Page images
PDF
EPUB

dum sistes, eo quod pelagus sit latum et spatiosum, gressus autem tuus strictus. Mane ergo in claustro tuo, frequenta oratorium tuum '), ut die noctuque possis peccata tua deplangere. Exspecta paulisper, et habebis satis terrae subtus te, et supra te, et intra te, quia pulvis es, et in pulverem reverteris 2). Haec audientes quidam ex fratribus senioribus, dixerunt: Domine, domine, si conversus iste fuerit amotus, domus nostra3) subsistere non poterit. Ad quod ille respondit: Melius est ut domus pereat, quam anima. Et non acquievit petitioni eorum. NOVICIUS: Iste fuit verus pastor, sciens oves sibi commissas, non corruptibilibus auri et argenti fuisse redemtas, sed pretioso sanguine agni immaculati *). MONACHUS: Hoc satis in eius verbis et actibus 5) claruit. Nam tempore illo, quo Reynaldus factus est Coloniae Archiepiscopus, et essent Episcopii redditus obligati, curtesque desolatae, suasum est ei ut ex diversis domibus ordinis Cisterciensis Dioecesis suae conversos fideles atque providos accommodaret, qui et curtibus praeessent, et annuos redditus sua industria reformarent. Qui cum consilio tali acquievisset, et tam ex Campo quam ex Monte, domibus religiosis, conversos aliquos collegisset ), suasum est ei, ut etiam praedictum conversum assumeret. Pro quo cum honestum misisset nuncium, et ille ex parte Episcopi salutasset Praepositum, adiecit: Dominus meus modicam petitionem petit a vobis, quam ei negare non debetis. Cui cum Praepositus respondisset: Non est domini mei rogare me, sed praecipere; subiunxit ille: Petit obnixe, ut talem conversum ad tales usus ei accommodetis. Ad quod verbum Praepositus satis humiliter, constanter ac mansuete respondit: Habeo ducentas oves in tali grangia, in aliis vero tot et tot, similiter boves et equos; dominus meus tollat ex illis 7) quantum voluerit; conversum vero animae meae commissum ad tales usus non habebit. Ego autem non de ovibus) et bobus, sed de commissis mihi animabus, summo pastori in die iudicii rationem redditurus sum. Et non concessit ei. Reliquit et aliud liberalitatis suae indicium, contra avaritiam religiosorum utile satis exemplum. Die quadam, antequam amotus esset

1) tuum om BC; conf. VII, 15. 2) Genes. 3, 19. 3) C ve4) Petr. I, 1, 18. 19. 5) B actis, C actionibus. - 8) D add meis.

stra.

6) D elegisset.

7) D eis.

[ocr errors]

eo

praefato modo supradictus conversus ab administratione sua, Praepositus ad unam grangiarum suarum venit, in qua pullum equinum pulchrum satis vidit. De quo iam dictum fratrem, cuius esset vel unde veniret, interrogavit. Cui cum conversus responderet: Talis homo bonus et fidelis amicus noster moriens eum nobis legavit; ait Praepositus: Utrum ex devotione, vel ex aliquo iure legavit eum? Respondit conversus: Ex decessu illius emersit. Nam uxor eius, quod esset de familia nostra, iure curmeidiae) illum obtulit. Tunc ille movens caput, respondit verbum pium 2): Quia bonus homo et amicus noster fidelis erat, idcirco uxorem eius spoliasti? Redde ergo feminae destitutae equum suum, quia rapina est, aliena vel3) rapere vel retinere. Tuus enim antea non fuit. Quia idem Praepositus vir prudens erat, pro negotiis monasterii egrediens, secum iuvenes minus libenter ducebat. Noverat enim hoc eis non expedire, propter tentationes diabolicas. Die quadam cum unum ex adolescentibus secum adduxisset *), et simul equitantes, nescio quid vel unde conferrent, obviam habuerunt iuvenculam formosam. Quam cum ex industria equum suum retrahendo Praepositus salutasset officiosissime, stetit illa, et inclinato capite resalutavit eum. Cum paululum processissent, volens Praepositus tentare iuvenem, ait: Puella ista videbatur mihi multum formosa fuisse. Cui cum ille diceret: Credite mihi, domine, et hoc ipsum visum est mihi; respondit Praepositus: Unum tantum 5) deformat eam, scilicet quod monocula est. Respondit iuvenis: Vere, domine, utrumque oculum habet; ego enim satis diligenter consideravi eam. Tunc motus Praepositus ait: Et ego considerabo dorsum tuum. Tantae debueras esse simplicitatis, ut utrum esset mas 6) vel femina, scire non posses. Reversus vero ad monasterium, dixit senioribus: Vos domini, quandoque arguitis me, quod mecum non educam iuniores. Et exponens eis causam '), praedictum iuvenem durius arguit, atque castigavit. Tantae enim erat literaturae, ut tempore quodam pro negotio ordinis sui Cistercium pergens, in Capitulo generali faceret sermonem. Haec mihi retulit quidam ex

[ocr errors]

1) C curmeidae, D curmediae. Curmedia est ius domini in bona vasalli defuncti. 2) BP pium verbum. 3) vel add

BC. 4) C eduxisset, D duxisset.
D masculus. 7) C casu m.

[ocr errors]

- 5) P tamen.

6)

senioribus domus illius. NOVICIUS: Contingit frequenter, ut potentes viri pecunias sive possessiones titulo minus iusto a suis subditis obtineant, et ex eis domos religiosas aedificent. Licetne religiosis huiusmodi recipere eleemosynas ') scienter? MONACHUS: Quicquid conscientiam remordet, conscientiam polluit. Scias tamen hoc quandoque fieri iusto Dei iudicio, sicut subiecto doceberis exemplo.

CAPITULUM LXIII.

De Abbate, qui audivit in oratione: Dedisti hereditatem timentibus te, dum timeret abbatiam a potente aedificatam suscipere.

Vir quidam potens et nobilis in terra sua domum ordinis nostri construere desiderans, cum locum religioni congruum invenisset, habitatores eius partim pretio, partim minis eiecit. Abbas vero qui ad eundem locum missurus erat conventum, timens Deo non placere, tali modo pauperes a suis possessionibus alienare, oravit Deum, ut sibi super hoc suam dignaretur voluntatem revelare. Et non est permissus vir ille iustus de hac re diu tribulari 2). Nam die quadam cum esset in oratione, huiusmodi vocem audivit: Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum, Domine 3). Qui surgens mox intellexit per vocem propheticam coelitus demissam 4), voluntatis esse divinae, ut homines indevoti de eisdem possessionibus eiicerentur, et viri timorati Deumque laudantes ibidem locarentur. Sic legitur Dominus terram Chananaeorum et reliquarum immundarum gentium dedisse filiis Israel"). Non tamen ista trahenda sunt in exemplum, quia omnis avaritia omnisque iniustitia a religiosis detestanda est. NOVICIUS: Tanto amplius in talibus scandalum vitandum est, quia) saeculares non libenter claustrales habent vicinos.

1) Precipere huiusmodi eleemosynas, B huiusmodi eleemosynas recipere, C has recipere. 3) Psal. 60, 6. 4) C dimissam. quanto.

[ocr errors]

2) P turbari. — 5) Josue 12. 6) C

CAPITULUM LXIV.

Quid Episcopus Philippus dixerit, cum domum nostram

construeret.

MONACHUS: Cum) conventus noster a domino Philippo Archiepiscopo super montem Stromberg vocaretur, quidam homines provinciales heredibus suis timentes 2), illum arguerunt. Quibus ipse respondit verbum bonum, verbum sanctum: Utinam, inquit, esset in qualibet villa Dioecesis meae conventus iustorum, qui et Deum iugiter laudarent, et tam pro me quam pro 3) mihi commissis orarent. Puto quia tunc melior multo *) esset status Ecclesiae meae, quam modo sit; nulli nocerent, cum multis prodessent 5). Aliena non rapiunt, cum sua omnibus impartiantur.

