum, hospitari solent, plures ex eis lucri sui causa hospitio suscepit. Sentiens sibi illa 2) ad ingressum illorum benedici, fenum illis gratis dedit, deinde pabulum3). Quanto plus dabat, tanto plus habuit. Et cum hospitum suorum meritis et oratione iam dives facta esset, bonisque omnibus abundaret, coepit defectum timere, et dicere intra se: Non potes diu sustinere tantas expensas, modo contrahe*) manum, ne forte paupertatem incurras. Mira res. Mox ut hospitibus stipendia consueta negavit, et Dominus illi manum subtraxit. Non enim in domo illa frater Dabitur habitare poterat, de qua germanus eius Date expulsus erat. Tandem ad se reversa, cum se egere conspiceret, de omissione poenitentiam egit, et priora resumens opera, iterum ditari coepit. 1) verba Puto caritatem in libris editis NOVICIO assignata 3) id est, hospitium, convivium.

sunt. 2) CD illa sibi.
4) C retrahe.

[ocr errors]

CAPITULUM LXX.

Quomodo intelligendum sit: Omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo').

NOVICIUS: Nosse vellem, quomodo intelligendum sit quod Christus ait: Omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo 2). MONACHUS: Ei qui habet gratiam hospitalitatis, et caritative, bonoque animo, et hilari vultu, hospites 3) suscipit, atque libenter pauperes introducit, Domino procurante dabitur ei 4) in praesenti tantum, et nonnunquam, ut supra dictum est, centuplum, et abundabit, et in futuro vita aeterna. Qui autem gratiam hospitalitatis et eleemosynae non habet, ita ut invitus pauperes hospitesque) videat et recipiat, atque cum malo animo et murmure hoc ipsum quod negare non potest, impendat, huic iusto Dei iudicio hoc ipsum quod habet in substantia temporali, vel in se ipso deficit, vel ab aliis rapitur atque distrahitur, nec fidelium eleemosynis augetur. NOVICIUS: Satis placet expositio ista, et hoc propter exempla praecedentia. MONACHUS: Licet frequenter contingat, ut claustrales propter Christum largi locupletentur, et contra ipsius mandatum tenaces depauperentur, de utroque tamen subiungam exemplum.

CAPITULUM LXXI.

De hospitalitate monachorum de Lacu.

In Menevelt) provincia Dioecesis Treverensis situm est quoddam coenobium nigri ordinis, quod Lacus') dicitur, nomen habens a re, personis possessionibusque pollens, et in religione ceteris ) terrae nostrae coenobiis amplius florens. Ad hoc die quadam Saxo quidam hospitandi gratia divertit,

1) Quomodo intelligendum sit: Date, et dabitur vobis. Sic omnes habent libri, excepto C, in quo codice titulus omissus est, et verba Nosse vellem usque ad sequens capitulum, praecedenti continuata sunt. Sed vide infra V, 47. 49. VI, 5. IX, 7. X, 67: quibus ex locis patet, centum et tria capitula posuisse auctorem in hac quarta distinctione. 2) Matth. 13, 12. - 3) 4) ei om B. 5) ACD hospites pauperes que. 6) regio Eifliae, hodie Mayenfeld dicta. Conf. XII, 15. -7) vulgo Laach. 8) C prae ceteris, omisso amplius.

BC illos.

[ocr errors]

qui multum caritative illic susceptus, aedificatus recessit. Non multo post dives quidam in Saxonia amicus eius in extremis agens, cum testamentum suum illo praesente faceret, ait: Vellem aliquid') legare pro anima mea, si scirem in quo loco optime esset locatum. Cui ille respondit: Juxta Coloniam claustrum quoddam est valde religiosum, in quo veraciter sunt homines Dei, et in hospitalitate, me teste, praecipui. Nusquam poteritis eleemosynam vestram melius, et animae vestrae locare utilius, quam in eodem loco. Ad eius consilium Saxo, ut puto quadraginta marcas argenti legavit, et decessit. Missa est per servum pecunia Coloniam, et quia status Dioecesis Coloniensis propter schisma, quod erat inter Ottonem et Philippum Reges, malus fuit, pecuniam ibi reliquit, et ad Lacum pedes veniens, Abbati rem per ordinem retulit. Qui misso cellerario, pecuniam ibidem 2) recepit. Haec mihi relata sunt a quodam religioso converso ordinis nostri.

CAPITULUM LXXII.

De inhospitali Praeposito nigri ordinis.

Eiusdem ordinis cella) quaedam in Episcopatu Coloniensi sita est, quam nominare nolo propter tempus, quam Praepositus tam tenax regit, ut neminem sponte sua hospitio secundum regulam suscipiat, cum tamen satis abundet. Episcopus) vero, qui et advocatus eiusdem cellae est, sciens hominem pecuniosum esse et inhospitalem, semel vel bis in anno cum plurimis equitaturis et multitudine militum hospitatur apud ipsum. In quorum receptione tantum expendit Praepositus, quantum sufficere posset ad susceptionem hospitum totius anni. Aliis vero monasteriis multo ditioribus idem Episcopus parcit, et sua largitur, ut impleatur praedicta sententia Salvatoris: Omni habenti dabitur, et abundabit); ei autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. NOVICIUS: Satis mihi dictum fateor tam verbis quam exemplis contra avaritiam; nunc precor, ut idem facere non pigriteris contra

[ocr errors]

1) ADP aliqua. 2) BC ibi. 3) cellae vocabulum saepe pro ipso monasterio usurpatur. 4) Engelbertum intelligit Gelenius ad eius Vit. p. 118. 5) et abundabit om D.

« PreviousContinue »