Page images
PDF
EPUB

CAPITULUM XIV.

Item de Abbate, qui sedens in equo superbo, Frederico
Regi Romanorum propinquare non potuit.

MONACHUS: Anno praeterito Abbas quidam de ordine nostro, bene notus mihi, cum occurreret Frederico Regi Romanorum, qui avunculo suo Philippo successit in Imperio, habens cum illo loqui aliquid, ita coepit equus eius hinnire, lascivire et in saltus se dare, ut Regi in equo satis mansueto sedenti, nullo nisu posset propinquare. NOVICIUS: Quid posset tunc tantus Princeps cogitasse')? MONACHUS: Puto illum non modice fuisse scandalizatum. Nam simile ei in equo eodem contigit mecum, et ego scandalizatus fui in eo propter equum. Recedens vero a Rege cum multa erubescentia, equo illo effreni uti noluit de cetero2). Abbas iste homo erat senex, simplex satisque humilis ac disciplinatus, licet in hac equitatura minus fuisset circumspectus. NOVICIUS: Quod iuste in religiosis saecularibus displicet, Deo placere non potest. MONACHUS: Verum dicis, quia Deo debemus conscientiam, famam hominibus. Omnibus Christianis dicitur a Christo: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde3). Ut enim taceam de scandalo saecularium in superbia religiosorum, cum Judaei et pagani superbiam vel signa superbiae vident in Christianis, religionem Christianam horrent, et blasphematur nomen Christi per eos. De hoc tibi referam verba cuiusdam Sarraceni, memoria valde dignissima.

CAPITULUM XV.

De pagano, qui apud Achonem dicebat Christianos propter superbiam et gulam de terra sancta eiectos.

Frater Wilhelmus aliquando camerarius noster, ante conversionem canonicus fuerat apud Traiectum inferius 4). Hic tempore adolescentiae suae cruce signatus, gratia Dominici sepulchri transfretavit. Antequam navis, in qua erat, portum Achonis") attigisset, ignem facularum ante ortum aurorae 1) BC quid poterat (C poterit) tunc tantus Princeps cogitare, R quid putas tantum Principem tunc cogitasse. 2) BC de cetero uti noluit. - 3) Matth. 11, 29. - 4) Ultraiectum, Utrecht. 5) Saint Jean d'Acre.

circa civitatem in diversis locis tam ipse quam ceteri viderunt. Qui cum interrogassent nautas causam ignis, responderunt: Tempus est aestivum, et cives propter calorem tentoria sua ob refrigerium circa civitatem metati sunt. Нос ita esse putantes, in portum Achonis devenerunt, et tunc primum quia Sarraceni obtinuissent civitatem cognoverunt. Eodem tempore, peccatis nostris exigentibus, data fuerat terra sancta in manus Salatini ') Regis Syriae, regnante Frederico Romanorum Imperatore. Noradinus autem filius Salatini, vir naturaliter pius et beneficus, tunc erat in civitate. Hic cum navim2) Christianam in portu vidisset, et eum causa adventus eius, eo quod esset sola 3), non lateret, misertus Christianorum, quendam nobilem paganum, in lingua Gallica satis expeditum, ad navem) cum galea misit, per quem ne timerent mandavit. Usque ad illam horam fuerant in suspenso positi, ignorantes utrum essent occidendi vel capiendi. Interim nobilis quidam Christianus de Alemannia oriundus, in extremis laborans, omnia sua arma valde decentia, cum tribus dextrariis per eundem paganum Noradino misit, pro vita fratrum illi supplicans. Ego, inquit, tribus annis voveram Christo in his armis servire, sed ut video, non est eius voluntas. Destinati sunt et nuncii Christiani, ex quibus unus erat frater Wilhelmus propter scientiam linguae Gallicae, qui munera Principi praesentarent. Noradinus vero, ut vidit xenia3) transmissa, cum multa devotione suscepit, et singula, id est, loricam, clipeum, galeam, gladium, nec non et dextrarios deosculans, quia per semetipsum visitare vellet infirmum, remandavit. Interim milite mortuo, et caute lapide appenso), eiecto ac demerso, alioque milite aegroto, aeque nobili viro, in loco") infirmitatis eius reposito, Rex mane cum multis diversi coloris galeis egressus advenit, navem3) intravit, et de transmissis gratias referens, ante infirmum sedit, atque cum medico, quem secum adduxerat 9), de convalescentia illius disputavit. Obtulit ei et quaedam nobilissimi generis poma, quae crevisse dicebat in horto patris sui apud Damascum. Deinde ait infirmo: Propter te omnibus Christianis

