Page images
PDF
EPUB

casta, devota, rigida, religiosa '), et, sicut mihi retulit vicini monasterii magistra, omnes puellae ab ea educatae ceteris virginibus magis sunt disciplinatae, magis devotae. Spero tamen quod Deus, qui multum est misericors, qui multis modis electos suos tentat, qui tam misericorditer de flumine illam liberavit, pristinos eius labores attendens, finaliter perire non sinet. Multa tibi possem huiusmodi tristitiae exempla recenter gesta referre, sed timeo quod infirmis non expediat talia legere vel audire. NOVICIUS: Ego iam satis didici nihil fieri sine ratione; forte ideo Deus talia permittit, ne aliquis, quantumlibet sit perfectus, de suis virtutibus vel virtutum operibus praesumat, sed Deo totum, a quo est bonum velle, posse, facere et perficere, attribuat. MONACHUS: Verum dicis. Idcirco uxor Loth inobediens versa est in statuam salis 2), ut sit malis exemplum, bonis condimentum.

CAPITULUM XLI.

De converso, qui ex desperatione in piscina se suffocavit.

Vix sunt tres anni elapsi, quod conversus quidam ex nimia tristitia finalem incurrit desperationem miserabiliter 3). Loquendo vel scribendo de huiusmodi tragoediis nefandis, invitus exprimo nomina locorum vel personarum, sive ordinis qualitatem, ne per hoc aliquam religiosis inferre videar*) verecundiam. Idem frater bene mihi 5) fuit notus, vir a iuventute usque ad senectutem laudabiliter et sine querela inter fratres conversatus, ita ut nullus illo videretur in ordinis observatione districtior, et in virtutibus superior. Raro loquebatur, raro indultis consolationibus utebatur. Nescio quo Dei iudicio ita tristis et pusillanimis effectus est, ut tantum de peccatis suis timeret, et) omnino de vita aeterna desperaret. Non quidem dubitavit in fide), sed tantum desperavit de salute. Nullis scripturarum auctoritatibus poterat erigi, nullis exemplis ) ad spem veniae reduci. Modicum tamen creditur peccasse 9). Cui cum fratres dicerent, quid habetis unde

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

videar inferre.

5) BC mihi bene.

3) D fina

[ocr errors]

4) BR 6) But,

quod. 7) C de fide. 8) C exemplis poterat. 9) D peccavit, ut creditur.

с

timetis, quare- desperatis? respondit: Non possum dicere, sicut

consuevi, orationes meas, et ideo timeo gehennam. Quia

tristitiae vitio laborabat, idcirco accidiosus erat, et ex utroque nata est in corde eius desperatio. Positus in infirmitorio '), quodam mane ad mortem praeparatus ad magistrum suum venit, dicens: Non possum diutius contra Deum pugnare. Illo verba eius minus considerante, ad piscinam monasterio proximam abiit, et in eam se praecipitans suffocatus est.

CAPITULUM XLII.

De sanctimoniali, quae a quodam maligno converso dementata, in puteum se praecipitavit.

In alio quodam monasterio sanctimonialium 2) anno praeterito similis pene casus contigit, licet causa impellens dissimilis fuerit. Puella quaedam, sicut mihi retulit quaedam sanctimonialis eiusdem ordinis, a quodam homine misero, habitu quidem religioso, non animo, ita magicis artibus est dementata, ut tentationes ab illo conceptas sustinere non posset. Nemini tamen suam passionem aperire voluit, sed solummodo dixit: Exire volo, quia poenitet me huc venisse. Quae dum3) exire non permitteretur, tristitia urgente, in puteum*) se nullo vidente praecipitans exstincta est. Quam dum") ubique quaererent, nec invenirent, recordatae sunt quaedam sorores eam dixisse: Ego suffocabo me in puteo. Quaesita est ibi et inventa, sed mortua. Eodem tempore quidam ) homo miserabilis, alterius cuiusdam monasterii sanctimonialem simili extraxit malitia), et impraegnavit, quae in saeculo mortua est.

CAPITULUM XLIII.

De iuvencula, quae ex tristitia se suspendit, ab amasio

suo contemta.

Ante hos annos tredecim, conventus noster veniens de messione, cum navigio Rhenum ascenderet, et in villam Coloniae vicinam, quae Rodinkirge dicitur, veniret, iuvencula quaedam in ipsa hora vitam finierat, adhuc iacens in terra.

1) BP infirmatorio. 2) C monialium.

[blocks in formation]

6) BC idem.

[blocks in formation]

De qua dicebatur, quod a quodam viro genuisset prolem, et quia ab eo fuerat repudiata, ex tristitiae vehementia talem sibi inflixerat mortem.

CAPITULUM XLIV.

De adolescente, qui vestibus suis delusis, ex tristitia se suspendit.

Ante illud tempus adolescens quidam Coloniae vestes suas deluserat. Pro quo infortunio ita tristis effectus est, ut solarium domus suae') ascenderet, et laqueo vitam finiret. Vides nunc, quam periculosa sit tristitia, quae non est secundum Deum? NOVICIUS: Quid sentiendum est de animabus istorum? MONACHUS: Si sola tristitia et 2) desperatio, non phrenesis, aut mentis alienatio, in causa fuit3), haud dubium quin damnati sint. De furiosis et fatuis, in quibus ratio non vivit, quaestio non est quin salventur, quocunque modo moriantur, si tamen prius habuerunt*) caritatem. De supradicto converso quidam vir sapiens, qui illum bene novit, me audiente sic ait: Non credo quod unquam perfecte fecerit confessionem suam. Deus enim iustos et timentes se, licet ex eis aliquando quosdam, iusto suo iudicio, permittat in sensu periclitari, non tamen illos sinit tam miserabili morte finiri. Ecce exemplum.

