Page images
PDF
EPUB

DIATRIBE DE ANTIMACHO, POETA ET GRAMMATICO COLOPHONIO.

INTER poetas qui Colophone orti sunt, recensentur Hermesianax et Antimachus. De priore eruditè disseruit Ruhnkenius in postscripto ad Epist. Crit. II. De posteriore Kusterus ad Suid. in v. cujus notæ pauca quædam adjicere libet. "Idem etiam (Antimachus)," Kusteri verba sunt," de Homero scripserat, ut discimus ex Tatiano, Orat. gos "Ehanvas, 48. et ex vitâ Homeri, quæ vulgò Plutarcho tribui solet: cujus auctor ipso statim initio testatur, Antimachum et Nicandrum memoriæ prodidisse, Homerum fuisse Colophonium. Utrùm verò Antimachus peculiari aliquo opere de Homero scripserit, an verò obiter tantùm in aliis suis scriptis Homerum Colophonium fuisse dixerit, propter silentium veterum non constat." Hactenùs ille. Atqui minimè dubium est, quin hoc Antimachus tradiderit in vitâ Homeri, quam illum conscripsisse, et editioni suæ Iliadis præposuisse credibile est. Ita enim solebant Grammatici; Antimachi autem doris à Scholiastâ Villoisoni sæpiùs citatur. Insedit profectò mihi in animo suspicio, non Nicandrum, sed Nicanora istud de Homero tradidisse; hunc enim de Homero scripsisse scimus: quam quidem quæstionem àliis tractandam relinquo. Dionys. Halicarn. à Kustero citatus, Antimachum inter scriptores illos recenset, qui austerâ compositione usi sunt. Quintilianus ei vim et gravitatem et minimè vulgare eloquendi genus tribuit. Catullus xcii. 10. tumidum eum dicit; quàm verè autem, satìs liquet vel ex fragmentis ejus quibus ætas pepercit. Et in universum notari potest, omnes ferè poetogrammatistas, vel, si libet, poetas scholasticos, Antimachum dico, Callimachum, Nicandrum, Apollonium, Xenophanem, et ceteros hujus generis, non modò quamplurima Homero furatos esse, verùm etiam antiquissima verba, et obsoleta quæque et veterum äñaž λsyóμɛva, unde unde corrasisse et in centones suos transtulisse. Insignis autem de hâc re Plutarchi locus est in vitâ Timoleont. p. 461. ed. Hst. quem in lectorum gratiam integrum adscribam. Καθάπες γὰρ ἡ μὲν ̓Αντιμάχου ποίησις, καὶ τὰ Διονυσίου ζωγραφήματα, τῶν Κολοφωνίων, ἰσχὺν ἔχοντα καὶ τόνον, ΕΚΒΕΒΙΑΣΜΕΝΟΙΣ ΚΑΙ ΚΑΤΑΠΟΝΟΙΣ ἔοικε, ταῖς δὲ Νικομάχου γραφαῖς, καὶ τοῖς Ὁμήρου στίχοις, μετὰ τῆς ἄλλης δυνάμεως καὶ χάριτος, πρόσεστι τὸ δοκεῖν εὐχερῶς καὶ ῥᾳδίως ἀπείργασθαι. Nota