-

1) CR Saladini. 2) CD navem. B navim. 5) Bencaenia.

[ocr errors][merged small][merged small]

3) BC sola esset. 6) ACP appenso lapide.

-7) forte lecto, ut X, 12: „rediit ad lectum infirmitatis suae." Paulo post B posito. -8) B navim. - 9) BC duxerat.

[ocr errors]
[ocr errors]

benefaciam. A quo cum peterent conductum ad civitatem sanctam Jerusalem, quam adhuc tenebant Christiani, respondit: Non esset vobis tutum, neque mihi honestum, si latrunculi, qui modo per omnes vias illius vagantur, vos laederent, et conductum meum violarent. Egressus vero de navi, tam aegroto quam ceteris valedixit, dans eis licentiam repatriandi, contra impetus Sarracenorum signo teli regalis illos muniens. Tunc supradictus nobilis paganus reducens secum in civitatem fratrem Wilhelmum, interrogavit eum dicens: Dic mihi, o iuvenis, quomodo servant Christiani legem Christianam in terra tua? Ille dicere nolens quod verum fuit, respondit. Satis bene. Ad quod Admiraldus '): Ego dicam legem Christianorum 2) terrae huius. Pater meus erat vir nobilis et magnus, et misit me ad Regem Jerosolymitanorum, ut Gallicum discerem apud illum, ipse vero versa vice misit patri meo filium suum 3) ad discendum idioma Sarracenicum *). Unde omnis vita Christianorum bene et optime mihi nota est. Non fuit aliquis civis adeo dives in Jerosolyma, quin pro pecunia sororem, filiam, vel, quod exsecrabilius erat, luxuriae peregrinorum uxorem propriam exponeret 3), sicque illos mercedibus laborum suorum evacuaret 6). Ita omnes gulae et carnis illecebris dediti erant, ut nihil omnino a pecoribus differrent. Superbia vero sic in eis regnavit, ut excogitare) non sufficerent, quali modo vestimenta sua inciderent, stringerent 8) atque cultellarent. Idem dico de calciamentis. Et adiecit: Considera vestimenta mea, calciamenta mea, quam sint rotunda, quam ampla, quam simpliciter et humiliter formata. Sicut nobis retulit idem Wilhelmus, manicas habebat laxas et amplas, sicut monachus. Nulla erat in vestibus plicarum multiplicitas, curiositas nulla, licet ipsa vestium materia foret satis pretiosa. Ecce, inquit, ista sunt vitia propter quae eiecit Deus Christianos superbos et luxuriosos de terra ista; non enim diutius potuit tantas illorum iniquitates sustinere. Putas quia nostris viribus obtinuerimus illam? Nequaquam.