CAPITULUM LXV.

De largitate pauperibus famis tempore a domo
Vallis sancti Petri exhibita.

Eo tempore quo fames illa validissima, quae anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo nonagesimo septimo fuit, incubuit) et plurimos exstinxit, domus nostra, licet tunc temporis pauper fuerit ac novella, multis subvenit. Sicut dixerunt hi qui numerum inopum ante portam consideraverunt, aliquando una die mille quingentis eleemosynae datae sunt 7). Dominus Gevardus tunc Abbas singulis diebus ante messem, in quibus carnibus uti licebat3), bovem unum in tribus caldariis cum, oleribus circumquaque collectis coqui iussit, et cum pane per singulos pauperes divisit. Simile factum est de ovibus 1) ABD dum. 2) Homil. II. p. 15: „cum conventus noster vocatus a domino Philippo Coloniensi Archiepiscopo ascendisset in montem Stromberg, tantus motus excitatus est in provincia, non solum a militibus et rusticis, sed etiam ab ipso Comite, ut necessitate compulsi fratres eidem promitterent, quod nulla bona ipsius advocatiae attinentia contra eius voluntatem compararent." 3)

prosint.

pro om BC. 4) BC multo melior. 5) BC nocent 6) lacunam, quae hic in omnibus libris est, explevi addito verbo incubuit. 7) Homil. II. p. 68: „,quaedam sunt domus ordinis Cisterciensis adeo divites, ut una earum singulis diebus quinque millia hominum pascere sufficiat, ita tamen, si monachis et conversis coloni cum mercenariis, hospites cum pauperibus connumerentur." 8) BC licuit.

aliisque pulmentariis. Sicque per gratiam Dei') omnes pauperes supervenientes, usque ad messem sustentati sunt. Et sicut audivi ab ore iam dicti Gevardi 2) Abbatis, cum timeret ne forte annona pauperum ante tempus deficeret, et pistorem pro 3) eo quod panes nimis magnos faceret, argueret; respondit ille: Credite mihi, domine, in pasta valde parvi sunt, et in fornace crescunt. Parvi immittuntur, et magni extrahuntur. Retulit mihi idem pistor, frater scilicet Conradus rufus, qui adhuc vivit, quia non solum panes in fornace, imo etiam farina creverit in saccis et in vasis, ita ut pistores omnes mirarentur, nec non et pauperes, qui inde nutriebantur. Dicebant enim: Domine Deus, unde venit omnis annona ista 4)? Eodem anno dives Dominus caritatem servorum suorum etiam in hac vita per centuplum remuneravit. Nam magister Andreas Spirensis per pecunias, quas in curia Frederici Imperatoris, nec non et in Graecia congregaverat, magnum` allodium in Blitirsdorp ") emit, nobisque in eleemosynam dedit. Unde talis voluntas, nisi a Deo?

CAPITULUM LXVI.

Item de humanitate, quam domus in Hemmenrode eodem tempore in pauperes fecit, et quod multo plus a Deo recepit.

Eodem tempore domus in Hemmenrode, mater nostra, non minorem caritatem, imo tanto maiorem, quanto ditior fuit, pauperibus exhibuit. Tanta enim fames pauperes premebat, ut mulieres praegnantes ante portam in nemore pariendi tempora implerent. Christus vero non immemor illius 6) promissi : Date, et dabitur vobis'), quia largi erant in dando, largam illis misit eleemosynam. Gerardus enim Praepositus sancti Simeonis in Treveri moriens circa sexcentas) libras argenti illis legavit, ex quibus centum ad portam in usus pauperum sequestravit. Portarius vero centum libras suas recipiens, non ex eis vineas vel agros, sed totidem maldra siliginis apud

[ocr errors]

1) BC Dei gratiam. 2) Gevardi om BC. 3) pro om B.4) B ista omnis annona, C omnis ista annona. 5) Plittersdorf villa prope Bonnam ad Rhenum sita. 6) illius ad BC. 7) Luc. 6, 38.8) P ducentas. At literae dc significant sexcentas.

« PreviousContinue »