CAPITULUM XLV.

De Baldewino monacho quandoque in Brunswich advocato.

In Saxonia civitate Brunswich miles quidam nobilis fuit, nomine Baldewinus, eiusdem civitatis advocatus. Iste inspirante Deo saeculum deserens, in domo quadam ordinis nostri, quae Relaxhusen ) dicitur, habitum suscepit. Qui toto anno probationis ita sibi rigidus exstitit, ut tam ab Abbate quam a magistro suo saepe argueretur. Factus vero monachus, tanti fuit fervoris, ut non sufficerent ei communia, imo etiam communibus superadderet multa specialia, et praeponeret privata. Ceteris quiescentibus, ipse laboravit;

rint.

3) P fuerit.

1) suae om BC. 2) B vel. 4) C habue5) intelligit Riddagshausen, Rittershausen iuxta urbem Braunschweig. Eiusdem abbatiae mentionem facit infra XI, 36.

-

aliis dormientibus, ipse vigilavit. Tandem ex nimiis vigiliis et labore, exsiccato iam cerebro, tantam capitis incurrit debilitatem, ut nocte quadam, antequam conventus ad matutinas surgeret, oratorium intraret, formam noviciorum ascenderet, et fune campanae collo suo circumligata '), desiliret, ipsamque campanam mole corporis trahendo crebris ictibus pulsaret. Territus custos, festinavit in oratorium; sed multo amplius territus est, dum sic pendere 2) videret monachum. Accurrens tamen funem incidit, et adhuc palpitantem, et pene strangulatum deposuit atque refocillavit. Ab illo tempore nunquam sensum pristinum recuperare potuit. Adhuc dicitur vivere, nec est ei curae quando vel quid comedat, sive quamdiu dormiat. Sic quandoque de indiscreto fervore nascitur vitium accidiae. NOVICIUS: Dictum est superius, de accidia sive tristitia etiam nasci pusillanimitatem. Haec non videtur mihi esse vitium. MONACHUS: Arbor mala non potest 'facere fructum bonum3). Licet pusillanimitas ceteris filiabus accidiae sive tristitiae minor videatur esse malitia, satis tamen tentatio illius est periculosa. Ipsa converti volentes ad bonam vitam, saepe avertit; conversos ne proficiant impedit. NOVICIUS: Da exemplum 4).

CAPITULUM XLVI.

De Scholastico, qui annum probationis complevit in nigro ordine timore silentii.

MONACHUS: Abbas quidam nigri ordinis, modo monachus in ordine nostro, narravit mihi, quod magister quidam Parisiensis ad ordinem nostrum venire desiderans, silentium primi anni ex quadam pusillanimitate mentis ita timuit, ut ordinem Nigrorum intraret, ibique probationis annum compleret. Qui mox ut factus est monachus, dixit ad conventum: Gratias vobis ago), domini mei, de beneficiis mihi a vobis exhibitis, quia ad quod veni, hoc apud vos explevi. Modo cum licentia vestra migro ad ordinem Cisterciensem. Non enim veni ut vobiscum manerem, sed ut inter vos tentationes quas timui mihi temperarem. Veniensque ad quandam domum ordinis nostri, non ut novicius probationem intravit, sed habitum tantum mutavit.

1) CR circumligato; conf. VII, 38.
3) Matth. 7, 18. 4) AD exempla.

2) D pendentem.
5) CP ago vobis.

CAPITULUM XLVII.

De praelato, qui ordinem vocavit tentationem.

Recordor nunc cuiusdam viri valde literati et cuiusdam nobilis ecclesiae praelati. Huic cum nuper dicerem, quare non venitis, ut quid tamdiu exspectatis? respondit mihi: Non audeo intrare in tentationem; districtionem ordinis tentationem appellans. Ex multo enim tempore voluntatem habuit veniendi ad ordinem, sed quadam pusillanimitate impeditus est usque adhuc. Huic congruit illud Salomonis: Qui observat ventum, nunquam seminat'). Ventus est tentatio, seminatio conversio. Qui nimis timet in ordine tentari, vix poterit ad ordinem converti. Novi plures in saeculo, tam clericorum quam laicorum, qui a multo tempore votum fecerunt, nec tamen audent converti timore tentationum. Semper ante oculos habent tentationes, sed non considerant multimodas quae in ordine sunt consolationes. Ecce exemplum.

CAPITULUM XLVIII.

De milite, qui ordinem vitavit timore pediculorum.

Retulit mihi) Daniel Abbas Sconaviae, militem quendam honestum et in militia nominatum, in Campo factum fuisse monachum. Hic cum alium quendam militem, aeque in armis strenuum, in saeculo amicum habuisset, et die quadam ad conversionem eum hortatus fuisset; respondit ille magnae pusillanimitatis verbum: Vere, amice, ego forte venirem ad ordinem, si non esset una res quam timeo. Interrogante monacho, quaenam esset res illa; respondit miles: Vermiculi vestimentorum. Pannus enim laneus multos vermiculos nutrit. Tunc ille subridens ait: Och fortem militem! Qui in bello diaboli non timuit gladios 3), in militia Christi timere debet pediculos? Auferent tibi nunc pediculi regnum Dei 4)? Ille licet ad haec verba tunc tacuerit, tempore tamen modico emenso), effectu respondit. Nam et ordinem tam verbis quam exemplo illius provocatus intravit. Contigit ut postea hi duo

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »