Page images
PDF
EPUB

quia pecuniam sibi commodatam reddere recusavit, imo, quod deterius erat, omnino negavit, quia illum testibus convincere non potuerunt, iurare compulerunt. Miles vero, stimulatus avaritia, iuravit et periuravit, equum ascendit et abiit, sed manum Domini effugere non potuit. Cum autem complesset medium viae, ire volens ad domum suam, procedere non potuit. Nam propter avaritiam, quae radix est omnium malorum '), Dominus gressum illius in terra fixit, et quia mentitus fuerat, linguae eum officio privavit. Sentiens se ille iusto Dei iudicio non posse loqui, neque procedere, vel saltem Bonnam redire, sanctum Abraham Patriarcham, qui tunc ei in mentem venit, satis devote invocavit dicens: Sancte Abraham, si tuis meritis cum officio linguae gressum recepero, mox Bonnam revertar, et fratribus suam pecuniam restituam. Statim ut haec 2) vovit, loqui coepit, gressumque recepit; pecuniam reddidit, et de periurio poenitentiam egit. Haec idem Caesarius retulit Abbati nostro, vir quidem simplex et satis bene morigeratus, obiitque novicius in domo nostra. NOVICIUS: Si Deus sic dure punit avaritiam in personis saecularibus, puto quod multo acrius illam puniat in claustralibus. MONACHUS: Verum est, maxime ubi filiae assunt, fallacia scilicet et fraus, violentia, et contra misericordiam induratio3) cordis.

CAPITULUM LIX.

De monasterio, quod Dominus ob fraudem
cellerarii plagavit.

Cellerarius quidam ordinis nostri tentatus avaritia, viduam quandam defraudavit, immemor parabolae illius *) Salomonis: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam 5). Dominus vero non immemor vindictae, anno eodem totum pene vinum, quod monasterio creverat, ita deterioravit, ut nullius esset saporis vel coloris. Sentiens Abbas tantam plagam non esse sine causa, virginem Christi Aczelinam, quae temporibus meis Coloniae fuit, ut sibi a Domino causam illius flagelli peteret revelari, humiliter exoravit. Quod cum fecisset, responsum est ei, quia propter fraudem esset cellerarii sui, quam in talem

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

3) Bobduratio.

[ocr errors][merged small]

viduam exercuerat. Et adiecit Dominus: Adhuc eum tangam una plaga maiore. Quod factum est ita'). Eodem enim anno miles quidam omnem pene annonam monasterii in horreis incendit; sicque plaga cessavit. NOVICIUS: Cum Deus valde sit misericors, quid est quod propter unius hominis fraudem omnem punivit congregationem? MONACHUS: Sicut legitur in Josue'), propter avaritiam Achor, qui de anathemate Jericho tulit, in omnem populum ira Dei desaevit. Nam sicut Deus misericors est, ita et iustus est. Si propter unius meritum saepe multitudini parcit, quid miraris, si dictante cius aequitate, aliquando propter unius delictum multos punit? NOVICIUS: Si haec ita se habent, videtur mihi utile subiectis, et necessarium praelatis, ut frequenter officiales suos moneant, ne alicui fraudem inferant, ne forte per hoc flagellum contra se iudici porrigant. MONACHUS: Verum dicis, quia modicum fermentum totam massam corrumpit3). Non solum Deus punit, si instinctu avaritiae damna aliis inferamus, imo etiam si nostra avare retinendo, egentibus non impartiamur, vel exhibita immisericorditer ante tempus subtrahamus.

CAPITULUM LX.

De plaga domus Vilariensis.

Hoc anno cum fratres eiusdem et, sicut mos

In Brabantia domus est ordinis nostri, quae Vilarium dicitur, in qua hospitibus et egenis multa bona saepe exhibita sunt, et adhuc quotidie exhibentur. essent in eadem provincia tempora cara, coenobii summam annonae suae taxantes, est humanae infirmitati, defectum timentes, ex diabolica, ut patuit, tentatione, subsidium quod pauperibus satis large) impendere consueverant, usque ad messem subtrahere consiliati sunt. Eadem nocte, sicut retulit nobis quidam monachus, de eadem domo veniens, piscina, quae erat ultra claustrum, erupit, et per diversas se diffundens officinas 3), 1) BC quod et factum est. 2) Jos. 7. Paulo post R Achan. Homil. IV. p. 168: sicut unum membrum putridum aliquando totum corpus corrumpit, ita saepe Deus propter unum fratrem vitiosum, sicut exemplum habemus de Achor, multitudinem punit." Isidor. Hispal. Episc. Opp. p. 188: „Achor, qui de Hiericho anathemate concupivit, significat nequam Christianum." 3) Cor. I, 5, 6. 4) ADP largiter. 5), officinae sunt domus diversae intra claustri terminos sitae.

graviter illos damnificavit. Quod fratres, utpote viri iusti et timorati, peccatis suis, et maxime conceptae in pauperes avaritiae deputantes, mutato consilio, sicut ante beneficia illis solita impenderunt. NOVICIUS: Vellem nunc aliqua audire exempla de poena avaritiae in vita futura. MONACHUS: Hoc differendum est usque ad distinctionem duodecimam, in qua tractandum est de poena et gloria mortuorum. Interim tibi dicam quaedam exempla contra avaritiam, ut cognoscas quantum boni, quantumve gloriae consequantur hi, qui ab avaritia tentati, superati non fuerint.

CAPITULUM LXI.

De Abbate, qui, cellerario suo ob dolum deposito, adversariis bona, pro quibus contendebant, ultro dimisit, et eadem ab eis coactus recepit.

Abbas quidam nigri ordinis, sicut mihi retulit quidam Abbas de ordine nostro, venit ad Abbatem quendam Claraevallis, dicens illi: Domine Abbas, date mihi falcem '), et ego dabo vobis curvum baculum. Ille quid facere vellet statim intelligens, virum suscepit, habitum mutavit, et quia hominem prudentem eundem esse consideravit, non multo post domui cuidam ordinis nostri Abbatem eum praefecit. Eodem tempore domus illius fratres pro quibusdam possessionibus cum personis quibusdam saecularibus contenderunt. Ventilata est causa coram iudicibus, et data est sententia pro Abbate et fratribus. Postea cellerarius Abbati secrete dicebat: Domine, bene hodie placitavimus 2). Sciatis tamen causam nostram non ex omni parte fuisse iustam. Audito hoc verbo, Abbas satis turbatus est, tacuit tamen. Sequenti die Capitulum intravit, cellerarium proclamavit, et deposuit, eo quod avaritiae suae consulens suppressisset veritatem. Et misso pro ad1) Quid hic falx significet, intelligitur ex Homil. IV. p. 179, ubi de praedicatoribus loquens Caesarius, sic ait: qualis esse debeat operarius, ex ipsa falce figurative demonstratur. Habet enim sinum recurvatum et dentatum. Curva est, ut segetem ad manum metentis colligat; dentibus armata est, ut collectam facilius praecidat. Sic omnis praedicator incurvare se debet per humilem habitum atque conversationem, ut per exemplum humiliationis auditores verbi sibi attrahat, ut ita per aciem mordentem, id est, verba correptionis, quod in eis vitiosum fuerit, efficacius abscidat." 2) B placidavimus.

versariis nuncio, ait illis: Boni homines, bona vestra vestra sint, ego a die hodierna non repetam illa. Qui cum gaudio recedentes, ita in Abbatis simplicitate et iustitia aedificati sunt, ut compuncti ocius redirent, et bona pro quibus diu contenderant, grato animo monasterio libere conferrent. Quae cum non consentiret Abbas recipere, responderunt: Domine, quicquid nostri') iuris fuit in his bonis, remittimus; quod ad nos pertinebat, Deo in eleemosynam offerimus. Tunc primum Abbas acquievit sua recipere, magis claustrum suum aedificans sua simplici iustitia, quam cellerarius sua astuta avaritia. Simile pene audies de domino Petro Abbate Claraevallis in distinctione sexta capitulo undecimo. Viri iusti multum detestantur avaritiam, sicut audies in sequenti capitulo.

CAPITULUM LXII. *)

De Ulrico Praeposito Steinveldensi, et converso avaro, quem amovit.

