Page images
PDF
EPUB

sanctus Bernardus praedicaret crucem in Dioecesi1) Constantiensi, contigit eundem Henricum interesse sermoni. Qui cum esset homo dives et potens, multa habens castra, et cum divitiis infinita crimina, sermone viri Dei compunctus, ait ad ipsum 2): Domine, si non terreret me illa consuetudo, quam intellexi esse in ordine vestro 3), scilicet quod venientes ad vos indifferenter ad diversas emittitis regiones, ego me vobis redderem in continenti. Cui vir sanctus respondit: Ego sub conditione te non recipiam; sed hoc tibi promitto, quia si in Claravalle monachus fueris, ibi morieris. Audito hoc verbo, mox se reddidit, factusque est interpres Abbatis, eo quod in utraque lingua, Gallica videlicet et Teutonica, multum foret expeditus. Videns hoc quidam ballistarius servus eius, homo crudelis et pronus ad fundendum sanguinem, nimis de conversione domini) turbatus, telum ballistae imposuit, ut sanctum Abbatem feriret. Statimque ab angelo Domini percussus, retrorsum cecidit, et exspiravit. De cuius tam repentina morte Henricus territus, et maxime de perditione animae contristatus, sciens Abbatis sanctitatem et in signis potentiam, cecidit ad pedes eius, humiliter et cum multa instantia supplicans, quatenus miserum de faucibus inferni suscitando liberaret. Compassus vir beatus tam unius dolori quam alterius perditioni, flexis genibus Deum cum lacrimis exoravit, et mortuum celerius suscitavit. Qui suscitatus, ad suscitantis pedes corruit 5), et ut se in conversum susciperet, cum multis suspiriis petivit. Cui vir sanctus respondit: Scio quod naturaliter protervus sis ac distortus, nec expedit ut sis inter religiosos; sed volo ut crucem suscipias, mare transeas, et 6) cum Sarracenis confligendo citius finiaris. Et fecit sic, crucem accepit, mare transivit, cum inimicis crucis dimicavit, et in conflictu necatus ad, Deum ") migravit. Eodem tempore mulier quaedam paralytica clamavit post hominem Dei, sanitatem ab eo ) postulans; et cum sequi non valeret, iam enim praecesserat, misertus illius Henricus levavit eam

[ocr errors]

1) C Episcopatu. 2) B ad eum, C ei; mox DP si me non terreret. 3) C quam in ordine vestro intellexi. 4) CP domini conversione; mox C dolens pro turbatus. 5) Bad suscitantis corruit pedes, C ad pedes suscitantis corruit. — 6) DP ut. 7) BC Dominum.

- 8) ab

eo om C.

in equum suum, quam sancto praesentans ') benedictione percepta deposuit 2). Quae sana facta stetit, et propriis pedibus gaudens ad propria remeavit. Hoc ab ore domini Gevardi Abbatis ) audivi. Iste est Henricus, qui tempore quodam ab 3) eodem sancto patre in partes remotiores missus, glacie sub pedibus eius fracta, longius sub unda tractus, mirabiliter est illius benedictione reductus 4). Ecce iste sermone conversus est.

Sed quid quaero exempla de remoto, cum hoc quod de aliis recito, impletum gaudeam in me ipso?

CAPITULUM XVII.

De conversione auctoris huius opusculi.

Eo tempore quo Rex Philippus primo vastavit Dioecesim Coloniensem, contigit me cum domino Gevardo Abbate de Monte sanctae Walburgis ire Coloniam. Et cum me in via

cum multa instantia hortaretur ad conversionem, nec proficeret, retulit mihi visionem illam gloriosam Claraevallis, in qua legitur, quod quodam tempore messis, cum conventus in valle meteret, beata Dei genitrix virgo Maria et sancta Anna mater eius ac sancta Maria Magdalena de monte venientes, quodam viro 5) sancto, qui stabat ex adverso, aspiciente, in vallem eandem in magna claritate descenderunt, monachorum sudores terserunt, flabello 6) manicarum suarum ventum admoverunt, et reliqua quae ibidem posita sunt. Sermone huius visionis in tantum motus fui, ut Abbati promitterem, me non venturum nisi ad eius domum gratia conversionis, si tamen Deus mihi inspiraret voluntatem. Astrictus tunc fueram voto peregrinationis ad sanctam Mariam Rupis Amatoris ), quae maxime me retinuit. Qua post menses tres expleta, nullo amicorum meorum sciente, sola Dei misericordia me praeveniente et promovente, ad Vallem sancti Petri

1) BC et praesentans eam sancto.