Dionysii Cavea para (Anglicè portraits) de quo pictore Plinius XXXV. 9. Dionysius nihil aliud quàm homines pinxit, ob hoc Anthropographus cognominatus. Mireris tamen eundem Plutarchum in Vit. Romul. p. 43. citantem Antimachum Toy Thiov EπOTOLÒν, et quidem Clem. Alex. Strom. vi. 264. laudat ex Antimacho Teio versiculum, alicubi, si benè memini ab Eustathio citatum, 'Ex ye δώρων πολλὰ κάκ ̓ ἀνθρώποισι πέλονται. Sed uterque memoria lapsus est; certum enim est, Epopœum Coloph onium fuisse, cujus Epos insigne erat i Onßais. Contrà Ovidius Trist. i. 5. Clarium eum vocat; quippe Colophon, Teos, Clarus, omnes Ioniæ urbes fuerunt. . Ceterùm, antequàm ad fragmenta quædam hujus poetæ tractanda accedam, monendus est Lector, nisi id fortè antehac fando acceperít, Antimachi reliquias jam olim edidisse Schellenbergium, Halæ 1786. subjecit Epistolam Frid. Aug. Wolfius. Hunc libellum, quem egregiis laudibus condecorant Villoisonus et Schweighauserus, viri quidem præconiorum satis superque prodigi, mihi non adhuc vidisse contigit. Sed qualis tandem cunque sit, dabo forsan nonnulla quæ editorum diligentiam effugerint. De poetâ ipso, præter auctores supra laudatos, plura dabunt Is. Vossius ad Catull. p. 323. Villoison. Prolegom. ad Iliad. p. 24. Stanleius ad Mysos Eschyli p. 858.

દે

Inter Antimachi poemata, primas obtinuit Elegeia, de quâ ita loquitur Plutarchus Consol. Apollod. p. 184. 'Exgńcato dề tỹ Tolαúty ἀγωγῇ καὶ ̓Αντίμαχος ὁ ποιητὴς (Κολοφώνιος) ἀποθανούσης γὰρ τῆς γυναικὸς αὐτοῦ Λύδης, πρὸς ἣν φιλοστόργως εἶχε, παραμύθιον τῆς λύπης αὑτῷ ἐποίησε τὴν Ἐλέγειαν τὴν καλουμένην Λύδην, ἐξαριθμησάμενος τὰς ἡρωικὰς συμφοράς, τοῖς ἀλλοτρίοις κακοῖς ἐλάττω τὴν ἑαυτοῦ ποιῶν λύπην. Simile quoddam amoris sui solatium adhibuit Hermesianax. Inter alia, raptum quoque Proserpinæ in Lyde commemorârat Antimachus, utì colligere licet & fragm. apud Suid. v. Οργεώνες. ὁ γοῦν ̓Αντίμαχος ἐν τῇ Λύδη γενεᾷ. Καβάρνους θῆκεν ἀβακλέας ὀργεῶνας ; ubi luce clarius est legi debere Λύδῃ ἐλεγείᾳ. Bochartus ἀγακλέας ; recte ; ita enim Photius MS. Versum verò hunc in modum refingo, Καβάρνους (vel Καρβάνους) μὲν ἔθηκεν ἀγακλέας ὀργειῶνας. Photius ὀργιῶνας. Hanc occasionem nactus, versus quosdam Hermesianactis corrigere tentabo, qui apud Athenæum leguntur, et emendatiores apud Ruhnken. Epist. Crit. II. p. 287.

[blocks in formation]

: Hine liquet apud Suid. v. Μουσαίος, legendum esse Σελήνης pro Ελένης, atque ita quidem Aristophanis Scholiasta.

1

“Ητε πολυμνήστησιν ̓Ελευσῖνος παρὰ πέζαν
Εὔοσμον κρυφίων ἐξεφόρει λογίων,
Ράριον ὀργίων ἀνέμω διαποιπνύουσα

Δήμητρα· γνωστὴ δ ̓ ἐστὶ καὶ εἶν ἀἴδῃ.

Ruhnkenius optime & Cod. Venet. Εὐασμὸν in 4to versu dedit. Pauca autem præmonenda sunt. Museus filius fuit Eumolpi, qui sacra Eleusinia instituerat; uxorem verò habuit Antiopam vel Deiopam; cùm autem Museus, Eumolpidarum primus, Cereris mysteria administraret, credibile est Antiopam adstitisse marito, atque au in honorem Dea cecinisse; de quo more Aristophanes Ran. 381. "Αγε νῦν ἑτέραν ὕμνων ἰδέαν, τὴν καρποφόρον βασίλειαν Δήμητρα θεὰν ἐπικοσμοῦντες ζαθέαις μολπαῖς, κελαδεῖτε. Orpheus Hymn. in Cerer. Eleusin. Ἐγκυκλίοις δίναις περὶ τὸν θρόνον εὐάζουσα. Denique Triptolemus, Musæi avus, paucis ante annis hordeum in campo Rhario seminârat. His præmissis, totum locum, ut mihi quidem videtur, longè emendatiorem apponam: quem Ruhnkenius tot tam fœdis maculis contaminatum esse ait, nullam ut inde sententiam elicias.

