Page images
PDF
EPUB

REGULA III. Post vocabulum penacutum seu rapočútovoy dictio enclitica monosyllaba amittit" accentum, dissyllaba vero suum retinet, ut Rom. xiv. 23. πάν ουκ εκ πίστεως, αμαρτία εστί, quicquid non est ex fide, peccatum est. Rom. i. 11. (ve to let dõ, ut quid impertiar. Hic ito amittit accentum suum post vocem penacutanı.

C. A. KLOTZII

LIBELLUS DE FELICI AUDACIA HORATII.

No. II.-Continued from No. XXVI.

p. 305. AUDACES sententias maxime carmen commendare et ornare, satis notum est. Quis ignorat hæc Longini, S. 8. apÔTovuèv kai kpáriotov το περί τας νοήσεις αδρεπήβολον, aut illud Quintiliani, Sententiarum optimam quamque a periculo peti? Quas vero dicimus audaces sententias? nempe eas, quæ humanæ naturæ imbecillitatem quasi superare videntur, quæ ex animo magno et nobili profectæ ne capi quidem possunt ab abjecto et humili

, quæ auditorem aut lectorem attollunt, ut sese quasi grandior fiat, quæ non tam nobis persuadent, quam potius in admirationem nos rapiunt. Optimi magistri Longini verba adscribamus. Ηic et in S. 1. ου γαρ εις πειθώ τους ακροωμένους, αλλ' εις έκστασιν άγει τα υπερφυά, et in S. 7. inquit: προς μεγαλοφροσύνην την ψυχήν συνδιατιθη, και εγκαταλείπη τη διανοία πλείον του λεγομένον åvaðewpoúpevov. Dicamus illud audax esse, de quo idem dicere possis quod 'Seneca Suas. i. 1. Id demum magnificum esse in oratione, quod diu contempleris, neque tamen in majus attollere, possis. Ejusmodi nobiles sententias a magnis viris

pronunciatas bistoriarum monimentis consignalas legimus multas. Græcia in primis olin et Roma audivit tales complures. Quis non extollitur animo, si Mucium illum ad Porsennam dicere: Et facere et pati fortia Romanum est, aut Alexandrum Parmenioni de defendendis impedimentis sciscitanti respondere audit: Me et Philippo patre dignum est contemto sarcinarum damno fortiter dimicare. Vide quam humili verbo utatur. Sarcinas appellat impedimenta omnemque supellectilem. Sed exscribendi essent veteres auctores, si exempla cumulare vellemus. Ma. neamus in Horatii carminibus. Hic vero animum nostrum ad se rapit nobilis illa sententia, iii. 3. de viro justo et virtute prædito : Si fractus illibatur orbis Impavidum ferient ruinæ : quæ sublimitas! quæ imago! Vir justus et constans non movetur furore civium, non minis sævi tyranni: turbet et misceat auster mare, tranquillus erit: tonet et fulminet cælum, idem erit: nutet denique coelum et ruinam minetur, concutiatur terra, impavidus hanc ruinam intuebitur, impavidus et suus obruetur. Quid vero magnificentius dici potest? quæ sententia potest esse audacior ? Imitatus est hunc locum ex recentioribus Hier. Angerianus in Erotopægn. p. 217.

[ocr errors]

Conscia mens recti fida est custodia, dumque

Nil obsiin, mea quo membra pavore trement?
Tota ruat cæli moles, non terreor: ipsa,

Ipsa ruant in me fulmina, lætus ero. Oratione vero eandem sententiam expressit Dan. Heinsius, cujas orationes, quæ maximam sententiarum nobilitatem cum summo verborum splendore conjunctam exhibent, etiam atque etiam eloquentiæ studiosis commendamus, in orat. de Stoica Philos. p. 373. Calamitates omnes undique inradant, paupertas opprimat, opes deficiant, dolor machinas admoveat, terra cælo misceatur, cælum sibi aut in caput sapientis codat, immotus animo et inconcussus, suæ voluntatis conscius ac potens, divina autem fretus, vitam, quam in summa semper egit tranquillitate Deo suo vel donabii, vel reddet. Nec pænitet similem locum adscribere ex Æschylo, quo poeta ita delector ut nullo alio, Prometh. v. 991. pettegiw pèv aidalovaa φλδξ, Λευκοπτέρω δε νιφάδι και βροντήμασι Χθονίοις κυκάτω πάντα, και ταρασσέτω. Γνάμψει γάρ ουδέν τώνδε μ' ώστε κ. λ. Qualia vero tibi videntur hæc apud Achillem Tatium, i. vi. 405. Tàs βασάνους παράστησον, φερέτω τροχόν: ιδου χείρες, τεινέτω φερέτω μάστιγας: ιδού νώτος, τυπτέτω κομιξέτω πύρ, ιδού σώμα, καιέτω φερέτω kai gianpor idoù dépn, opazérw. Quid potest præstantius dici? non inutile profecto erit, comparare inter se similia veterum loca. Quare nos etiam adscribemus et indicabimus loca, quæ in veterum atque recentiorum auctorum libris observavimus.

