Page images
PDF
EPUB

Chrysostôme, de Racine, et de bien d'autres. Luneau de Boisjermain, dans son Commentaire sur Athalie, pense que Racine a pu imiter ce vers et de l'Ecclésiastique; "qui timet Dominum, nihil trepidabit et non parebit," ou ce vers dont il ne nomme pas l'auteur: Et qui craint vraiment Dieu ne craint pas autre chose. L'opinion du Commentateur a, si non plus de vérité, au moins plus de vraisemblance que celle de M. Boyd.

A FRENCHMAN.

ADVERSARIA LITERARIA.

No. XII.

An quicquid recipitur, ad modum recipientis recipiatur ? Affirmatur.
Pompeia ut vetuit Pharnaces arma secutus
Optatæ patri spem superesse fugæ,

Ille invitus adhuc his fidum affatur amicum
Dictis, qui tanto ex agmine solus adest.
Aspicis ut nequeunt, quæ vitæ prodigus hausi
Porrigere optatam toxica mortis opem!
Me tamen haud jubeas patrios dediscere mores
Romanique ducis signa superba sequi.
Non sic magni olim Ponti, qui sceptra tenebat,
Qui tanto urgebat regna aliena metu,
Supplicibus credas Pompeium accedere votis,
Et majestatem prodere posse suam!
Ergo age et hoc (restat misero mihi sola salutis
Hæc via:) jam properes ense ferire latus.
Sit mihi sit pulchrum infelicem ponere vitam,
Sit nato dominis posse placere novis.

J. BURROW'S.

An detur in reram naturá absoluta quies? Negatur.

Scipio ut incensas captæ Carthaginis arces
Mæniaque irato milite strata videt,

Solvitur in lacrymas; jam pristina gloria gentis,
Urbis jam antiquæ splendida imago subit:

Nunc animo occurrit, quoties nova bella movebat
Carthago, et quantos misit in arma duces;
Magnanimi quales ibant in prælia Barcæ,

Quot Mago, quot cædes impiger Hanno dabat!
Tum quæ bella tulit victricibus Hannibal armis,
Ut Canusi immenso funere stravit agrum.
Inde et supremi recolens discrimina belli

Tandem hæc fatidico pectore verba movet ;

Imperii Carthago ruis longùm æmula nostri !
Et gaudet magno Roma soluta metu.
Quin tu, præclarum jactes utcunque triumphum,
Et spolia ultrici plurima rapta manu,
Tu mox plorabis similem subversa ruinam,
Tu pariter summo à culmine Roma rues.

J. BURROWS.

An aliquid violentum sit diuturnum? Negatur.
JAM cœlum affectans, vitæ jam exosa tumultus
Accedit sanctos virgo pudica lares.

Templa patent, tristesque instaurant ordine pompas
Et varias explent sedula turba vices--

Pars manibus lychnos immensa per atria portant,
Pars sacris spargunt thura sabæa focis,
Atque ipsa in matris jam longùm amplexibus hæret
Et visa est timidæ prodere signa moræ
Ergo et flexanimi præbent solatia cantus,

Et dubiam firmant organa sancta fidem,
Nec cessat speranda piis spondere sacerdos
Præmia, et hærentem spe stimulare nova.
Atque monet castas animas et labe carentes
Quæ tandem in superâ gaudia sede manent.
Illa immota diu paulatim lumina tollit

Ad cœlum, et tremulo concipit ore preces.
Tum ponit quo cultu olim quâ veste solebat
Inter virgineos pulchrior ire choros.
Vosque leves curæ jubeo jam rite valere,
Inquit, deliciis jam fruitura novis.
Ah ne tanta tibi demum spes irrita cedat
Quam nunc arrectâ fervida mente foves!
Ah te nulla unquam mutatæ tædia sortis
Tangant; deliciis usque fruare tuis!

J. BURROWS.

An quidquid recipitur ad modum recipientis, recipiatur ? Affirmatur. DUM gemit Æmilius mediis immista triumphis

Funera, et orbatæ tristia fata domus,
Ritè tamen sacrâ scandit capitolia pompâ
Atque hoc invicto pectore verba movet.

Hoc est, quod volui, neque enim fortuna fefellit
Me mea, in adversas mox abitura vices.

Vidi ego jam domitam Emathiam, jam Persea captum
Ad nostros vidi procubuisse pedes.

Tum nimium faustis cœpi diffidere rebus,
Mensque est visa aliquid præmonuisse malum.
Ergo in me ajebam, si quam fata invida cladem,
Si quam mutati numinis ira parat,

In me tota ruat; sit tantum in cætera sospes,
Sit tantum imperio patria salva suo.
Nec visum est aliter superis; stant omnia vobis
Integra; me gemino vulnere fata premunt:
Et video gemino extinctis jam funere natis
Nullam ultra Æmiliæ spem superesse domus-
Quicquid id est, potero vestris tamen usque triumphis
Cladesque et luctus posthabuisse meos.

J. BURROWS.

Admonita locorum.

INTER hyperboreas sedes, terramque Britannum
Quà vix prompsit adhuc sera Thalia melos,
Cur jubeor Musæ peregrinæ tortor ineptus
Italicis frustra desipuisse modis?