Novissime etiam hoc adiecit: Neminem

ex Regibus vestris timemus, neque ipsum Imperatorem ve

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

8) stringe

6) Homil. I. p. 4: „ut labor meus 7) ADP cogitare.

rent om B; mox BC et corr D cutellarent; conf. V, 45. X, 11.

strum Fredericum; sed, sicut legimus in libris nostris, Christianus') Imperator quidam cito 2) surget, Otto nomine, qui terram hanc cum civitate Jerusalem cultui Christiano resti

Nos ista 3) audientes, sperabamus quia prophetia illa implenda esset in Ottone Imperatore Saxone, qui ante hos duos annos) defunctus est. Eodem tempore Salatinus humanitatem exhibuit Christianis satis magnam. Cum esset exercitus Christianorum partim ab eius exercitu occisus, partim captus atque dissipatus, reliquias civitatum, quae se ultro reddiderunt, in civitatibus eisdem 5) esse permisit, sub bona tamen custodia. Diebus aliquot elapsis, cum requisisset a suis, quomodo se haberent Christiani, responderunt illi: Domine, non aliter vivunt quam pecora, ludis tantum, gulae et) illecebris servientes. Tunc iratus iussit eos de civitatibus expelli. NOVICIUS: Proch dolor. Quod abhorret Judaeus et quod exsecratur paganus, hoc quasi pro lege habet Christianus. MONACHUS: Haec de tentatione superbiae dicta sint; nunc ad iram accedamus.

CAPITULUM XVI.

De ira.

Ira est irrationabilis perturbatio mentis; vel, ira est, secundum aliam descriptionem, strictus concitati furor animi, ulciscendi libidine fervens. De ira nascuntur rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae. Ira in corde latet, in verba prorumpit, iniurias exercet. Unde Salomon in Proverbiis: Vir iracundus provocat rixas; et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior"). Item Ecclesiasticus: Ira et furor, utrumque exsecrabile est3). Et in Epistola sua Jacobus Apostolus: Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum 9).

1) Christianus om BC. 2) cito add B.

4) C ante hos annos
5) BR eiusdem.

[ocr errors]

8) Eccli. 27, 33.

-

duos, ADP ante
6) BC et gulae.
9) Jac. 3, 16.

[blocks in formation]

CAPITULUM XVII.

De eo, qui conservum propter verbum contentiosum occidit.

Duo servi ex familia nostra verbis inter se contenderunt. Ex quibus unus ita est ira inflammatus, ut quasi in furorem versus, alterum, minus talia suspicantem, extra monasterium ei occurrens occideret. Valida erat huius tentatio. Ecce quam modica scintilla in magnum ignem profecit. Scintilla ira, ignis sequens homicidium. Novi aliquos ita propter verbulum unum tentatos, ut apostasiam incurrerent. Hos revera tetigerat sexta plaga Aegypti, scilicet vesicae bullientes '), id est, ira cum insania. Apostatare, insanire est. Naturale est irasci, sed cum motus idem immoderatus est, pro vitio reputatur. NOVICIUS: Vellem aliqua nunc audire exempla de viris religiosis, quae nobis iram temperarent, et ad patientiae virtutem amplius accenderent. Nam apud saeculares irasci

et indignari quasi pro nihilo habetur, et nisi provocati se ulciscantur, a ceteris despiciuntur. MONACHUS: Vis audire exempla, per quae cognosces, quam sit periculosum, Deoque contrarium, subiectis irasci, et indignari suis praelatis, etiam ab illis provocatis 2)? NOVICIUS: Volo. MONACHUS: Dicam tibi sicut ab eius ore audivi, cui contigit.

CAPITULUM XVIII.

De Priore, cui Christus in cruce nocte per visum
apparuit spinis ligatus.

Prior quidam ordinis nostri, vir bonus et disciplinatus, ab Abbate suo plus quam necesse esset et quam meruisset, exacerbatus est, et hoc saepius. De qua re satis tentatus, non tam aequanimiter illius verbum 3), sicut debuit, tolerare potuit. Volens illi Dominus exemplo suae passionis temperare fervorem tentationis, ostendere etiam, quod praelati inaequales aequaliter propter ipsum forent supportandi, tali exemplo eum*) informavit. Visum est ei nocte quadam levi 5) somno presso, quod ipse simul cum Abbate suo crucifixum portaret, ille in brachio dextro, ipse vero in sinistro. Dum sic illum inter

[blocks in formation]
« PreviousContinue »