Page images
PDF
EPUB

1

Particulas sensim aspicias coalescere, et ingens
Formari glebæ pondus, quam nulla facultas
Intus agit vitæ, nec sese attollere terra
Pigra valet; tantum immissis alimenta ministrat
Seminibus, Cereri unde venit vigor, arvaque rident
Frugibus, et lætas diffundit copia messes.
Quinetiam arboreos fætus quoscunque Dianæ
Custodi pemorum, quoscunque aut roscida flores
Terra tulit fundens lætum tibi, Chloris, odorem,
Insita vis illis quanquam et subtilior omnes
Pervadat fibras virtus, animetque virentes,
Nec înutare locum, aut possunt discedere ab umbra
Materna ; duris arcte radicibus arbor
Capta manet, ramosque leves extendit in auras.
At quæ silvestres saltus ac lustra peragrant
Şæcula, quæ liquido sublimes aere cursus
Festinant, et quæ volvuntur monstra per undas;
Illis larga dedit passim Natura vagari,
Ut sua quemque trahunt studia, et sentire dolores
Corporis, et blandæ vitai exquirere sensim
Gaudia. Nonne vides? pullis implumibus ales
Semper ut assideat tristique ciconia cura
Nutriat; ut pulli, vires cum firmior ætas
Suppeditat, senioque parens languescit inerti,
(Dulce ministeriun !) inventas per rura lacertas
Sponte sua prædas ad limina nota reportent;
Scilicet ut matri memores pia munera reddant.
Ætheream interea proprio sub pectore flammam
Sentit homo, et rectam format, ratione magistra,
Ad normam mores: hinc justa lege coercet
Affectus animi nimios, hinc læta virorum
Progenies sociæ exercet commercia linguæ.

Nec tamen, hæc cum sit tanto discrimine nota
Gens hominuni, nullis pariles animalibus adsunt
Ingenii dotes. Rerum namque alma creatrix
Effundit tenuem mortali in pectore lucem
Interdum, et brutis mentem silvestribus addit
Indole silvestri majorem; ita compede nectit
Diversas gentes, justoque ita vita tenore
Omnigenam induitur formam, qua prima latescit
In lapide, et qua per varios inventa meatus
Tandem hominum in membris summo splendescit honore.

Quippe silex glebam, tantum quod crescit, inertem
Exsuperat, vitæque jacet confinia propter ;
Tarda tamen crescit, propriique haud conscia motus.

At quibus extollam numeris, quo carmine dicam
Dilectum' Veneri florem? cui mater Amoris,
(U.t fama est,) voluit fibris concrescere sensus
Paulatim, et foliis dulces insidere succos.
Insidias utinam tales levis undique turba
Muscarum fugiat, latices neque libet amænos,
Aut prope pellaces oras misera explicet alas,
Quippe intus tribus armavit Dea candida telis
Melliferam frondem; quæ, postquam ore improba musca
Attingit, subito in gyrum se contrahit, arcto
Comprimit amplesu captivam, et spicula figit.
Hoc facit exiguos magnum munimen in hostes
Scilicet, aut muscæ tenui se sanguine pascit.
Hæc tamen, hæc culti quamvis supereminet horti
Flores, ingenium parvis vix piscibus offert
Æquandum, quibus angusto sub limine conchæ
Sufficit esiles vitæ scintillula sensus.
Nam saxo affixi, quoties ad littora fuctus
Æquor agit refluos, undam sorbere marinam
Ore solent patulo, dubiumque hinc quærere victum. .
Si vero quisquam scopulis avellere concham
Incautus properet, tum sensim deserit humor
Omnis, et occumbit subitæ brevis incola morti.

Huic minima est virtus, quorum Natura calore
Artus sensifero vestit: si forte requiras,
Quænam hominem pecudesque inter sit copula nexa,
Contemplator, ubi vatos videt India lucis
Sternere humi membra; horrendas ibi Simia silvas
Occupat, incessum faciemque simillima genti
Humance: et si non hirsuto tegmine corpus
Huic esset generi, socios agnosceret ultro
Deceptus specie procul aspectuque viator.
Has inter silvas hominum

gens

barbara sedes
Obtinet antiquas, inculta, et tristia regna,
Cui forma, et voce, et cultu vix Simia cedat,

Talis adest vita, et tan fædis moribus ævuin
Consumunt illi, queis parce dona ministrat,
Obscurainque facem ratio, at mens improba cultu
Exuerit silvestrem animum, curaque secunda
Suscipiet, quoscunque velit, non tarda labores.
Hinc aliis alii præstant; pars maxima fausto
Qmine vitaï coluit felicior artes;
Ast aliis pandit fontem doctrina severum,

[blocks in formation]

Difficiles cursus sophiæ ; pars altera servit
Eloquio, aut facili vacat indulgere Camænæ.
Sic sibi quisque locum servat, sua debita cuique
Palma datur, varium dum gaudet Musa tueri
Ingenium, dum scandit iter sublime volatu
Aerio, summoque sedentem in culmine vidit
Neutonum
Hunc ultra nunquam fas est se extendere menti
Humanæ, aut coeli obscuros reserare recessus.

Fortunata domus !' quain tanti scripsit alumnus,
Nominis hæredem, matremque agnovit amicam;
Dudum animi vigeas cultrix, et vincere tantum
Quamvis humanis non detur viribus, adsint,
Qui servent, memorique viri vestigia gressu
Observata legant; nec dedignare canentem
Me, licet ingenium rude sit, tenuisque Minervæ, .
Atque rudi audacem leges depingere versu:
Naturæ, sertisque tuis subnectere laurum.

