Page images
PDF
EPUB

CAPITULUM LIII.*)

De monacho Claraevallis, qui fratrum adiutus orationibus Priori conscientiam suam revelavit.

Ante hoc biennium, cun dominus Wilhelmus Abbas Claraevallis cum ceteris Abbatibus contra Galonem Cardinalem profectus fuisset Romam, quidam ex monachis eius cuidam ex confessoribus peccatum quoddam criminale confessus est. Cui ille') dixit: Bene te audio, bene consilium do, sed absolvere te non potero, quia confessio haec debita non est; consulo et rogo, ut confitearis Priori, qui potestatem habet. Illo respondente: Hoc nunquam faciam; confessor dolens ac fluctuans corde, tacita persona atque peccato, periculum confitentis domino Sigero Priori revelavit. Qui multum dolens, et de salute periclitantis cogitans, magni consilii angelum cum lacrimis invocavit. Eodem tempore, cum conversus quidam ex eis perversus multa furaretur, Prior Dei nutu, nacta occasione, in Capitulo monachorum vitio 2) furti exprobrans, hoc adiecit: Si forte aliquis est inter vos 3), cauteriatam habens conscientiam "), ita ut non possit eam suo praelato aperire, pro tali tribus diebus tales vobis iniungo orationes. Omnibus orantibus, cuidam iuveni sacerdoti, nomine Wilhelmo, in vigilia Omnium Sanctorum cum lacrimis oranti, vox divina respondit: Monacho pro quo oras, confessio sua, quia debita non fuit, nihil profuit; sed dic Priori, ut cras, dicta prima, post missam ante Capitulum stet; ipse enim ad eum veniet. Sicque factum est. Exhibente se Priore coram Capitulo, ecce monachus venit, signumque confessionis Priori faciens, cum eo intravit, et facta confessione cum multo gemitu ac lacrimis poenitentiam condignam suscepit 5).

1) ille om ADP. 2) R vitium. I, 6 p. 14: ut ex ipso facto illius negligentiae exprobraret."

*) Homil. III. p. 92.

ABD nos. 4) Tim. I, 4, 2.

- 5) AD recepit.

3)

DISTINCTIO QUARTA

DE TENTATIONE.

CAPITULUM I.

De eo quod vita religiosorum sit tentatio; et exemplum de Rege Karlomanno '), et de fure a sancto Bernardo a suspendio liberato.

ASCENDENTES filii Israel de Aegypto, mox tentati sunt in deserto. Aegyptus designat mundum sive peccatum, desertum monasterium. Respectu enim multitudinis a multis deseritur, et a paucis incolitur. Aegyptus interpretatur tenebrae, vel tribulatio, vel angustia, vel persequens. Et ubi maiores tenebrae, tribulationes, angustiae et persecutio, quam in mundo et in peccato? Nusquam. Filii Israel sunt electi quique, qui statim ut 2) egressi fuerint de saeculo per conversionem, et de peccato per contritionem atque confessionem, vix esse potest, quin in monasterio quasi in deserto, circa principium maxime, multimodam incurrent 3) tentationem. Et congrue videtur in quarta distinctione tractandum esse de tentatione, quia quaternarius stabilitatis numerus est; corpus enim quadratum in quamcunque partem vergat, stationem naturalem servat. Cum peccator ad Dominum corpore, deserendo saeculum *), fuerit conversus, corde pro peccatis suis contritus, et oris confessione iustificatus atque confirmatus, tunc ad pugnam tentationis procedet securius, et cum hoste dimicabit efficacius. Unde Salvator post baptismum, non ante, permisit se tentari a diabolo. Confessio oris cum contritione cordis, secundus baptismus est. Hinc est quod Apostoli post adventum Spiritus sancti persecutionibus exponuntur, in cuius

1) ACP Karlomannorum, B Karolo Romanorum, D Karolo Francorum. 2) C statim cum, B mox ut; paulo post C fuerint de Aegypto, id est, de saeculo. 3) D incurrunt, CR incurrant. Hroswitha Opp. p. 9: nec dubito, quin divinae inspiratione gratiae ad credendum estis perventurae. 4) BC saeculum deserendo.