Aspice ut invitis oneratur fructibus arbos
Radices mutilas questa, polumque novum,
Queni dura Agricolæ manus in sua transtulit arva
Ut procul a patriâ marceat exul humo!
Versibus en nostris sic Musa exotica languet,
Heu non Angliaco convenit illa solo!
Fortunate puer, qui littora sacra pererras,
Et loca Pieriis non aliena choris,
Quà serpit placidus cantato Mincius amne,
Et Tiberis volvit nobilitatus aquas,
Hic ultrò inspirant rura ipsa Poetica cantus,
Musaque dat faciles non operosa modos,
Quà juga non ipsi tollunt ingloria montes,
Nec saltus gelidi, nec sine vate nemus.
In numerum liquido trepidat modulamine rivus,
Asserit et laudes fons memor usque suas.
Hic Naso argutos olim narrabat amores,
Audiit hæc numeros sylva, Tibulle, tuos.
Nunc etiam memores servant loca nota camœnæ,
Et latet in dumis jam pharetratus amor.
O Deus, O si quis magico me littore sistat,
Natale Aonidum fas sit adire solum !
Vocales inter sylvas, argutaque saxa
Indigenam sumat nostra camœna lyram,
Perque sacras valles, divinaque rura canentis
Accipiat nostrum turba canora melos!

J. BURROWS.

[blocks in formation]

Inesse credo cœlitus ingenî
Diviniorem huic particulam, suis
Qui primus insuetas per artes
Verba dedit socianda chordis;
Qui primus œstro percitus igneo, et
Furore dulci plenus, in arduum
Conscendit, haud segnis relictam

Spernere humum fugiente pennâ.

Illi citatus pectoris impetus
Miranda rerum ostendit, et intima
Arcana Naturæ canoris

Explicuit fidibus magistræ.

Hinc facta vivunt, hinc memorabile
Nomen supremum fertur in æthera,
Mortique non cedens avaræ

Per medias solet ire nubes :
Vivunt adhuc, qui laurigerum decus,
Non indecoro pulvere sordidum,
Tulere; quos Victoria egit

Per veteris monumenta famæ ;

Vivunt adhuc, qui mordicus humidam
Vulsere terram, cedere nescii,
Qui spoute pro terris avitis
Egregiam posuere vitam.

At non superbam Græcia gloriam
Tulit duello sola; nec addidit
Heroas insignes sacrorum

Sola Deûm in numerum; sed armis

Egit triumphos plurima nobiles

Gens; sunt et ipsis carmina; sunt lyræ,
Cantare magnorum potentes

Facta diu memoranda regum,

Est et Latino gloria nomini,

Vivuntque multi haud illacrymabiles,
Quos servat ornatos piorum
Pagina, non peritura, vatum.

Damnosa nunquam deminuet dies,

Non flamma, non vis, Flacce, tuum melos;

Viventque demissi per ævum

Aufidicæ numeri Camoenæ.

J. B. 1810.

NO. XXX.

Cl. Jl.

VOL. XV.

2 B

Translation from VINCENT BOURNE.
SUICIDA.

Musca meam volitat circum importuna lucernam,
Alasque amburit jam prope jamque suas.
Sæpe repello manu venientem, et, Ineptula musca!
Quæ te, inquam, impellit tanta libido mori?
Illa tamen redit, et, quanquam servare laboro,
Instat, et in flammas exitiumque ruit.
Exiguam tibi nolo animam, quam projicis, ultra
Servare et, si sis certa perire, peri.

̔Ο ΑΥΤΟΦΟΝΤΗΣ.

Μυΐά ποθ ̓ ἱπταμένη περὶ λαμπάδα μαρμαρόεσσαν,
Φλέγματι δειλαία τω πτέρυγ ̓ ἀνθράκισεν.
Πολλάκ ̓ ἐγὼ παλάμαισιν ἀπώθεον άσσον ἰοῦσαν,
Θωΰσσων, τί πόθος τοῖος ἔνεστι θανεῖν ;
̓Αλλὰ μάτην καὶ τοῦτο παλίντροπος ἔσσυται, ἠδὲ
Νήπιος ἐν μανίαις ὄλλυται αὐτοφόνοις.

*Εῤῥεο, εἰ τόγε θυμὸς ἐπέσσυται· οὐκέτι σώσω
Σὸν βίον· εἰ μάλα λῆς, ἔῤῥεο εἰς ̓Αΐδου.

J. B. 1811.

Carmina Quadragesimalia.

Hic ubi cupressi tristes, ubi lurida taxus
Parvula nigranti fronde sepulchra tegit;
Hic viridi subtùs tumulo, vetus incola ruris
Æterno obductus membra sopore, jacet.
Non illis Pariæ moles extructa columnæ,
Non illis busti surgit inane decus:
Sed longa ignotos urgent oblivia Manes,
Et neglecta rudis contegit ossa lapis.
Hic tamen, hìc potuit forsan divinior aura
Mentis, et ætherius delituisse vigor;
Hic qui subjecto potuit dominarier orbi,
Aut sæva ultrici bella movere manu;
Sed vetuit fortuna; sed arcta repressit egestas,
Et dura edomuit corda laboris onus.

Jam Consul, Parthosque parans incessere bello,
Infaustum Crassus cum properaret iter;

« PreviousContinue »