-

-

2) C percepta benedictione deposuit, B deposuit percepta benedictione. 3) Abbatis om DP. — 4) de hoc Henrico vide etiam Vit. S. Bernard. VII, 19. V, 1.5) viro om BC. 6) DP flabellis. 7) CP Salvatoris, B ant odoris. Rupes Amatoris, Rocamadour in regione Cadurcorum, fuit ordinis S. Benedicti coenobium, Nostrae Dominae dedicatum. Conf. infra VII, 24. Vit. S. Engelb. I, 9. p. 304.

[ocr errors]

veni, et quod sermone concepi '), novicius factus opere ostendi. Simile pene contigit fratri Gerlaco de Dinge, monacho nostro 2). NOVICIUS: Non erit inutile his qui adhuc in saeculo sunt, exempli gratia talia audire.

[ocr errors]

CAPITULUM XVIII.

De Gerlaco de Dinge, occasione cuiusdam sermonis converso.

MONACHUS: Ante hos tres annos 3) dominus Henricus, qui nunc est Abbas noster, dum 4) vice Abbatis de Claravalle visitaret in Frisia, contigit eum hospitari in castro cuiusdam militis nomine Suederi. A quo cum multum devote susceptus esset, ut ei consuetudinis est, recitavit ibi3) quaedam mirifica, quae in ordine) contigerunt; et cum adesset praedictus Gerlacus, filius fratris eiusdem) militis, canonicus maioris ecclesiae in Traiecto, sicut terra bona, semen verbi in agro cordis sui suscepit, et non multo post fructum ex eo centuplum fecit. Qui, sicut mihi postea in probatione retulit, ex illa hora propter conversionem coepit fluctuare, et qualiter conceptum ardorem exstingueret, diligentius cogitare. Nacta igitur occasione, ne notaretur, quasi ad studium Parisios perrexit; ubi cum modicum fecisset tempus 8), ad nos divertit, factusque novicius ad spirituale studium se convertit. Ex his duobus exemplis patet quosdam sermone converti, ut impleatur illud Apocalypsis: Qui audit, dicat: Veni). Qui audit vocem Domini se vocantis per internam aspirationem 1o), iustum est, ut et alios vocare studeat per sermonis exhortationem. NOVICIUS: Fateor mihi ista sufficere de sermone; nunc procedas obsecro de oratione. MONACHUS: Sicut multos convertit exhortatio sermonis, ita plurimos ad ordinem trahit '') virtus orationis. Unde Apostolus Jacobus dicit: Orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet oratio iusti assidua 12). Cuius efficaciam per exempla subiecta 13) plenius

agnosces.

1) DP conceperam; mox C effectus.

nostro om C. 3) BC add cum. —

2) verba Simile 4) dum om BC; conf.

V, 29. 5) ibi om C. 6) DP ordine nostro.
eius, B praedicti.

9) Apoc. 22, 17. hit ad ordinem.

[ocr errors][merged small]

8) D modicum tempus stetisset. 10) CP inspirationem. 11) C tra12) Jac. 5, 16. 13) subiecta om C.

[blocks in formation]
[ocr errors]

De conversione Henrici germani Regis Franciae.