figuram mox post Pentecosten libri Regum leguntur, in quibus bella fidelis populi cum gentibus, id est, virtutum cum vitiis, commemorantur. NOVICIUS: Videtur is rectus esse ordo iustificationis, ut sicut contritionem confessio, ita confessionem sequi debeat satisfactio. MONACHUS: Juste quidem moveris, sed tentationis vim non intelligis. Quod apud religiosos et maxime in ordine monastico, satisfactio pro peccatis sive poenitentia sit tentatio, facile tibi ex verbis bene experti, id est, sancti Job probabo. Ait enim: Militia est vita hominis super terram). Alia translatio habet: Tentatio est vita hominis. Et militia est et tentatio; militia propter exercitium, tentatio propter laborem et periculum. Et nota, quod non dicit, tentatio est vita animalis, sed hominis, id est, humane et rationabiliter viventis, qualis est vita religiosorum, qui secundum spiritum vivunt, et carnis desideria non perficiunt 2). Saeculares vero atque carnales, qui secundum carnem ambulant, improprie tentari dicuntur, quia mox ut tentamenta sentiunt, vel consentiunt, vel tepide resistunt, similes equo et mulo, quibus non est intellectus 3). Si ergo tentatio est religiosorum vita, qui vigilando, ieiunando, orando, in prosperis et adversis obediendo, et propter Christum nihil in hoc mundo terreni possidendo, semper vitiis et concupiscentiis contradicunt, necesse est, ut ipsam tentationem concedas pro peccatis illorum satisfactionem. Venientibus ad ordinem nostrum, etiamsi innumera et gravissima commiserunt peccata, nihil eis aliud *) iniungitur pro satisfactione, nisi ut ordinem servent. Hinc est quod sanctus Bernardus, cum tempore quodam quendam Regem Francorum in ordinem recepisset 5), illi solummodo post factam confessionem, Dominicam orationem iniunxit. Quo turbato, putans sibi a sancto illudi, respondit Abbas beatus: Tu tantum hanc orationem dicito, et ordinem custodi, et ego pro peccatis tuis rationem reddam in die iudicii 6). Item: Cum alio tempore idem sanctus transiret casu, ubi homo reus erat suspendendus, et peteret eum sibi dari, iudexque diceret: Domine, fur est, et suspendio dignus; respondit Abbas: Da mihi eum, et ego illum suspendam; ordinis districtionem suspendium appellans 7). Hoc indultum est ordini a Sede Apostolica, ut 1) Job 7, 1. 3) Psal. 31, 9.aliud eis. 5) B in ordine suscepisset. Arnulphi cuiusdam conversione vide in Vita S. Bernard. VII, 22. - 7) Vit. S. Bern. VII, 15.

[ocr errors]

2) Galat. 5, 16.

[ocr errors]

4) AD nihil

6) de simili

eius observatio pro qualibet satisfactione peccatoribus sufficiat. NOVICIUS: Si religio nostra pro peccatis nostris est satisfactio, et eadem satisfactio exterior est tentatio, nosse vellem, in quibus et a quibus tentemur. MONACHUS: In quibus tentamur, innumerabilia sunt; a quibus vero tentamur, quatuor sunt, Deus scilicet, caro, mundus et ') diabolus. Quod a Deo tentamur, testis est Moyses, qui dicit: Tentavit Deus Abraham 2). Item Judaeis: Tentat vos Dominus Deus vester, et cetera3). Deus vero, secundum quod Apostolus Jacobus dicit, intentator est malorum 4). Tres residui tentatores, sunt hostes, et ideo ut hostes cavendi. Cedendo eis confundimur; resistendo meremur; vincendo coronamur. Quantus sit in tentatione labor, quantus timor, quantum dispendium, quantumve meritum, sequentia declarabunt exempla.

CAPITULUM II.

De septem vitüs principalibus.