[ocr errors]

Οὐ μὴν οὐδ ̓ ὑιὸς Μήνης ἀγέραστον ἔθηκεν
Μουσαῖος, Χαρίτων ἤφανος, Αντιόπην

Ητ: ΠΟΛΥΝ ΜΥΣΤΗΙΣΙΝ Ἐλευσῖνος παρὰ πέζαν
Εὐασμὸν κρυφίων ἐξεφόρει λογίων,

ΡΑΡΙΟΝ ΟΡΓΕΙΩΝΑ ΝΟΜΩΙ διαποιπνύουσα

ΔΗΜΗΤΡΟΣ· γνωστὴ δ ̓ ἐστὶ καὶ εἶν ἀΐδη.

Antimachus tradit Cererem Καβάρνους fecisse ὀργειῶνας. Hesy chius vero, Καβαρνου οἱ τῆς Δήμητρος ἱερεῖς. Quare nihil emendatione nostra verisimilius. In v. 3. πολὺν μυστῇσιν pro πολυμνήστησιν tam certum est quàm quod certissimum.

Inter ηρωϊκὰς συμφοράς quas in hac Elegia narraverat poeta Colophonius, traditum fuit, satis ridiculè, Herculem ab Argonautis è nave detrusum fuisse ob nimium ejus pondus, teste Schol. Apollon. Rhod. 1. 1289. Bellerophontis quoque calamitates ibi memoratæ fuerunt, utì discimus è Schol. Venet. ad Iliad. z. 200. fragmenta quædam, pauca de multis, in lectorum gratiam proferre libet, necnon emaculare.

M.

Sed

I. Etymol. Μ. p. 18, 39. 'Αδόροις. ἀντιμάχαις —ἐν δ ̓ ἀδόροισι χέειν εὐίλατον ἄλφι. recte Sylburgius ̓Αντίμαχος. dein legendum puto εὐήλατον, i. e. εὖ ἀληλεσμένον.

II. Id. p. 443, 55. ὡς καὶ παρὰ τῷ ̓Αντιμάχῳ τὸ δεπάζω, δέπαστρον. οἷον, πλῆσεν δ ̓ ἄρ ̓ ἐπιστρέψας δέπαστρον. Sylburgius conjicit ἐπιστρέψας. Tu verò lege πλῆσεν δ ̓ ἄρ ̓ ἐπιστέψασα δέπαστρον. Iliad. Α. 470.

κρητήρας ΕΠΕΣΤΕΨΑΝΤΟ ποτοῖο, ubi notatu dignum est Seberi indicem exhibere ἐπεστρέψαντο. Hesych. Επεστέψαντο. πληρεῖς ἐποίησαν. Επιστέφει. κεραννύει. Επιστεφές, πλῆρες. κεκραμένον. Consule Kuster. in Suid. v. Ἐπιστεφίας κρητῆρας. Iliad. Λ. 41. κεφαλαὶ δὲ οἱ ἦσαν Τρεῖς ἀμφιστερίες, ἑνὸς αὐχένος ἐκπεφυυῖαι. Hesych. Αμφιστεφέες. ἀλλήλαις περιπεπληγμέναι, ἢ πάντοθεν πλήρεις. Valckenaerius in Misc. Obs. Τ. VIII. p. 150.