Accidit tempore quodam, ut Henricus germanus Regis Franciae veniret in Claramvallem, locuturus beato Bernardo super quodam saeculari negotio; totum etiam conventum visitans, illius se orationibus commendavit. Cui venerabilis Abbas inter cetera vitae salutaris monita respondit: Confido in Domino, te non moriturum in eo in quo nunc es statu, sed velociter experimento probabis, quantum tibi istorum prosit oratio, quos expetisti. Quod eodem die probatum est, non sine multorum admiratione, de tanti iuvenis exsultantes conversione. Sui eum lugebant, et tanquam mortuum cernerent, ita inconsolabiliter ') eiulabant. NOVICIUS: Non miror, si cito potuit converti, qui se habilem exhibuerat conversioni. MONACHUS: Quod si illius conversionem magis ascribis eius meritis, quam orationibus iustorum, audi quid post haec actum sit. Cum socii ac tota familia Henricum, ut iam dixi, deplangerent, Andreas quidam Parisiensis, ex nimia impatientia doloris 2) quasi in furorem versus, dominum suum ebrium, insanum mentisque impotem vociferabatur 3), nec conviciis neque blasphemiis parcens. Et cum Henricus virum sanctum deprecaretur, ut pro illius conversione operam daret, respondit: Ne sis pro illo sollicitus, anima eius modo in amaritudine est 4), tuus est ille. Et cum repeteret audiente Andrea hoc verbum, ille sanctam religionem plurimum abhorrens, talia in corde suo tacitus volvebat 5), sicut postea confessus est: In hoc te nuncio falsum esse) prophetam; de hoc enim certus sum, quod locutus es verbum, et') non fiet. Hoc tibi coram Rege et Principibus in celebri conventu improperabo, ut falcitas tua omnibus innotescat. Et cum altera die recederet, mala omnia monasterio imprecans, et vallem funditus subrui desiderans, in ipsa nocte victus et quasi vinctus, trahente se gratia et vim faciente spiritu Dei, vix diem exspectare potuit, et ad monasterium revertens, cunctis mirantibus, alterum se Saulum exhibendo, beato viro se reddidit. Ubi quaeso in

*) Homil. II. p. 8.

1) C intolerabiliter.

2) doloris om C. 3) BDP vociferabat; conf. VI, 24. 4) Reg. IV, 4, 27. 5) C volvebat in corde suo tacitus; conf. Gen. 24, 45. 6) Cesse falsum; paulo post BC om de. 7) C quod.

[ocr errors]

isto fuit convertendi voluntas, sive conversionis habilitas? Ecce Andreas iste, quantum in ipso fuit, a gratia se avertit; sed virtus orationis sanctorum aversum potenter convertit. NOVICIUS: Mira sunt haec et stupenda, et ut considero, iustorum oratio praecipue peccatoribus est') appetenda.

CAPITULUM XX.

De conversione cuiusdam, qui alteri ante ostium portae nocte apparuit in specie infantis.

MONACHUS: In domo nostra quidam monachus est, qui ad ordinem veniens, germanum suum quem unicum habuit, adhuc conversioni propter aetatem minus habilem, in saeculo reliquit. Timens eum saeculi impedimentis irretiri, eiusque per hoc conversionem impediri, quotidie Dominum oravit 2), maxime tamen beatam eius genitricem, ut illius suis precibus accelerare dignaretur conversionem, cuius in saeculo periculosam esse3) consideravit habitationem: noverat pueros a suo proposito facile posse averti. Attendens pius Dominus pium monachi circa germanum studium, cordi Abbatis immisit, ut puerum susciperet, quem infra annos sine officii sui periculo suscipere non potuit. Ea nocte qua habitum induit, quidam ex sacerdotibus huiusmodi visionem de illo") vidit. Videbatur ei quod matrona pulcherrima ante ostium monasterii staret, et puerum pulchrum in brachiis teneret. A quo interrogata, cuius esset 5) puer ille, respondit: Filius illius monachi est, fratrem eius nomine designans, simul et 6) nomen novicii intrantis exprimens. Et sicut ipse intellexit, qui hanc visionem vidit, ipsa matrona pulcherrima beata Dei genitrix fuit. Secundum Apostolum: Qui alium verbo vel exemplo ad bene vivendum informat, hunc profecto tanquam proprium filium Christo generat). Quod autem eundem novicium venerabilis virgo Maria ad ostium monasterii, quasi mater filium, dignata est3) praesentare, dedit patenter intelligere, eius conversionem praedictum monachum suis orationibus per eius magna merita obtinuisse. NOVICIUS: Satis ex his cognosco virtutem

1) C est peccatoribus.

2) C Dominum nostrum rogavit. - 3) esse om C.. 4) de illo om C. — 5) C add filius. 6) DP simulque. 7) Cor. I, 4, 15. Philem. 10. — 8) C dignata est quasi mater filium.

« PreviousContinue »