Porro idem magnus animus, eadem in magnis cogitationibus audacia apparet e i. 22. ubi integrum vitæ scelerisque purum sine telis, arcu et jaculis per syrtes et Caucasum iturum esse dicit, et iii. 29. ubi fortunæ quasi bellum indicit, et levem hanc meretriculam vincit; Si celeres quatit Penias resigno, quæ dedit, et mea Virtute me involvo. Parvi se ait æstimare munera' et favorem fortunæ ; sin, quæ dederit, iterum sibi velit eripere, se lubenter esse omnia redditurum : retinere se tamen semper virtutem : bujus conscientiam sibi a fortuna eripi non posse: hac sese' tanquam veste munire, qua involutum se fortunæ lusus irridere. Videtur fere mibi traxisse hoc involvo virtute Horatius e Græco sermone. Menini certe Aristidem T. 1. p. 72. dicere: áppiegauévn hodiny aidd, et Ælianum V. H. vii. 9. dicere : runeixeto ti owqpooúvy: Etiam pater poetarum aliquoties : ávaldeinv érleléve. Quam loquendi rationem etiam Latini adoptaverunt, ut Tacitus Annal. xi. 45. ani. inum bonis artibus induerat. Sed video, jam plura e Latinis serip: toribus exempla attulisse Burmannum ad Petron. p. 25. edit. alter, Eodem animo, quo illa, i. 31. rejicit Horatius omnes opes et divitias, non orat Apollinem Sardiniæ segetes, noo aurum aut ebur Indicum, non magna rura. Libere fatetur ii. 18. Non ebur neque aureum Mea renidet in domo lacunar- At fides et ingeni Benigna vena est. Quæ fortasse expressit ex Bachylide p. 285. Oi Bowv Tápeoti obuar' oŰTE χρυσός, ούτε πορφύρεοι τάπητες, αλλά θυμός ευμενής, μουσά τε γλυκεία K. 1. Divitias etiam et splendorem iii. i. nibil ait conferre ad dolorem animi minuendum. Se nialle ea contemnere: nolle se, qua delectetur, vallem Sabinam relinquere, ut majores opes consequatur.

Tum iii. 3. ubi digna illa Romano cive sententia occurrit: dulce et decorum est pro patria mori, tam vere, quam sublimiter dicit: vir. tutem non repulsam pati, camque non honoribus fulgere, qui a voluntate plebis dependeant: dignitatem illius non contaminari posse, sed esse semper puram: virtutem suis cælum aperire et immortalitatem donare; ubi obiter notamus, illos versus : Vetabo, qui Cereris sacrum Vulgurit arcane, sub iisdem Sit trabibus etc. videri mihi ductos e Cal. limacho, hymn. in Cerer. v. 117. Aápatep, un tījvos éuiv pidos, os τοι απεχθής Eίη, μηδ' ομότοιχος εμοί κακoγείτονες έχθροί. Αdde Eschy+ lum in Sept. c. Theb. v. 605. ubi Horatianum, solvat phaselum, bene illustrari potest illo: "Η γαρ ξυνεισβάς πλοίον ευσεβής ανήρ Ναύταισι θερμούς και πανυργία τινί, "Όλωλεν ανδρών συν θεοπτύστω γένει, Denique quam magnifica hæc: iii. 16. se divitias non curare, seque, dum illas contemnat, ditiorem sibi videri majoremque, quam, si quicquid Ap. pulus aret, suis horreis occultare dicatur: iii. 24. avaritiam esse omnium malorum fontem : mittendam esse illam pectore : amorem opum ejurandum, et divitias abjiciendas, nos in mare proximum Gem, mas, et lapides, aurum et inutile Mittamus; iii. 29. non suum esse, precari, si procellæ oriantur, ut dii navibus suis parcant: se talią non curare : illum tantum lætum vivere et sui potentem, cui liceat quotidie dicere: Hunc diem bene transegi : fortuna in transacta pullum jus habet, non irrita facere potest præclara mea facta: nihil amp plius desidero: moliatur et machinetur fortuna, quodcunque velit; Vixi. iv.9. dicit Lollium esse consulem, sed non consulem unius anni, verum omni tempore, quo virtutem suam exerceat: consulatum unius anni spatio terminari: Lollium consulem esse, quoties utili honestum præferat: neque enim ab honoribus virtutis dignitatem dependere; solum illum esse consulem, qui contemnat opes et divitias et effrenatas cupiditates coerceat: hunc esse consulari animo præditum. Recte enim sic, si quid judico, explicarunt viri docti hunc locum, a quibus male dissentit Dacierius. ii. 2: nobilis est descriptio viri, qui libidinem et cupiditates, immo qui se ipsum vincat. Hunc præponit poeta totius orbis terrarum victori, hujus imperium maximo regno majus esse dicit. Latius regnes aridum domando Spiritum, quam si Lybian remotis Gadibus jungas et uterque Pænus Serviat uni: virtutem, quæ non, ut stulta plebs, sentiat, minime Phrahaten, pessimum tyrannum, ad beatos et felices referre, sed hoc nomine eos ornare, qui magno animo divitias spreverint. Quisquis ingentes oculo irretorto Spectat acervos, quorum in interpretatione quoniam dissentire videmus viros doctos, nostram quoque dicemus sententiam. Clericus quidem in Arte Critica, i. 2. 11. interpretatur locum per oculos abstinentes et qui omnino nihil intelligant. Heumannus vero in Parergis Criticis cum aliis Horatium dixisse censet, quisquis ingentes aliorum opes