Septem sunt vitia principalia de una virulenta radice, superbia scilicet, pullulantia, ex quibus pene universa procedunt tentamenta. Primum vitium superbiae succedens est inanis gloria, secundum ira, tertium invidia, quartum accidia 5) vel tristitia, quintum avaritia, sextum gula vel castrimargia), septimum luxuria. Ex his quaedam spiritualia sunt, ut inanis gloria, ira, invidia; quaedam corporalia, ut gula, luxuria; quaedam mixta, ut accidia, avaritia. Accidia, in quantum pertinet ad dolorem cordis, vitium spirituale est; in quantum ad torporem corporis, corporale est. Septem istae pestes, septem sunt rivuli, quibus irrigatur terra Aegypti, id est, tenebrosum cor peccatoris. Et sicut Nilus, ex cuius dividuntur abundantia 7) septem rivuli, fluit ex paradiso, et derivatur per Aegyptum, ita Lucifer propter superbiam eiectus de coelo, per haec septem vitia se diffundit per cor humanum peccatis mortalibus tenebrosum. Septem haec vitia designant septem illae gentes immundae ), quas Dominus a facie Israel de terra promissionis delevit9). Designantur et per septem daemonia, quae Salvator de corde

1) et om ADP. 2) Genes. 22, 1. 1, 13. 5) R acedia.

[ocr errors]
[ocr errors]

7) CDP om ABC.

3) Deut. 13, 3. 4) Jac. 6) R gastrimargia. abundantia dividuntur; mox septem rivuli - 8) CR illas gentes immundas. - 9) Deut. 7.

Mariae Magdalenae eiecit '). Ex quatuor rotis huius septenarii Johel Propheta quadrigam construit Pharaoni 2), dicens: Residuum erucae comedit locusta, residuum locustae comedit bruchus, residuum bruchi comedit rubigo 3). Per erucam beatus Gregorius notat libidinem, per locustam inanem gloriam, per bruchum ingluviem ventris, per rubiginem iram *). Multi domant libidinem, sed inde eriguntur in superbiam; de superbia ruunt in ingluviem; de nimia comestione et ebrietate in iram vertuntur. Tres equi currum hunc trahentes, tria vitia sunt residua, invidia scilicet, tristitia, avaritia. Ecce tria et quatuor scelera, quibus diabolus vehitur, secundum Amos Prophetam, in Damascum, in Gazam, in Tyrum, in Edom, in Amon, in Moab, etiam in Judam, et in Israel 5). NOVICIUS: Cum vitiis istis tentamur, sunt in nobis, vel extra nos? MONACHUS: Post ingressum virtutum non sunt in nobis per habitum et usum, sed secundum fomitem. Sicut in ingressu filiorum Israel septem illae gentes non sunt omnino deletae, sed tributis subactae, sic ingressis virtutibus in terram cordis nostri, vitia non prorsus exstinguuntur, sed restringuntur. Et sicut postea filii Israel saepius a reliquiis earundem gentium impugnabantur, ita per fomitem vitiorum frequenter virtutes nostrae tentantur et exercitantur. NOVICIUS: Rogo, ut de viribus horum septem vitiorum me expedias, et quam acriter nos tentent, subiunctis exemplis ostendas.

[ocr errors]

CAPITULUM III.

De superbia et filiabus eius.

MONACHUS: Superbia, quae primum locum tenet inter vitia, est singularis excellentiae super alios quidam appetitus. Unde dicta est superbia, quasi supra 6) briam, id est, mensuram, se extollens. Sub hoc vitio in praedicto septenario a quibusdam inanis gloria comprehenditur. Duo enim genera sunt superbiae, unum intus est in cordis elatione, alterum foris in operis ') ostensione. Primum proprie dicitur superbia, alterum iactantia vel inanis gloria. Superbiae propagines et vires sunt inobe

1) Marc. 16, 9. 2) id est, diabolo. Conf. S. Bernard. in Cant. Serm. 39. p. 276. 3) Joel 1, 4. 4) Gregor. Moral. XXXIII,

39.

[ocr errors]

5) Amos 1 et 2.

6) BC super.

2) B operum.

« PreviousContinue »