V. P. LITTLEHILES, In Comitiis Posterioribus,

Trin. Coll.
Mar. 26, 1789.

[blocks in formation]

Vexat MATHEMATicos demonstrationum inanis gloriola. His omnibus, quæ nihil profutura sunt, merito contentis et amputatis, admiratiopi erit quot annos integros lucrabimur.-Milton.

Nisi quod pede certo

Differt sermoni, sermo merus. Horat.
Anne ideo ut placeant, rectoque poemata talo
Stent, et honos adsit, verborum tanta cadet vis,
Ut totidem pelves et tintinnabula dicas
Pulsari? In corvos scribendi abeat genus illud,
Et merito. Quid enim ? Diverso more modoque
Bullatas Bavius nugas, et Mævius iste,
Stridenti stipula disperdidit? Hac ratione,
Judice me, implevit ruptas latratibus auras,
Qui, merus interpres verborum, vatis Homeri
Carmina ad extremum pessumdedit unus et idem,

10

[merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Et crudum cecinit Priamum Priamique pisinnos.

Ut facies hominum diversæ, sic quoque mens est
Discolor. Hic elegos, biferique rosaria Pæsti,
Et moldes violas, et suave rubentem hyacintbum
Cantans, flumina amat silvasque inglorius. Est cui
Ingenium Natura dedit ferventius amne
Montano, ut mores hominum consideret, et quae
Intus sueta geri in scenam depromat apertam,
Impavidus : neque enim curat, si rodere quisquam
Audeat, atque oculis obliquis limet, eo quod
Candidus impertit quæ sentiat, et vice grata
Insimulat laudatque.--Sibi æque ac Sardanapalo
Ver natum novit, tempestatesque serenas,
Nullius addictus jurare in commoda ; quamvis
Non

gemma bibat, aut Sarrano dormiat ostro.
Sed neque convenient gaudentes rure Camænæ,
Nec molles elegi, Satiræve severior usus,
Auribus horum hominum : quanquam Miltonus, et ipse
Johnsonus possent tali indulgere labori ;
Et qui, divite vena, animum censoris honesti
Sumsit, et in chartis vitium perstrinxit acutis,
Simplicitate potens, puroque similliinus amni.”

* Sunt etenim ista nihil, nihil hæc sunt nomina;". dicunt
Ore Mathematici patulo; “ problemata Vinci
s Qui sapit, hic tantum est digaus qui vivat, et astra
" Vertice sublimi feriat : Vescantur oportet

Omne genus vatum siliquis ac pane secundo."
Scilicet hoc mirum, et fixis obtutibus adstes,
Ni noris dixisse ex his quendam haud ita pridem,
Miltonum cecinisse sutis bene de Parudiso
Amisso,-sed nil toto ostendisse libello,
Aut ubi sit locus iste, aut quo sint vivere pacto
Sueti Eva atque Adamus sine cerdone et sine mensis !!
“ Atque hoc pro certo?" Verum est ; et pignore quovis
Contendain dixisse ; neque est mirabile; namque
Plura etiam audivi simili composta metallo,
Et pejora istis, possunt si talia fingi.

At quorsum hæc nodurgayuosúvn? quorsumve tabellas
Perlustrant, Neutone, tuas? Volvuntur, ut ante,
Sidera, cærulei cæli per concava; et ipsa

40

50

I“ Labeo transtulit Iliada et Odysseam verbum ex verbo, ridicule satis, quod verba potius quam sensuin secutus sit. Ejus est ille versus; Cruduns manduces Priamum Priumique pisinnos.” Vet. Gloss. in Pers. Sat. i. 4. . Vide Iliad. A. 35.

2 Addisonus.

Nocturnos currus, ceu quondam, agit aurea Phæbe;
Sed nec adhuc certum est, an sint hæc sidera nostro
Orbi terrarum paria ;' an sit pallida Luna
Caseus, aut creta potius fabricata rotunda.

Quinimmo, ut perhibent, studio hoc opus est, ut in omne
Inspicias, tanquam in speculum, concinnius ; ut vi
Majore incumbas operi ;-- seu te mage/rostri
Cepit amor, strepituisve fori et facundia; sive
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli.
Scilicet ut scelerum puros patriæque et amicis

60
Restituas, quos dira mali spes muneris, et quos
Furciferi, innocuos quamvis, perjuria reddunt
Suspectos. Sed enim mendax infamia terret
Quem nisi mendacem et mendosum ?- Ut ego redeam ad rem,
Omnia fiant hæc sine prismate. Sint modo sensus
Communis, mentis vigor, et sibi conscia virtus,
Eloquiumque sagax venturi actique,-quid ultra
Expectes ? Nihilam.” Cadit ergo quæstio ? "Sic est.”

J. B. Trin. Coll. Cant. 11. non. April. MDCCCXIII.

REMARKS ON The Similarity of Worship, that prevailed in different

parts of the Pagan World,

[blocks in formation]

PART III. [Continued from No. XXVIII. p. 355.] In every branch of this widely spreading idolatry, we may discover, that trees were holden in the greatest veneration, and were almost inseparable from the religious systems of the earliest Polytheists. Of this sort was the Grove-worship recorded in Scripture; and from an accurate comparison of the sacred accounts of BaalPéor, Moloch, Chemosh, and other idols with the narrative of Herodotus, we obtain the clearest insight into the different allu

Hoc est, similia ; ut Virgilianum illud, “ Par levibus ventis, volucrique simillima somno."

« PreviousContinue »