sine invidia intuetur. Insunt in his quædam, sed non insunt omnia. Horatius pingit hominem, tanta constantia atque fortitudine animi, ut maguum auri argentique acervum adspiciens, ne oculos quidem de torqueat. Nam ad magnum splendorem, ut solis, aut connivemus, aut dejicimus oculos, et ab adspectu rei, quam horremus aut timemus, avertimus oculos. Hic vero vir ne timet quidem, ne, si adspiciat

aurum, cupiditate illius accendatur: ideo magno animo illud intuetur: non dejicit oculos, non detorquet, quo minus hoc splendore perstringantur. Hac fortitudine nulla major cogitari potest. Quemadmodum, qui pulchram nulierculam rectis oculis adspicit atque amorem, blanditias et illecebras torvo vultu couteminit, fortior est eo, qui non aliter ex hoc certamine superiorem se discessurum esse sentit, quam si aut abeat, aut certe non intueatur illam pulchritudinem : ita etiam ille, qui opes videns non tamen earum splendore percellitur, major est eo, qui ad sustinendum hunc contemtum aniniumque firmandum eas ab oculis. removeat. Hæc mihi vera videtur hujus loci interpretatio. Ejusmodi igitur sententiæ nobiles sunt, magnæ, et dignæ Romano, qui se victorem totius orbis terrarum meminit, qui divitias a se contemni debere, non amari, sibi persuasit. Hæ nobis sublimem et nobilem Romani poetæ animum depingunt. Nam ut bene dicit Longinus S. 9. το τοιούτον ύψος μεγαλοφροσύνης απήχημα. . Quemadmodum

enim præclaræ et sublimes sententiæ ab animo humili, admiratore divitiarum, opum amatore, adulatore, ne capi quidem possunt: ita neque ab ullo alio, nisi magno animo proficiscuntur. Recte monet, quem nunquam satis laudare possumus, Longinus, S. 9. ώς έχειν δει τον αληθή ρήτορα μη ταπεινόν φρόνημα, et eodem loco: εις τους μάλιστα φρονηματίας εμπίπτει τα υπερφυά. Νοn minus elegans dicendi magister Quintilianus, Maxima, ait, pars eloquentiæ constat animo, qui quo generosior celsiorque est, huc majoribus velut organis commovetur.

Ad audaces ba's sententias refero etiam ea loca, ubi Horatius plenus furore ipsam æternitatem spectat, suum nomen aureis litteris omnis ævi annalibus impressum intuetur, suaque carniina ab omvi posteritate, ab omnibus populis legi videt. His cogitationibus plenus dicit iii. 30. Exegi monimentum ære perennius - Dicar, qua violens obstrepit Aufidus etc. usque ego postera Crescam laude recens.

Et ii. 20. se quasi cygnum, non usitata nec tenui ferri per æthera penna videt, atque vaticinans addit: Me Colchus et qui dissimulat metum Marsæ cohortis Dacus et ultimi Noscent Geloni: me peritus Discet Iber Rhodanique potor. Quæ quidem Horatiana ita imitatus est Maretus ii. 9.