Grammaticum scripsisse suspicatur, Αμφιστρεφέες. ἀλλήλαις περιπεπλεγμέναι, ἢ ̓Αμφιστεφέες, παντοθεν πλήρεις, vetus enim et optima lectio ab Homeri interpretibus commemoratur; quæ conjectura, opinor, dormitanti Valckenaerio excidit; quid enim, quæso, intelligere potuerat Hesychius per κεφαλαί, πάντοθεν πλήρεις ? Atqui omnia se recte habent, modo περιπεπλεγμέναι reponas; in priore glossâ locum Homericum respexit, in posteriore alium quendam. Sed, ut ad viam redeamus, simili errore Euripidem ap. Schol. in Pheniss. 1194. liberavit Barnesius, Ἐγὼ δὲ τὸν σὸν κράτ ̓ ἀναστέψαι θέλω. ubi olim αναστρέψαι. Hæc optime admoveri possint ad Eurip. Suppl. 260. γλαυκὴν χλόην Αὐτοῦ λιποῦσαι φυλλάδος κατα στροφή. ubi Scaliger emendat καταστεφῇ. Ceterum observandum est vocem δέπαστρον occurrere in alio Antimachi fragmento apud Athen. xi. p. 468. A. B.

III. Id. p. 710, 30. ὁ δὲ ̓Αντίμαχος σείρινα τὸν Δία ἔφη διὰ τὸ ἄστρον. Locus manifesto corruptus. Lego, σείριον τὸν Διὸς ἔφη Διός (vel Δία) τὸ ἄστρον Sirium Jovis dixit Jovis sidus. vel etiam σείριον τὸ Διὸς ἔφη ἄστρον. Sed fortasse pro σείρινα legendum est σειρῆνα è Lexico Rhetorico apud Eustath. ad Odyss. M. p. 1720, 54. ed. Rom. Σειρήνες, τὰ ἄστρα. σείρια γὰρ καλοῦνται παρὰ τὸ σειριῶν, ὅ ἐστιν ἀστράπτειν, ὅθεν ἴσως καὶ τείρεα.

IV. Id. p. 4, 7. ̓Αντίμαχος Ἰαχίνη. Τοὶ δ ̓ ἄρ ̓ οἱ ἀβολήτορες ἄνδρες ἔασιν—ἀντὶ τοῦ μάρτυρες συνηλλαχότες καὶ συντυχόντες. οὕτω Φίλων εἰς τὰ ῥηματικὰ αὐτοῦ.

Mihi quidem valde suspectum est istud 'Ιαχίνη. forsan legendum Αντίμαχος. Ἰάχοντι δ ̓ ἄρ ̓ οἱ ἀβ. ά. ἔ.

V. Suidas v. Σταθερόν. Αντίμαχος. Θέρεος σταθεροῖο. Citat Scholiasta Platonis, p. 60. ed. Ruhnk. Apud eandem Suidæ glossam in loco ex Æschyli ψυχαγωγοῖς citato, pro σταθερου χρήματος, manifesto legendum σταθεροῦ κύματος i. e. Cum placidum ventis staret mare. Hesych. Σταθερόν. γαληνὸν, εὔδιον.

VI. Etymol. Μ. p. 271, 17. ad Homericum διὰ σπιδέος πεδίοιο. Κράτης λέγει ὅτι τινὲς μὲν ἀπὸ τοῦ ἀ ποιοῦνται τὴν διαστολὴν, ἵν ̓ ᾖ, δι' ἀσπίδεος

* MS. quidem χεύματος. Sed reetè κύματος. Pari medicina sanandus est Eschylus apud Strabon. I. p. 33. κύμα θαλάσσης ubi male editur χεῦμα.

·

πεδίου...... Οἱ δὲ φασὶ σπιδέος, πολλοῦ καὶ μακροῦ. . . . καὶ ̓Αντίμαχος, Οὐδὲ σπιδόθεν προνοῆσαι, ἀντὶ τοῦ μακρόθεν. καὶ ταῦτα μὲν ̓Αρίσταρχος Κράτης δὲ προκρίνει τὴν δίχα τοῦ οι γραφήν, και Ζηνόδοτος· καὶ φησί, σπιδέος, τουτέστιν ἀσπόρου καὶ τραχέος καὶ μεγάλου. κἀγὼ συγκατατίθεμαι τοῖς ἀνδράσιν· ὁρῶ γὰρ πολλὴν τὴν χρῆσιν παρὰ ἀρχαίοις.