Apud monasterium sancti Crisantii 2) Scholasticus quidam demoratus fuit3), vir magnae prudentiae atque scientiae, natione Gallicus, nomine Ulricus. Cui cum redditus scholastriae non sufficerent, necesse erat ut debitis obligaretur. Quidam ex fratribus Steinveldensis monasterii ordinis Praemonstratensis, eo quod virum magnae literaturae illum 4) conspiceret, frequentius monuit, ut ad domum suam gratia conversionis 5) se transferret. Tandem ille divinitus inspiratus, in haec verba respondit: Pecuniam aliquantulam debeo, solvite illam, et ego veniam ad vos. Quod cum intellexisset Praepositus praedicti monasterii, pecuniam libentissime solvit, et Scholasticus statim habitum suscepit. Qui non multo post eiusdem coenobii factus est Praepositus. Nondum enim in ordine Praemonstratensi erant Abbates. Sciens ille cum officio animas se regendas suscepisse, non pecora, vel possessiones, operam dabat exstirpandis vitiis, non pecuniis congregandis,

[ocr errors]

1) ADP vestri. *) Homil. III. p. 34. 2) Sancti Chrysanthi coenobium fuit Monasterii in Eiflia. 3) R quidam fuit, ut infra VII, 31: „,apud monasterium sancti Crisantii Scholasticus quidam fuit, nomine Daniel." Ceteri libri omnes ferunt quidam vocatus fuit. 4) BC eum; paulo post ADP frequenter. 5) BC conversionis gratia.

[ocr errors]

sciens avaritiam radicem esse omnium vitiorum '). Habebat autem unum conversum, in administratione exteriorum ita sciolum et circumspectum, ita sollicitum et perfectum, ut omnia per manus eius transirent, et curtibus ecclesiae, quae necessaria erant, tam in aratris quam in pecoribus sive expensis, ipse quasi solus universa provideret. Omnia ipse erat, omnia 2) disponens, nihil negligens, agrum agro copulans, et vineam vineae coniungens. Praepositus ista considerans, et in scripturis legens, nihil avaro esse scelestius 3), die quadam conversum eundem ad se vocans ait: Nosti, barbate *), quare venerim ad ordinem? Quia non bene exprimere potuit Teutonicum idioma, habere non potuit verba ornata, et ideo quicquid loquebatur, conversis videbatur esse 5) perversum atque distortum. Respondit conversus: Non novi, domine. Tunc ille: Ego dicam tibi. Ad hoc enim veni, ut peccata mea in hoc loco defleam. Quare ergo tu venisti? Respondente eo: Domine, simili de causa; ait Praepositus: Si venisti peccata tua deflere, formam debueras poenitentis tenere, hoc est, ut frequenter sis in oratorio, ut vigiles, ut") ieiunes, Deumque pro peccatis tuis iugiter exores. Non enim poenitentis est, ut tu facis, vicinos suos exheredare '), et densum lutum contra se congregare 3). Ad haec conversus respondit: Domine, bona illa quae comparo, agris vel vineis ecclesiae nostrae ) continuantur. Et Praepositus: Bene. Cum illa fuerint emta, necesse est, ut emas etiam illa, quae emtis coniunguntur. Nosti quid dicat Isaias? Vae, inquit, qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Numquid habitabitis vos soli in medio terrae 1o)? Tu veroavaritiae tuae nullum terminum ponis. Cum omnia, quae in hac provincia sunt, a te fuerint comparata, flumen Rheni pertransibis pede; deinde procedes usque ad montana; nec sic quiesces, donec pervenias ad mare. Puto quia ibi gra

[ocr errors]

3)

1) B esse radicem omnium malorum, P radicem esse omnium malorum et vitiorum. 2) omnia om C. Eccli. 10, 9. Paulo post BC eundem conversum. 4) Miraeus Chronic. Cisterciens. p. 26: tuncque definierunt se conversos laicos barbatos, licentia Episcopi sui suscepturos, eosque in vita et morte, excepto monachatu, ut semetipsos sus5) D conversis videbatur, C videbatur 6) BC et. 7) ACDP exhereditare. — 8) 9) C vestrae.

[ocr errors]

cepturos."
conversis.
Habac. 2, 6.

[ocr errors]

[ocr errors]

10) Isai. 5, 8.

« PreviousContinue »