Non te Parca feret totum, non totus obibis,
Parsque tui effugiet ferales optima flarnmas.
Musa suos vetat ipsa mori, dat vivere Musa

Perpetuo, et famam memorem per secla propagat, adde Callim. ep. 2.

Αι δε τεαι ξώουσιν αηδόνες, ήσιν ο πάντων

Αρπακτήρ αίδης ουκ επί χείρα βαλεϊ, , quæ sententia apud Pindarum sæpius occurrit. Huc etiam pertinent illa iv. 9. Ne forte credas interitura etc. Atque profecto magnum est aliquid, omnem posteritatem suorum operum admiratorem videre, sibique ipsam immortalitatem nominis et perpetuam gloriam spondere. Tales cogitationes non nisi a magnis hominibus concipiuntur, et qui earun capaces sunt, non possuut non præclara opera et excellentia

[ocr errors]

proferre. Verissime enim ait Longinus, S. 14. ει δέ τις αυτόθεν φοβούτο, μη του ιδίου βίου και χρόνου ου φθέγξαιτό τι υπερήμερον, ανάγκη και τα συλλαμβανόμενα υπό της τούτου ψυχής ατελή και τυφλά, ώσπερ άμβλούσθαι, προς τον της υστεροφημίας όλης μη τελεσφορούμενα χρόνον. adde, quae copiose et praeclare de hac re disputat Dacierius ad ii. 20. Conscius sibi est præclarus auctor præstantiæ suæ, et quas se mereri laudes judicat, a sapienti posteritate sibi quoque tribui videt. Eandem nobilem de se opinionem declarat i. 1. ubi gelidum nemus jactat, seque Deis misceri superis ait; i. 17. ubi Musam suam Deis cordi esse dicit : ii. 7. ubi ipsum Mercurium fingit, defensorem doctorum virorum et poetarum, se prælio et periculis eripuisse : ii. 17. ubi, cum ab arbore prope-occisus fuisset, narrat sibi Faunum opem tulisse, ictumque levasse dextra: adde iii. 4. et 18. atque iv. 6. Nupta jam dices: ego Dis umicum Reddidi carmen docilis modorum Vatis Horati, quem locum pulchre imitatus est Huetius p. 122. ed. Oliv.

Servabunt numeros nostraque concinent
Mistæ cum pueris carmina virgines,
Formoso dociles reddere pollice.

Cantus vatis Huetii. Sunt vero apud utriusque linguæ poetas multa loca, his simillima, ubi ipsi suas laudes prædicant, sibique gloriam et famam prædicunt. Plurima exempla leguntur in carminibus Pindari, ut: Ol. i. Ein sé TE τούτον υψού χρόνον πατείν, εμέ τε τοσσάδε νικηφόρους ομιλείν, πρόφαντον σοφία καθ' "Έλληνας εόντα πάντα. iii. Moίσα δ' ούτω τοι παρέστα μου νεοσίγαλoν ευρόντι τρόπον Δωρίφ φωνάν έναρμόξαι πεδίλφ αγλαόκωμον. iv. Ζεύ, τεαι γάρ ώραι-μ' έπεμψαν υψηλοτάτων μάρτυρο αέθλων. νι. Δόξαν έχω τιν' επί γλώσσα ακόνας λιγυράς κ. λ. et minime obscure vii. Και εγώ νέκταρ χυτόν Μουσών δόσιν άθλοφόροις ανδράσιν πέμπων, atque x. Μέλιτι δ' ευάνορα πόλιν καταβρέχων-αίνησα.. Et sic ille sepius. Neque hæc exscripsissem, nisi optimi poetæ lectionem nostra ætate negligi scirem. Quam magnifice Statius de se senserit et locutus sit, multis exemplis ostendit Barthius ad Theb. iv. 37. Et qualia tibi videntur hæc Propertii, iii. 1.

Meque inter seros laudabit Roma nepotes:

Illum post cineres auguror esse diem.
Ne mea contemto lapis indicet ossa sepulchro,

Provisum est Lycio vota probante deo. aut illa Ovidii, Tr. iii, 7. 19.

Quilibet hanc sævo vitam mihi finiat ense;

Me tamen exstincto fama superstes erit.
Dumque suis victrix omnem de montibus orbem

Prospiciet domitom Martia Roma, legar. aut ista, Tr. ii. 115.

Sit
quoque

nostra domus vel censu parva, vel ortu,
Ingenio certe non latet illa meo.
Quo videar quamvis nimium juveniliter usus,

Grande tamen toto nomen ab orbe fero. ..
ΝΟ. ΧΧΙΧ.

CI. .
VOL. XV.

E

« PreviousContinue »