Qui locus insigniter luxatus est, atque hâc operâ emendandus. Ecquis verò non juraret Etymologici conditorem è suâ opinione dicere, et quasi è cathedra pronuntiare κἀγὼ συγκατατίθεμαι τοῖς ἀνδράσι Nihil minus: totum locum exscripsit ex antiquis in Homerum scholiis, atque ex iis hunc in modum corrigendus. Pro Κράτης λέγει, repone ̓Αρίσταρχος : et mox Κράτης δὲ προκρίνει τὴν διὰ τοῦ ο γραφὴν, καὶ Ζηνόδοτος (δὲ συναινεῖ τῇ δίχα τοῦ ἅ γραφῇ) καὶ φησί, σπιδέος, τοῦ ἀπόρου καὶ τραχέος καὶ μεγάλου. (καὶ ̓Αμερίας δὲ λέγει, σπιδέος, τοῦ πολλοῦ καὶ εὐρέος καὶ μεγάλου·) κἀγὼ δὲ συγκατατίθεμαι τοῖς ἀνδράσιν· ὁρῶ γὰρ πολλὴν τὴν τοιαύτην χρῆσιν παρὰ τοῖς ἀρχαίοις.

VII. Hesych. Κλύμενος—λέγεται δὲ καὶ κισσός, ὡς ̓Αντίμαχος· Κισσοῦ τε κλυμένοιο καὶ ἀμπελίνης. Ubi manifestum est vocem Κισσού nihil aliud esse quam interpretamentum τοῦ κλυμένοιο. Sed enim vox ista κλύμενος nauci est; quapropter repone, ὡς Αντίμαχος Περικλυμένοιο καὶ ἀμπελίνης. Hujus emendationis fdejussorem habco Nicandrum, ipsum quoque Colophonium, quique ex Antimacho multa mutuatus est, teste Scholiasta ejus ad Theriac. fol. 27. ed. Ald. Ita enim ille in Theriac. 510. Φυλλά τε κισσήεντα περικλυμένοιο φέρουσα. Hoc confido probatum iri doctioribus, qui, unde et quomodò Lexicon suum consarcinârit Hesychius, probè sciant.

VIII. Apud Schol. Nicandr. Theriac. fol. 38. b. ed. Ald.
Τοῖσι δ ̓ ἀν ̓ ὑλήεντα διὰ πλόον ἐρχομένοισιν.

Lege una voce διάπλοον.

IX. Apud Eustath. ad Iliad. A. p. 9, penult.

Εννέπετε Κρονίδαο Διὸς μεγάλοιο θύγατρες,

Schol. Villoisoni ad Il. A. 1. malè Κρονίωνος.

X. Apud Eustath. ad Iliad. B. p. 163, 28. ήδυμος, δίχα τοῦ ν, παρὰ ̓Αντιμάχῳ καὶ Σιμωνίδη. Antimachi locum citat Scholiasta Villoisoni, Επεί ῥα οἱ ἥδυμος ἐλθών. et Simonidis οὗτος δέ τοι ήδυμον ὕπνον ἔχων fortasse Εἶχεν, ut versus initium sit.

XI. Ib. ad Iliad. B. p. 205, 9. ὡς ῥα τότ' Αργείων ἐκολῴει στρατός. ὡς ῥα τοτ' * * * στρατὸς ̓Αργείων ἐκολῴει.

Leg.

XII. Apud Strabon. viii. p. 364. Casaub.

Δήμητρός τοι 'Ελευσινίης ἱερὴ ὄψ.

Lege Ελευσίνης, adjective enim interdum dicebatur Ελεύσινος pro Ελευσίνιος. Epicharmus ap. Athen. ix. p. 374. Ε. Δέλφακά τε τῶν

« PreviousContinue »